Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§.20. Hungariae Relatio ad Portus Adriatici et Mediteranei
Ab Obrovacz usque Fiumanum protensum per 14 Milliaria Littorale
Croaticum iam omnes non tantum Adriatici et Mediteranei, verum si
Gibraltarii angustiae superentur, totius usque adeo Oceani portus per mare
immediate contingit. Inter adsitas tamen his maribus et
Hungariam nulla hactenus alia Politico-Commercialis Relatio intercessit,
quam quae per constitutos in diversis exteris Portubus Caesreaeo Regios
Consules procurari potest: et ideo relictum sibi hac parte Commercium ab
arbitrariis exterarum Potentiarum Portoriis, et Mercatorum saepe timidis,
saepe male directis speculationibus dependet: veluti id in suscepto per
aliquot privatos, invehendi in Angliam et Hollandiam Vini Croatici et
Hungarici tentamine, apparuit. Olim Piratorum Africanorum infestationes
Commercialem aliquam hac parte relationem admodum difficilem effecerunt.
Nunc hoc quoque obstaculum per initum 1784. cuius § 15 mentio facta est, cum
Porta Ottomannica Tractatum, qui pace etiam Sistroviensi confirmatus est;
per hunc enim aula Turcica ad resarcienda omnia, quae Piratae illi Navibus
Caesareo Regiis illaturi sunt, Damna se obstrinxit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|