Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

§. 9. Constitutio Regni Commercio absolute non adversatur.

Politicam singuli status relate ad commercium situationem constitutio eius et legislatio efficiunt; licet enim commercium suapte soleat exoriri, si tamen ipsa constitutio eidem adversetur, aut si legislatio impedimenta removere necessariaque eidem praebere adminicula intermittatur commercium aut languere, aut, si vicinorum legislatio in id magis intendat, passivum effici debet.

Libera constitutio commercio adeo non adversatur, ut illud potius in liberis statibus et primam originem acceperit, et hodiedum vel maxime floreat. Feudale tamen systema, quod praeter principem dominorum tantum et subditorum conditionem agnoscit, omnem commercii progressum natura sua morari debet.

Hungaria nunquam habuit strictam feudalis regiminis formam, nunquam in hac viguit illa magnorum vasallorum, horum sub-feudatorum, et horum iterum sub-vasallorum graduatio: nunquam nobilibus ad nutum et sub vexillis baronum arma corripiendi officium incubuit: nunquam hi aut iure tutoratus in pupillos inscripti cualistarum suorum, aut filias earum elocandi praerogativa gaudebant.

Cum exordio Regni nemo nobilium aut iudicium alterius quam ipsius Regis agnoscere; aut aliud quam huius Banderium sequi voluit. Nobilium pupillorum tutelam proximi cognati exercebant. Filiae sub auspiciis parentum elocabantur. Et quanquam primis Regni temporibus status liberarum civitatum non statim invaluerit, iam tamen sub sancto Stephano exteri in Regnum vocabantur, iisdemque sub nomine Hospitum praerogativae liberi hominis concedebantur: iam domesticis etiam vigenti eotum servituti elapsis et nomen et iura liberi hominis ita tribuebantur, ut exiguus ille, quem fundi in quo degebant domino, nomine Terragii dependebant, census, liberi denarii dicti fuerint. Interea donec stabilito formali civitatum statu, auctoque tantisper earum numero, hae iure suffragii in comitiis sub Zigismundo donatae sunt, constitutionem Hungaricam commercio minus favorabilem fuisse inficiari non licet. Postquam haec iam evenerunt, constitutio Regni commercio vix iam in alio adversatur, quam in exiguis, quae civitates adhuc manent subditalis obligationis reliquiis, iureque liberis hominibus ab intestato succedendi.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.