Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Tandem post desolationem Tartaricam (antea enim paucas admodum villas
libertate donatas fuisse comperimus) Bela IIus ut Regnum citius
restauret, systema liberarum villarum coepit propagare. Cum
systema libertatis huius in eo situm fuerit, quod incolae eiusmodi villarum
non tantum de mobili sua substantia, sed de immobilibus etiam fundis plenam
disponendi habuerint libertatem, quod a Teloniorum et Naulorum persolutione
immunes fuerint, denique quod in Personalibus et
realibus causis nonnisi coram proprio magistratu potuerint
conveniri, debuit itaque systema hoc prima commercii ponere fundamenta;
verum haec etiam posteriora instituta subinde everterunt, nimirum
impetraverant pleraeque finitimae Regni civitates, sub primis 2dae periodi
regibus, eiusmodi privilegia ut nulli extero mercatori profundius in regnum
intrare liceat, verum ut illi merces suas in has tantum civitates inferre,
hae vero interiora Regni cum iis providere debeant. Postea et quidem sub 3ae
etiam Epochae Regibus Complures Civitates, quos in Legibus
Depositoriales appellantur, Ius stapulae, id
est talem sibi praerogativam compararunt, ut nullus ad eas partes delapsus
Mercator eas aut praeterire aut per eas cum mercibus transire potuerit, quin
eas per aliquot dies in tali Civitate venui exponat. Buda qua Regni
Metropolis tale plane Privilegium sibi comparaverat ut omnes Mercatores
quascunque res venales, si per hanc Civitatem vehebantur, tantum ibi
vendere, neque ultro promovere audeant e Sigismundi Decr. 2. Art. 11. Omnia
quidem haec Monopolia, partim contrario usu postea sublata, partim subsequis
Legibus abrogata: Tricesimarum, quarum priora tempora nonnisi confusam cum
Teloniis idaeam habuerunt, institutum regulatum. Sigismundi Decr. 2. Art.
17. harum stationes defixae. 1498. art. 34. ipsa portorii Tricesimalis
quantitas in trigesima valoris mercium parte id est in 3 florenos 20
denarios pro centum stabilita fuit, necdum tamen evolutis genuinis
promovendi Commercii principiis, necdum satis agnita eius utilitate continua
ferme, quae Regnum exagitabant, qua externa, qua etiam domestica Bella,
curas Legislationis ad praesens usque saeculum ita distraxerunt, ut relictum
sibi ipsi Commercium, eum tantum quem physicae temporum circumstantiae
sponte produxerunt, cursum habuerit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|