Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous paragraph

Si res universim spectetur, industriam incolarum Hungariae haud magnum adhuc gradum attigisse vel inde apparet, quod institutum rei sericeae, licet certam et facili labore parabilem adferat utilitatem, tam lentum progressum habeat; verum hac quidem in re eadem est Hungariae conditio, quae condam florentissimorum modo Populorum fuit, dum in pari adhuc culturae suae epocha versarentur: nimirum medium et quod paulum supra excurrit pacis saeculum non potuit adhuc tot priorum saeculorum clades reparare, nec populatio adhuc adeo increvit, nec omnes educendorum productorum Regni viae ita adhuc apertae sunt, ut auctis rerum pretiis necessitas industriam imperare potuerit, denique necdum circulanti pecuniae omnes canales ita reserati sunt, ut haec ad eam incolarum classem, cuius plane industria florentem efficit civitatem, sat aequabiliter pertingere, sicque maius adhuc sui desiderium in eadem excitare potuerit.

Previous paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.