Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

Actualis Status Oeconomiae Publicae quoad Gentilitia Producta e Regno Vegetabili
§. 29. Status Actualis Agriculturae

Oeconomiae Publicae Officium est, et Naturae et Artis omnium trium Regnorum producta augere, et perficere: Ad hanc promovendam postremi duo Imperantes nihil ferme intentati reliquerunt, suscitaverant agrarias societates: Distributis in vernaculis Linguis de cultura singuli, quod aut inducere, aut perficere volebant obiecti Libellis, Populum illuminare conati sunt: edidere idonea ad promovendos varios Oeconomiae Publicae ramos Normalia: Incolarum industriam saepe propositis etiam proemiis excitare conabantur. Iuvat itaque nosse ad quem gradum Oeconomia Publica, tantis medii ferme Saeculi Conatibus perducta sit?

Minerale Regnum ordinata huius intuitu Montanistica Deputatio proponet.

Quoad Frumentum

Quod Vegetabile Regnum attinet Agriculturae Status iam ferme e Superioribus patet. Nimirum in partibus illis, ubi aut Terra luxuriae aut exigua distrahendi frumenti Occasio adest, agri sat remisse coluntur. Ubi e contra aut solum ingratum, aut praesens est e distractione granorum utilitas, ubi Agricultura seu eius Instrumenta, seu arandi seu fimandi componendique frumenti modum spectes, iam satis provecta est, licet necdum illum perfectionis gradum attigerit, quem sterilitas soli, aut provecta nimium apud aliquas Europae Gentes Populatio expressit. Adhuc enim et Communium Pascuorum et Vervactorum usus in his quoque partibus viget.

Quod grani qualitatem attinet missus quidem per Augustum Josephum 2um ad investiganda Hungariae Producta fluminensis Mercator Raysz hanc ita definivit, ut postremum Syrmiensi, tum Bachiensi dein Banatico, porro Békesiensi et Chongradiensi, supremum vero Locum Borsodiensi assignaverint. Verum hic non omnes Regni partes peragravit, neque necessariam pro classificatione hac tuta determinanda in singulo loco moram traxisse videtur. Itaque an sit in Hungaria aliquod solum, quod vi indolis suae ita excellens Triticum, sicut promontorium Tokaiense Vinum producat? vel vero: an huius qualitas unice a modo et gradu Culturae pendeat, necdum satis exploratum est.

Quoad Foenum

Pratorum eadem ferme, quae Agrorum ratio est: ubi redundant, in naturali suo statu relinquuntur. Ubi maior est foeni necessitas curantur, rigantur, fimantur. Alicubi artificialia iam etiam prata invaluerunt. Supremum tamen Culturae huius gradum, siccam nempe Peccorum Alimentationem seu Industria, seu necessitas vix adhuc alicubi invexit.

Quoad Vinum.

Vineas colendi Studium in Hungaria iustos plane iam limites excedit: plantatur enim etiam in minus idoneis ad id collibus, in campis ipsis qui maiorem per frumentum et olera fructum ferre possent. Ratio eas colendi vix aliquo amplius naevo laborat. Liquores ex uvis passis conficiendi norma e Tokaiensi iam ad pleraque generosiora Regni Promontoria propagata est. Compluribus in locis vites iam ad ordinatas lineas plantatae sunt. Et ideo cum Vini qualitas potissimum a Vinearum Situatione, et soli indole pendeat, Promontoria vero Hungariae multiplicem et situm et glebam habeant, vix est aliqua vini species quam Hungaria non producat. In unico forte componendi et conservandi vini modo maior adhuc perfectio desideratur; sed et haec si facilior producti huius distractio procuretur indubie sensim invehetur.

Quoad olera et fructus.

Obviorum olerum et fructuum Cultura in Hungaria semper viguit, ab aliquo tempore exquisitiora etiam olera coli, delicatiores fructus inseri coeperunt, ususque hic in dies magis propagatur. Necdum tamen eo res perducta est ut haec Domesticae necessitati sufficiant; Adhuc et Olera et fructus, imo ipsae etiam Plantae Exterae Regno in copia inferuntur. Adhuc adsitae Danubio Civitates his Vienna magna ex parte providentur.

Quoad Oleum

Arbori olivae paucorum tantum maritimorum Croatiae locorum Clima propitium est. Huius itaque speciei oleum exoticum semper pro Hungaria Productum manebit. Verum plurima sunt vegetabilia, e quibus oleum deterioris speciei exprimi potest, velut semen Lini, faginaceae glandes, Heliotropii semen, certa rapparum flori similis Planta pluraque alia: Iam vero oleum non tantum obsoniis deservit, verum etiam Pictoribus, variis praesertim coriaceis Fabricis et Lampadibus, quae postquam iam aliquae Civitates noctu illuminari coeperunt, magnam deterioris olei quantitatem absummunt: e semine lini quantum Domestica necessitas exposcit oleum passim per totum regnum conficitur. E Planta Repeza oleum exprimendi modum Domestica Industria in aliquibus Regni partibus perinde iam invenit. In Comitatu Szaladiensi loco Sz. Kiraly mola erecta est, quae e faginaceis glandibus oleum exprimit, et Viennam pro usu Publicarum lampadum vendit. Iam sub Augusto Iosepho II. obtulerat se homo, qui e Heliotrophio non tantum deterioris speciei, sed optimo etiam olivarum oleo par, se expressurum recepit. Ut eius industriam foveat idem Augustus non tantum decennalem ab oneribus Publicis immunitatem, sed Hospitium etiam et 50 iugerum pro seminando Heliotrophio fundum in Dominio Selye eidem gratis concessit; verum ille post unius alteriusve Anni laborem, nescitur quibus de Causis recessit.

§.30. Culturae Lini et Canabum.

Lino frigidior, Canabibus calidior Regio convenire videtur. Cum tela quae exinde conficitur obiectum primae necessitatis constituat, Productorum horum cultura apud omnem Populum mature invalescere debuit. Verum cum illa et varium et Longum Laborem requirat, ut seu ultra Domesticae Consumptionis limites, seu in meliorem qualitatem assurgat, debuit Populatio multas antea ab agriculturae laboribus manus vacuas efficere, donec Industria haec invaluit.

Cultura Lini et Canabum hunc etiam in Hungaria Cursum tenuit. Colebatur tantum ad Domesticam necessitatem et in sat mediocri qualitate, donec Populatio Septentrionalium Comitatuum hunc etiam Industriae ramum excitavit: nimirum coeperunt illic, ac praesertim Comitatus Scepusiensis Incolae Moscoviticum semen sponte adhibere idque tanto cum successu ut productum ex eo Linum ad 4 pedes assurgat, et Moscovitico vix aliquid concedat, cum partes illae multas a laboribus agriculturae vacuas manus habeant. Productis etiam Lini notabiliter adaucta est, et si naturalis Industriae Cursus spectetur porro etiam quotannis augebitur.

Verum ne in his quidem partibus Industria eo adhuc pervenit, ut artem semen Moscoviticum naturalisandi invenire potuerit. Degenerat illud quotannis, exterum autem semen omni anno procurare, magnam, quam Industria haec adfert utilitatis partem partem intercipit. In aliis Regni partibus vix adhuc aliquid lini a Domestica necessitate superest, neque id ultra mediocrem qualitatem assurgit, quanquam paratam habeat per Littorale eductionem, imo aliqui Germanicis Provinciis viciniores Comitatus producto hoc inde se provident.

Canabes usque Augusti Iosephi II Regimen in mediocri sua qualitate perstiterunt. Hic semen Italicum medio Gubernii Fluminensis per Croatiae et aliquot Hungariae Comitatus distribui fecit, responditque conatui eventus. Productae enim sunt ex eo Canabes Italicis vix inferiores. Verum seu quod hoc quoque semen mox degeneraverit, novum vero sibi procurare vires privatae Industriae excesserit, seu quod producentes modum congruum ex Industria hac Lucrum capiendi ignoraverint, seu denique quod semen talibus plane Comitatibus, qui minime vacuas ab agriculturae laboribus manus habent obtigerit, hic quoque conatus mox evanuit, in inferiori tamen Sclavonia debuit spontanea Incolarum Industria Canabum qualitatem tantisper perficere cum memoratus § 29 Itinerans Mercator has aliis anteponat, et Carinthiacis aequales statuat.

Caeterum et de Lino et de Canabibus hinc inde per Regnum, ac de Lino quidem potissimum in Septentrionalibus, de Canabibus vero in Sarossiensi, Bihariensi, Bachiensi et inferioris Sclavoniae Comitatibus iam tantum producitur, ut et a proprio producentium usu et a paucarum quas adhuc Regnum numerat Textrinarum necessitate aliquid etiam pro Commercio supersit.

§. 31. Culturae Sylvarum et Ligni Surrogatorum

Hungaria relate ad Sylvarum Obiectum in duas partes dispesci debet: nimirum in planam illam Danubianam et Tibiscanam Plagam, quae omni prorsus Ligno adeo destituitur, ut pauperiores Incolae Domos sibi in terra effodere, cibos vero Stramine et alio deteriori adhuc materiali parare debeant: et in reliquam Regni partem, quae dum minor adhuc esset Populatio Sylvis plane redundabat.

In priori Plaga necdum Incolarum Industria evigilavit, necdum illi periculum fecere, quas Lignorum species gleba illa patiatur, necdum de aliquo Lignorum Surrogato exquirendo curam susceperunt, licet torfa, quae nihil aliud est, quam inflammabile crassiorum radicum agregatum plerumque in locis paludinosis, quibus Plaga haec abundat, reperiri consvevit.

Implantatio Salicum.

In reliqua Regni parte ubi increscens Populatio Sylvarum abundantiam iam consumpserat naturaque Soli id patiebatur, caepit hinc inde privata Industria ulteriori Lignorum deffectui per Implantationem Salicum subvenire, Industriam hanc non modo confirmare, sed ultro etiam propagare Augusta Maria Theresia iam inde ab Anno 1755. non intermisit, iussit illa editos de recta arbores has plantandi Norma Libellos in Vernaculo Idiomate vulgari, de progressu vero implantationis huius Annuas sibi relationes submitti imperavit, patuit e relationibus his multa Centena Salicum millia aliquot Annorum Spatio per Regnum reipsa plantata fuissse, verum nec id adhuc Crescentem in dies Lignorum Consumptionem, Devastationesque illas Sylvarum, quibus aliquas Legum rimae ansam praebebant, supplere potuit. Crescebat adhuc praesertim in aliquibus Civitatibus tam Focalium quam et Aedilium Lignorum pretium, et horum quidem eo magis, quod Salices usui Aedili non possint servire. Edidit itaque eadem Augusta 1769. Ordinem Sylvarum, utve Singulus Comitatus unum idoneum pecculiarem Instituti huius Curam habiturum Individuum conducat, commisit.

Verum in Hungaria Sylvarum proprietas, potissimum ad Dominos Terrestres spectat. Huius exercitio per Comitatus nulli limites deffiniri, nulla norma praescribi potest: Sicut e converso nullos in Institutum eiusmodi quod unice Dominis Terrestribus Lucro cedit, Sumptus e Cassa Domestica facere licet. Quare totus praescripti Sylvarum Ordinis successus unice ad Dominorum Terrestrium Industriam recidit. Et cum ille parte ex una homines manipulationis huius peritos, quales in Regno pauci adhuc dantur requirat, iamque hoc nomine sit sumptuosus, parte vero ex altera magnum et Laboratorum, qui Ligna cedant et vecturarum, quas illa in Tempore evehant, numerum quotannis exigant, Ordo hic Sylvarum in paucis tantum, quae et paratam et utilem habent Lignorum distractionem, Locis hactenus inductus est.

Torfa et Lycanthraces.

Ut Regnum a Lignorum penuria praeservet, eadem Augusta Sollicitudinem Suam etiam ad Lignorum Surrogata extendit, proposuitque illi, qui Torfam aut inferiorem Lycantracum seu Carbonum Fossilium Speciem detegerit 24, illi vero, qui idoneos plane liquando metallo eiusmodi Carbones reperit, 100 Aureorum proemium, id quod Augustus Iosephus 2us 1782 sub 22 Martii benigne renovavit. Torfa et primae speciei Lycanthraces sub utriusque Augusti Regimine reipsa in aliquot Locis detecti sunt, verum eruebantur in talibus tantum Locis, quas alioquin Lignis abundant, et e quibus in partes illas, quas his carent transportus nimis erat Sumptuosus. Quare usus horum parum adhuc propagatus, Lycanthraces autem Secondae Speciei necdum detecti sunt.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.