Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].

Next section

§. 29. Status Actualis Agriculturae

Oeconomiae Publicae Officium est, et Naturae et Artis omnium trium Regnorum producta augere, et perficere: Ad hanc promovendam postremi duo Imperantes nihil ferme intentati reliquerunt, suscitaverant agrarias societates: Distributis in vernaculis Linguis de cultura singuli, quod aut inducere, aut perficere volebant obiecti Libellis, Populum illuminare conati sunt: edidere idonea ad promovendos varios Oeconomiae Publicae ramos Normalia: Incolarum industriam saepe propositis etiam proemiis excitare conabantur. Iuvat itaque nosse ad quem gradum Oeconomia Publica, tantis medii ferme Saeculi Conatibus perducta sit?

Minerale Regnum ordinata huius intuitu Montanistica Deputatio proponet.

Quoad Frumentum

Quod Vegetabile Regnum attinet Agriculturae Status iam ferme e Superioribus patet. Nimirum in partibus illis, ubi aut Terra luxuriae aut exigua distrahendi frumenti Occasio adest, agri sat remisse coluntur. Ubi e contra aut solum ingratum, aut praesens est e distractione granorum utilitas, ubi Agricultura seu eius Instrumenta, seu arandi seu fimandi componendique frumenti modum spectes, iam satis provecta est, licet necdum illum perfectionis gradum attigerit, quem sterilitas soli, aut provecta nimium apud aliquas Europae Gentes Populatio expressit. Adhuc enim et Communium Pascuorum et Vervactorum usus in his quoque partibus viget.

Quod grani qualitatem attinet missus quidem per Augustum Josephum 2um ad investiganda Hungariae Producta fluminensis Mercator Raysz hanc ita definivit, ut postremum Syrmiensi, tum Bachiensi dein Banatico, porro Békesiensi et Chongradiensi, supremum vero Locum Borsodiensi assignaverint. Verum hic non omnes Regni partes peragravit, neque necessariam pro classificatione hac tuta determinanda in singulo loco moram traxisse videtur. Itaque an sit in Hungaria aliquod solum, quod vi indolis suae ita excellens Triticum, sicut promontorium Tokaiense Vinum producat? vel vero: an huius qualitas unice a modo et gradu Culturae pendeat, necdum satis exploratum est.

Quoad Foenum

Pratorum eadem ferme, quae Agrorum ratio est: ubi redundant, in naturali suo statu relinquuntur. Ubi maior est foeni necessitas curantur, rigantur, fimantur. Alicubi artificialia iam etiam prata invaluerunt. Supremum tamen Culturae huius gradum, siccam nempe Peccorum Alimentationem seu Industria, seu necessitas vix adhuc alicubi invexit.

Quoad Vinum.

Vineas colendi Studium in Hungaria iustos plane iam limites excedit: plantatur enim etiam in minus idoneis ad id collibus, in campis ipsis qui maiorem per frumentum et olera fructum ferre possent. Ratio eas colendi vix aliquo amplius naevo laborat. Liquores ex uvis passis conficiendi norma e Tokaiensi iam ad pleraque generosiora Regni Promontoria propagata est. Compluribus in locis vites iam ad ordinatas lineas plantatae sunt. Et ideo cum Vini qualitas potissimum a Vinearum Situatione, et soli indole pendeat, Promontoria vero Hungariae multiplicem et situm et glebam habeant, vix est aliqua vini species quam Hungaria non producat. In unico forte componendi et conservandi vini modo maior adhuc perfectio desideratur; sed et haec si facilior producti huius distractio procuretur indubie sensim invehetur.

Quoad olera et fructus.

Obviorum olerum et fructuum Cultura in Hungaria semper viguit, ab aliquo tempore exquisitiora etiam olera coli, delicatiores fructus inseri coeperunt, ususque hic in dies magis propagatur. Necdum tamen eo res perducta est ut haec Domesticae necessitati sufficiant; Adhuc et Olera et fructus, imo ipsae etiam Plantae Exterae Regno in copia inferuntur. Adhuc adsitae Danubio Civitates his Vienna magna ex parte providentur.

Quoad Oleum

Arbori olivae paucorum tantum maritimorum Croatiae locorum Clima propitium est. Huius itaque speciei oleum exoticum semper pro Hungaria Productum manebit. Verum plurima sunt vegetabilia, e quibus oleum deterioris speciei exprimi potest, velut semen Lini, faginaceae glandes, Heliotropii semen, certa rapparum flori similis Planta pluraque alia: Iam vero oleum non tantum obsoniis deservit, verum etiam Pictoribus, variis praesertim coriaceis Fabricis et Lampadibus, quae postquam iam aliquae Civitates noctu illuminari coeperunt, magnam deterioris olei quantitatem absummunt: e semine lini quantum Domestica necessitas exposcit oleum passim per totum regnum conficitur. E Planta Repeza oleum exprimendi modum Domestica Industria in aliquibus Regni partibus perinde iam invenit. In Comitatu Szaladiensi loco Sz. Kiraly mola erecta est, quae e faginaceis glandibus oleum exprimit, et Viennam pro usu Publicarum lampadum vendit. Iam sub Augusto Iosepho II. obtulerat se homo, qui e Heliotrophio non tantum deterioris speciei, sed optimo etiam olivarum oleo par, se expressurum recepit. Ut eius industriam foveat idem Augustus non tantum decennalem ab oneribus Publicis immunitatem, sed Hospitium etiam et 50 iugerum pro seminando Heliotrophio fundum in Dominio Selye eidem gratis concessit; verum ille post unius alteriusve Anni laborem, nescitur quibus de Causis recessit.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.