Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

§. 31. Culturae Sylvarum et Ligni Surrogatorum

Hungaria relate ad Sylvarum Obiectum in duas partes dispesci debet: nimirum in planam illam Danubianam et Tibiscanam Plagam, quae omni prorsus Ligno adeo destituitur, ut pauperiores Incolae Domos sibi in terra effodere, cibos vero Stramine et alio deteriori adhuc materiali parare debeant: et in reliquam Regni partem, quae dum minor adhuc esset Populatio Sylvis plane redundabat.

In priori Plaga necdum Incolarum Industria evigilavit, necdum illi periculum fecere, quas Lignorum species gleba illa patiatur, necdum de aliquo Lignorum Surrogato exquirendo curam susceperunt, licet torfa, quae nihil aliud est, quam inflammabile crassiorum radicum agregatum plerumque in locis paludinosis, quibus Plaga haec abundat, reperiri consvevit.

Implantatio Salicum.

In reliqua Regni parte ubi increscens Populatio Sylvarum abundantiam iam consumpserat naturaque Soli id patiebatur, caepit hinc inde privata Industria ulteriori Lignorum deffectui per Implantationem Salicum subvenire, Industriam hanc non modo confirmare, sed ultro etiam propagare Augusta Maria Theresia iam inde ab Anno 1755. non intermisit, iussit illa editos de recta arbores has plantandi Norma Libellos in Vernaculo Idiomate vulgari, de progressu vero implantationis huius Annuas sibi relationes submitti imperavit, patuit e relationibus his multa Centena Salicum millia aliquot Annorum Spatio per Regnum reipsa plantata fuissse, verum nec id adhuc Crescentem in dies Lignorum Consumptionem, Devastationesque illas Sylvarum, quibus aliquas Legum rimae ansam praebebant, supplere potuit. Crescebat adhuc praesertim in aliquibus Civitatibus tam Focalium quam et Aedilium Lignorum pretium, et horum quidem eo magis, quod Salices usui Aedili non possint servire. Edidit itaque eadem Augusta 1769. Ordinem Sylvarum, utve Singulus Comitatus unum idoneum pecculiarem Instituti huius Curam habiturum Individuum conducat, commisit.

Verum in Hungaria Sylvarum proprietas, potissimum ad Dominos Terrestres spectat. Huius exercitio per Comitatus nulli limites deffiniri, nulla norma praescribi potest: Sicut e converso nullos in Institutum eiusmodi quod unice Dominis Terrestribus Lucro cedit, Sumptus e Cassa Domestica facere licet. Quare totus praescripti Sylvarum Ordinis successus unice ad Dominorum Terrestrium Industriam recidit. Et cum ille parte ex una homines manipulationis huius peritos, quales in Regno pauci adhuc dantur requirat, iamque hoc nomine sit sumptuosus, parte vero ex altera magnum et Laboratorum, qui Ligna cedant et vecturarum, quas illa in Tempore evehant, numerum quotannis exigant, Ordo hic Sylvarum in paucis tantum, quae et paratam et utilem habent Lignorum distractionem, Locis hactenus inductus est.

Torfa et Lycanthraces.

Ut Regnum a Lignorum penuria praeservet, eadem Augusta Sollicitudinem Suam etiam ad Lignorum Surrogata extendit, proposuitque illi, qui Torfam aut inferiorem Lycantracum seu Carbonum Fossilium Speciem detegerit 24, illi vero, qui idoneos plane liquando metallo eiusmodi Carbones reperit, 100 Aureorum proemium, id quod Augustus Iosephus 2us 1782 sub 22 Martii benigne renovavit. Torfa et primae speciei Lycanthraces sub utriusque Augusti Regimine reipsa in aliquot Locis detecti sunt, verum eruebantur in talibus tantum Locis, quas alioquin Lignis abundant, et e quibus in partes illas, quas his carent transportus nimis erat Sumptuosus. Quare usus horum parum adhuc propagatus, Lycanthraces autem Secondae Speciei necdum detecti sunt.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.