Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
In reliqua Regni parte ubi increscens Populatio Sylvarum abundantiam iam
consumpserat naturaque Soli id patiebatur, caepit hinc inde privata
Industria ulteriori Lignorum deffectui per Implantationem Salicum
subvenire, Industriam hanc non modo confirmare, sed ultro etiam
propagare Augusta Maria Theresia iam inde ab Anno 1755. non intermisit,
iussit illa editos de recta arbores has plantandi Norma Libellos in
Vernaculo Idiomate vulgari, de progressu vero implantationis huius
Annuas sibi relationes submitti imperavit, patuit e relationibus his
multa Centena Salicum millia aliquot Annorum Spatio per Regnum reipsa
plantata fuissse, verum nec id adhuc Crescentem in dies Lignorum
Consumptionem, Devastationesque illas Sylvarum, quibus aliquas Legum
rimae ansam praebebant, supplere potuit. Crescebat adhuc praesertim in
aliquibus Civitatibus tam Focalium quam et
Aedilium Lignorum pretium, et horum quidem eo magis, quod
Salices usui Aedili non possint servire. Edidit itaque eadem Augusta
1769. Ordinem Sylvarum, utve Singulus Comitatus unum
idoneum pecculiarem Instituti huius Curam habiturum Individuum conducat,
commisit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|