Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Actualis Culturae huius Status.
Verum Officiales Depositorii Pesthiensis propter repraesentatos per
Consilium excessus necdum castigati sunt. Apaldo Viennense ab externo
cum Tabaca Hungarica commercio necdum inhibitum est, adeoque reserata
licet evectionis prohibitione nullus adhuc privatus Quaestor in educenda
per alios, praeter Littorale passus, Tabaca Hungarica eius Concurrentiam
sustinere, sicque Apaldo pretium Producti huius pro arbitrio porro etiam
defigere potest. Semen americanum aut Levantinum quotannis sibi
procurare, vires privatae Industriae excedit, horum autem
naturalisationi necdum manus efficaciter admota fuit.
Quod summum est, indicati toties per Consilium Iurisdictionibus Culturae
deffectus in paucis adhuc Locis Correcti sunt: in vicem
fermentationis viget adhuc damnosus folia in aere
exsiccandi usus, qui non tantum maximam aromatis partem ex iis extrahit,
sed et folia fragilia, idest in transportu cum detrimento emptoris
facile conteribilia efficit. Denique necdum eo Tabacae Cultores perduci
poterant, ut pro diversitate qualitatis foliorum diversos etiam
manipulos efforment, quod vulgo Stingl appellatur, licet
classificatam eiusmodi tabacam, in toto altiori, quam nunc commixtam
vendere possent. Nunc enim ipsum hunc Laborem emptor, antequam tabacam
in exteras Provincias transmittat, sed maiori cum Detrimento praestare
debet, et ideo, commixtam etiam eiusmodi Tabacam Leviori persolvit.
Omnia haec eum demum effectum produxerunt, ut longe iam minor tabacae
Hungaricae quantitas seu per Flumen, seu per Tergestum, per alios vero
passus prorsus nihil in externam aliquam Provinciam educatur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|