Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Verum Natura paucos ex his acri illo occulorum iudicio donavit, ut ipsas
primae classis galletas pro ratione tenuitatis filorum, quod continent,
in tres iterum alias Classes uno obtutu discernere, intra exiguum illud,
quod Budae consumpserunt tempus condiscere potuerint. Dolebat aliis, qui
se hac in re iam Magistros arbitrabantur, iterum Discipulos agere. Pauci
licet adhuc quos Regnum numerat serici Fabricantes cum talibus laboribus
se tantum occupent, qui crassius sericum requirunt, metuebant, ne si
subtilius illud serici genus inducatur, multa serici pars ad exteras
Fabricas, quae subtiliores materias elaborant extra Regnum evehatur,
sicque Fabricae suae necessario materiali destitutae remaneant. Omnes hi
sustinebant Solenghianam, Mazuratianae vero methodo
adversabantur: atque ita factum est, ut licet altefatus Augustus
posteriori continuo institerint, licet in ipsa finali, de Producto hoc
sibi submittenda Tabella Sericum iuxta veterem Normam deglomeratum, ab
eo quod iuxta novam elaboratum est, per distinctas rubricas discerni
iusserit, methodus tamen haec vix adhuc aliquot in Locis introducta sit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|