Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Uti et naturalisandae ipsius quae colorem hunc producit Plantae.
Interea Augustus Iosephus II. ipsam anilis Plantam, quae pretiosum illud
Indigho profert, in Hungaria stabilire meditabatur.
Iussit itaque ille 1785. cum semine Plantae huius et in Banatu et
Quinque-Ecclesiis periculum fieri, cumque eum non lateret, quod nullum
exoticum Productum alicui Provinciae sollidam adferat utilitatem, nisi
semen ipsum naturalisetur, isthuc praecipue curam omnem converti
imperavit. Verum in Banatu Cultura haec altero statim Anno intercidit,
Quinque-Ecclesiis Administrationis adiunctus, cui Provincia haec delata
fuit, nihil intentati reliquit, ut vota Principis expleat, Patriamque
pretioso hoc Producto ditet? Observavit ille primo Anno usque ad
Scrapulum praescriptam sibi Normam. Ducebat exactum per totum Culturae
tempus Diarium, quod Superioritati Suae periodice submittebat. In hoc et
omnes Singulae diei tempestatis mutationes et eas, quas ex iterata
quotidie et sollicita Plantarum inspectione, deprompserat Observationes,
referebat. Evoluto Culturae tempore combinabat experientiam totius Anni,
et si in aliquo erratum fuisse, aut quidpiam emendari posse deprehendit,
id altero Anno sollicite immutabat. Sed incassum tanta cura primis 4
Annis ne plantam quidem ad maturitatem perducere potuit, quinto tandem
Anno eam ad maturitatem provexit, produxitque Colorem Coeruleum, sed eo,
quem Planta haec in aliis calidioribus Regionibus dat longe inferiorem.
Et tunc demum denunciavit, irritam fore omnem operam ut vel Planta haec
minus vero adhuc Semen eius sub Climate Hungariae naturalisetur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|