Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

§.40. Primitiva Equorum Hungaricorum Species.

Equatia (si pauca domestica excipias) perinde atque armenta in praediis per totum annum sub Dio in Hungaria intertenentur. Verum seu quod Equi ita, ut Boves iniurias acris sustinere non possint, seu quod minus conspicuam eorum Speciem Hungari principio statim induxerint, equi Boum praestantiam non aequant. Non deest quidem Hungaricis etiam equis generosus spiritus: possuntque longos praesertim per planitiem cursus, seu ab equite, seu cum minori onere sustinere: Corpus tamen minus spectabile habent, nec trahendis gravioribus oneribus, ita, ut aliarum Gentium Equi pares sunt. Et ideo non multo post atque Rhedarum usus apud Nobilitatem invaluit, nonnulli proprietarii grandiores exteros Admissarios adhibere, et in Locum vagae equorum procreationis domesticum et regulare, quod de manu appellare solemus, Caballarum Admissionis Institutum consecari coeperunt. Verum industriam hanc adeo pauci exercebant, ut ne Domesticae quidem Nobilitatis Currus altioris Staturae equis inde provideri potuerint.

Origo Instituti Propagationis Equorum altioris Staturae.

Interea Commutata Belli gerendi ratio, robustiores pro devehendis exercitus Impedimentis Equos exigere coepit. Interea media inter Catafractos et Velites, Desultorum Equitum Classis (Dragons) quae maiores tantisper atque velites equos requirit, inducta fuit. Interea denique ipse Commercii Progressus plurium vecturarum, proque harum compendio talium etiam equorum necessitatem produxit, qui devehendis etiam graviter oneratis Currubus pares sint. Omnia haec maternam Augustae Mariae Theresiae Sollicitudinem eo permoverunt, ut emendandae etiam in Hungaria Equorum Speciei Consilium iam Anno 1767. susceperit.

Norma Instituti huius quae sub Maria Theresia viguit.

Principio Industria haec tantum Proprietariis commendabatur; iubebantur tamen Magistratus, ut ad hanc Plebem potissimum exciterit, atque id efficere possint, admittenda proceriori Admissario Caballa a contributione immunis pronunciabatur. Anno 1774. iam Norma iuxta quam Institutum hoc tractari debeat, vulgabatur decernebaturque premium pro Hinnulo a Normali Admissario procreato, si fuit 1ae Classis 6ti 2di 4ti 3ae 2rum aureorum. Verum diversae Iurisdictiones diversam etiam Benignam hanc ordinationem effectuandi viam iniverunt. Aliqui Comitatus unum aut plura Publica Equatia erexerunt, alii plures altiores Admissarios procurarunt, hos per Districtus Comitatus diviserunt, vicinorumque Rusticorum Caballas iis admitti procurarunt. Alii denique, potentiores tantum Communitates ad comparandos sibi proceros Admisarios disposuerunt. Omnia tamen haec eum tantum effectum produxerant ut apud melius habentes Incolas aliquos proceriores Hinnuli, procreati sint. Apud alios, quorum longe maximus ex numerus, quominus Institutum hoc effectum produxerit miseria eorum praepedivit. Ob hanc enim rustici admissis etiam ad proceriores Admissarios Caballis usque Faetus tempus gravissimos saepe labores peragere: ob hanc vix prognatos Hinnulos longa aut molesta itinera simul cum Matre peragi facere debebant, ob hanc hinnulis prima eorum Aetate nec debitam munditiem, nec conveniens pabulum praebere poterant: ob hanc denique eosdem iam 3o Aetatis Anno saepe iniungi facere cogebantur, accessit grave insuper illud Impedimentum, quod multi rustici adeo parvas habuerint Caballas, ut hae proceriores Admissarios sustinere non potuerint.

Ad Removenda haec Impedimenta altefata Augusta aliud explanatorium 1777. edidit Normale, quo potissimum Civitates ad provehendum hoc Institutum adstringebantur. Rustici ad parcendum faetis Caballis, et Hinnulis monebantur. Coemptio maiorum Caballarum iis praesertim Communitatibus, quae distinctos pro Occurrentibus Transennis equos intertenere solent, indulgebatur. Assecurabantur Rustici, quod prognati ab altioribus Admissariis Hinnuli non limitando pretio, sed erga liberam Conventionem pro usu militari ab iis coemendi sint: Curatores Instituti huius, Agazones et periti Fabri, erga moderata Salaria conducendi Comitatibus admittebantur: denique promittebatur, quod ellustratae e Regiminibus, faetus tamen adhuc capaces Caballae Comitatibus moderato admodum pretio cedendae sint.

Ne aliquod progressui Instituti huius adminiculum desit, iussu eiusdem Augustae arendavit Bohemica propagationis Equorum Directio Praedium Enijed in Insula Chalokőz, et praedium Ormosz in Comitatu Borsodiensi situm fine eo, ut Bohemicos illic hinnulos educet eosdemque Comitatibus moderato pretio divendat. Verum institutum istud ennatum subinde 1788. Bellum intercoepit. Industria tamen hac id demum effectum est ut iam 1781. ad coemendos pro equitatu Caesareo-Regio per Hungariam equos Militare Commando Pesthinum submissum fuerit.

Norma per Iosephum II introducta.

Augustus Iosephus II ut Institutum hoc magis adhuc promoveat, coemptos in Moldavia et Ukraina sexaginta Admissarios Comitatibus gratis distribui iussit ea cum prohibitione, ne ab admissis ad hos rusticorum Caballis quidpiam exigatur. Anno vero 1785. erexit deserviturum potissimum pro adiacentibus Comitatibus Equatium Mezöhegyessiense, qua occasione vigentem hactenus Normam tantisper immutavit, nimirum interdixit ille Iurisdictionibus ulteriorem Admissariorum Coemptionem, verum hos iis e dicto equatio moderato pretio Suppeditandos esse declaravit. Praecepit etiam ut Iurisdictiones pro Agazonibus semi-invalidos assummant. Demum et Immunitatem a Contributione et Stabilita 1774. pro singulo hinnulo proemia abolevit, e converso ad provehendum Propagationis equorum Institutum sequentem Normam stabilivit.

1. 1o Ut adiacentibus Equatio MezöHegyessiensi Comitatibus 2000 altiores Caballae seligantur, et Singulo Caballae proprietario Schaeda Legitimatoria extradetur.

2. 2o Adveniente Admissionis tempore Admissarii e hoc equatio ad Possessiones illas, ubi Conscriptae eiusmodi Caballae reperiuntur, pro admissione deducantur.

3. 3o Peracta admissione Singulo Caballae Proprietario 1 florenus titulo Doni exolvatur.

4. 4o Liceat Proprietario prognatum ex hac admissione hinnulum cui voluerit, et quanti potuerit, vendere. Quodsi tamen alium emptorem non inveniret debeat Status militaris hinnulum quidem unius anni ab 18. usque 24. florenos, duorum vero Annorum a 35 usque 45 florenos, trium vero Annorum a 45 usque 65. denique hinnulum 4 Annorum a 65 usque 75 florenos persolvere.

5. 5o Qui ultra tres eiusmodi hinnulos educaverit eidem insuper una Caballo ex eodem equatio dono detur.

6. 6o Si rusticus Caballa egeret, possit hanc e dicto equatio pro 3um Annorum Hinnulo obtinere.

Modo varia Instituti huius manipulatio viget.

Quem equatium Mezőhegyessiense Normaque haec 1766. et 1787. in vicinis Comitatibus effectum produxerit; ex actis colligi non potest. Id constat, quod emanatum 1788. Bellum Turcicum omnem hanc manipulationem interceperit, in aliis vero Comitatibus diversa in praesens usque quoad hoc Institutum Norma vigeat. Augusto certe Iosepho II equatium illud adeo Cordi fuit, ut pro stabili eius dote residuos ab intertentione Turmae Praetorianae m/10 Florenos Instituto huic pro stabili dote assignaverit, manipulationemque eius mox finito Bello resummi, interea vero Capitale illud erga interesse elocari iusserit. Hic est actualis Oeconomiae Publicae in Hungaria Status: e quo patet et quantum in ea promovenda Studium postremi duo Imperantes collocaverint? Et quae impedimenta piis eorum Conatibus se obiecerint? Et quousque demum Nationalis Industria singulo hoc in genere provecta sit.

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.