Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Origo Instituti Propagationis Equorum altioris Staturae.
Interea Commutata Belli gerendi ratio, robustiores pro devehendis
exercitus Impedimentis Equos exigere coepit. Interea media inter
Catafractos et Velites, Desultorum
Equitum Classis (Dragons) quae maiores tantisper atque
velites equos requirit, inducta fuit. Interea
denique ipse Commercii Progressus plurium vecturarum, proque harum
compendio talium etiam equorum necessitatem produxit, qui devehendis
etiam graviter oneratis Currubus pares sint. Omnia haec maternam
Augustae Mariae Theresiae Sollicitudinem eo permoverunt, ut
emendandae etiam in Hungaria Equorum Speciei Consilium iam Anno
1767. susceperit.

|