Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

§.51. Quousque processerit Nationalis Industria in Fabricis?

Crescens tamen haec Nationalis Industria eum tantum hactenus sensibilem effectum produxisse observatur, quod vilioris qualitatis pannus Turcicus Aba dictus: communia item Turcica vela coerulea: nec non certum pariter caerulei coloris Laneum fabricatum Bagasia dictum, prorsus eliminata sint; quodve pro elaboratis coriis, praesertim vero pro pellibus Sattyan et Cordovan Longe pauciores atque anterioribus annis Summae in Turciam evehantur.

Interea constat, quod complures pannificinae Lineae Laneae Coriaceae aliaeque complures Fabricae, licet prima earum materia domi habeatur, et elaboratarum, quas illae conficiunt, plurimus sit in Regno usus, notabilibus saepe sumptibus in Regno excitatae, non multo tamen post interciderint. Ipse ille, quem exhibuimus actualis earum Status tantis, quas Administratio Publica in earum Incrementum per medium id Saeculum impendit, curis minus respondere videtur.

Intrinsecae Lenti in Hungaria Fabricarum Progressus causae:

Verum erectae iam Fabricae, si per Nobiles excitatae fuerant, internis manipulationis vitiis; si professionistae eas susceperunt, deffectu necessarii, ad sustinendas praeliminares expensas, fundi, collabi debuerant. Universim autem Lenti adeo Fabricarum in Hungaria progressus aliae sunt intrinsecae aliae exstrinsecae causae.

Quod primas attinet: tritum est illud adagium, quod Industriae mater sit necessitas. Haec eos Populos, quibus ingratum, quod colunt, solum necessaria sustinendae vitae media praebere non potest, ad opificia et artes consectandas mature impulit. Apud alios quibus fertilior tantisper Regio obtigit Populationis Incrementum eandem, quod apud priores, Soli Sterilitas produxit necessitatem. Si Regio in qua seu Soli Sterilitas seu aucta vehementer Populatio artes et opificia iam provexit, alteri fertiliori, sed minus populosae Provinciae adiaceat, solent quidem aliqui opifices et artistae ex illa, in hanc sponte immigrare, sed hi aut in arte sua minus versati sunt, aut necessario ad eam provehendam Nervo destituuntur, aut adeo exiguum Numerum efficiunt, ut nec Domesticae talis Provinciae necessitati respondeant. Qui et arte et Nervo pollent, cum Regio in qua artes iam effloruerunt, plurae vitae oblectamenta praebeat, malunt e transmissis via Commercii in fertiliorem illam Regionem artefactis penum suam domi augere. In fertiliori e contra Regione illis maiores Proprietarii, cum exotica artefacta pro provenientibus e fructu agriculturae, et rei pecuariae3 peccuniis facile habere possint, invehendis artibus haud incumbunt. Minores Proprietarii uti et aliae inferiores Civium Classes, requisito ad id Nervo destituuntur: quodsi hic quoque uni alterive, qui ad excitandas artes propendet praesto sit, necdum Sufficientes, quae pro Fabricis copiosae requiruntur, manus adsunt; civium enim classis vix opificiis sufficit: plebem in fertilioribus partibus agricultura et res peccuaria totam occupat. Ipsi Steriliorum partium Incolae necessaria vitae alimenta, exigua Industria, e fertiliori vicinia sibi possunt procurare; quare si quis etiam aliquam fabricam excitet, principio statim cum defectu necessariarum manuum debet colluctari. Quodsi has quoque procuravit, cum novo adhuc in Regno tali fabricarum obiecto administratio publica nullam quoad Fabricas Politiam defixerit, Tyrones, et Sodales saepe admodum intempestive heros suos deserere solent. Et hae sunt intrinsecae causae, quae sicut in omni tantisper fertiliori, et mediocriter Populosa Provincia, ita etiam in Hungaria Fabricarum progressum morabantur.4

Extrinsecae Languoris huius Causae.

Extrinsecae, Lenti in Hungaria manufacturarum progressus causae, ad rivalitatem Germanicarum Provinciarum Fabricarum, et Vectigal Tricesimale revocantur.

Quod primum attinet: etiamsi omnes illae, quae praemissae sunt, intrinsecae causae absint, principio tamen dum quaedam Fabrica exurgit, graves quos requirit sumptus, multis eam Difficultatibus obiiciunt. Necessariorum enim Aedificiorum Constructio, et pretiosiorum saepe Instrumentorum Comparatio, praeliminares, qui nullum Interusurium proferunt Sumptus requirunt. Hos sequitur regni sitorum materialium Coemptio, et Tyronum Sodaliumque merces, quas perinde antea exolvi debent, quod fabrica Proprietario vel teruntium inferat.

Paucis Professionistis tanta est aeris Supellex, ut omnes hos sumptus e proprio sustinere possint. Debent itaque necessarias ad id Summas mutuo levare. Iam vero novo alicui Fabricanti raro ea felicitas obtigit, ut primis statim annis e lucro Fabricae et vitam sustentare, et requisita materialia parato exolvere, et Tyronibus Sodalibusque mercedem exacte dependere, et insuper Contractorum Debitorum Interusuria rite depurare possit, et tamen ni id praestet, iam Creditum eius vacillare incipit: Collapsurum penitus, si pluribus annis Interusuria persolvere intermittat.

Quodsi etiam adeo Lucrosum sit, Fabricae alicuius Institutum, ut Omnia haec onera tollerare possit, necessaria tamen pro eius erectione Summae in Regno ubi pauci adhuc Civilis Conditionis homines residuam ab Instituto vitae suae peccuniam habent, nonnisi difficulter obtineri possunt: opulentiores enim Proprietarii Fabricarum Institutum plerumque pro adeo incerto considerant, ut peccuniam suam aliis iterum Proprietariis tutius credi posse arbitrentur.

Quodsi tamen omnia haec Fabricans superet, tum demum cum difficultate elaborata sua vendendi colluctari debet. Ad novam enim fabricam plerumque inexperti tantum Sodales haberi possunt. Hi quaecunque demum Magistri sit, Diligentia nonnisi minus perfecta elaborata producunt, quae Concurrentiam cum perfectionibus Stabilitae iam dudum Fabricae Productis non possunt sustinere.

Et hae sunt, quae omnem Surgentem primo Fabricam premunt, Difficultates. Vetus e Converso Fabrica Aedificiorum Instrumentorumque Sumptus iam sustinuit. Debita si quae hoc nomine contraxerat iam expunxit. Fabricans itaque talis, totum quod a materialium pretio, et Tyronum Sodaliumque mercede resultat lucrum iam proprium facit, adeoque Lucrum hoc moderari, artefactaque sua leviori pretio offerre potest quam alter qui in hoc Interusuria etiam, quae dependit, imputare debet. In veteri Fabrica tempus ipsum ususque Sodales ita formavit, ut si unus egrediatur, alter alterius Locum per gradualem Successionem continuo occupet. Experti eiusmodi Sodales non modo perfectiora, sed plura artefacta. Pro eadem, qua minus periti mercede elaborant: adeoque vetus Fabricans, hoc etiam nomine distractionem novello praeripere potest. Sed et secus vetus Fabrica certa sibi Distractionis Loca vulto Kundschaft iam comparavit, quae nova magno et saepe irrito Conatu sibi primo procurare debet. Omnia hoc sponte sua evenire solent. Quid? Si veterem Fabricantem prava insuper rivalitas invadat: si meliores novelli Sodales avocet, si emptores sparsa de imperfectione artefactorum eius sinistra opinione avertat, si denique quod effroenis passio quandoque suggerere solet, minus intrinseco valore pretium propriis mercibus pro aliquo tempore statuat tantum ut novellum qui damnum hoc sustinere non potest Fabricantem in ruinam agat.

Iam vero sicut se habet novella erga veterem Fabrica si in eadem Provincia sitae sint, ita etiam se habet Status Fabricarum relate ad diversas Provincias, si hae in una iam effloruerunt; in alia adhuc in herba versentur. Duo tantum eventus efficere possunt, ut Fabricae in posteriori etiam Provincia rapida capere possint Incrementa, primum si hostilis invasio, aut interni ut nunc in Gallia motus fabricantes maiori numero in hanc effugent: deinde si plures fabricantes persecutae Religionis suae causa ex illa in hanc sponte commigrent; secus Legislatio, Character Nationalis, et tempus vires suas unire debent, ut in posteriori hac Provincia Fabricae efflorescant. Legislatio quidem si removeat obstacula, Industriam proemiis excitet, et postquam haec ennata est, eam ad illa potissimum artefacta quorum maxima est Domi Consumptio dirigat: Caracter vero Nationalis si opulentiores Incolae peccunias suas Fabricantibus, erga longius etiam si opus sit respirium, credere ament, reliqui vero malint Domesticis etiamsi principio imperfectioribus artefactis uti, tantum ut pululantes Domi Fabricae Consistentiam accipiant. Tempus denique ipsum efficere debet, ut aucta in posteriori Provincia Populatione, Sufficientes ab Agriculturae Laboribus vacuae manus adsint: in priori vero Provincia aut multiplicati iam ultra modum Fabricantes in posteriorem sensim concedere debeant: aut provecta nimirum peccuniae Circulatione merces necessariorum ad Fabricas Operariorum, quodve huius Consectaneum est pretia artefactorum ultra modum assurgant.

Epocha, qua in Hungaria Fabricae efflorescent.

Ipsae Haereditario Germanicae Provinciae respectu complurium exoticorum Regnorum et Provinciarum ante medium adhuc Saeculum in posteriori casu versabantur. Hungaria eotum paucorum adhuc exoticorum artefactorum usum habuit, pleraque feliciter ignoravit. Nunc per omnium earum quae paulo ante indicatae sunt, Circumstantiarum Concursum, Fabricae in Germanicis Provinciis iam effloruerunt. Hungaria respectu harum in eodem Statu constituitur, in quo illae ante medium Saeculum respectu exoticarum Provinciarum versabantur. Ut unus e duobus illis casibus, quos Fabricas in aliqua Provincia rapide provehere vidimus, eveniat, quoad exteras vix sperare, quoad Germanicas vero Provincias ne cogitari quidem licet. Itaque in Hungaria Fabricae tum primo efflorescent, cum provecta Populatio plures ab Agricultura et Opificiis manus dabit, cum aucta vehementer per florem Fabricarum in Germanicis Provinciis Circulatio peccuniae massa, subsistentia Fabricantum nimis sumptuosa, adeoque artefactorum etiam pretium nimis elevatum evaserit: cum inclinato ad provehendas artes Nationali caractere Legislatio in omnem provehendarum Fabricarum Occasionem intenta fuerit, denique cum omnia, quae hactenus earum progressum impedivisse suo loco ostendemus, vectigalis Impedimenta sublata fuerint.

Notae

1. Poracea MS

2. Corr. ex cuius

3. Corr. ex peccuniariae

4. Corr. ex morabatur

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.