Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Quod primas attinet: tritum est illud adagium, quod Industriae mater sit
necessitas. Haec eos Populos, quibus ingratum, quod
colunt, solum necessaria sustinendae vitae media praebere non potest, ad
opificia et artes consectandas mature
impulit. Apud alios quibus fertilior tantisper Regio obtigit
Populationis Incrementum eandem, quod apud priores, Soli Sterilitas
produxit necessitatem. Si Regio in qua seu Soli Sterilitas seu aucta
vehementer Populatio artes et opificia iam provexit, alteri fertiliori,
sed minus populosae Provinciae adiaceat, solent quidem aliqui opifices
et artistae ex illa, in hanc sponte immigrare, sed hi aut in arte sua
minus versati sunt, aut necessario ad eam provehendam Nervo
destituuntur, aut adeo exiguum Numerum efficiunt, ut nec Domesticae
talis Provinciae necessitati respondeant. Qui et arte et Nervo pollent,
cum Regio in qua artes iam effloruerunt, plurae vitae oblectamenta
praebeat, malunt e transmissis via Commercii in fertiliorem illam
Regionem artefactis penum suam domi augere. In fertiliori e contra
Regione illis maiores Proprietarii, cum exotica artefacta pro
provenientibus e fructu agriculturae, et rei pecuariae3 peccuniis facile
habere possint, invehendis artibus haud incumbunt. Minores Proprietarii
uti et aliae inferiores Civium Classes, requisito ad id Nervo
destituuntur: quodsi hic quoque uni alterive, qui ad excitandas artes
propendet praesto sit, necdum Sufficientes, quae pro Fabricis copiosae
requiruntur, manus adsunt; civium enim classis vix opificiis sufficit:
plebem in fertilioribus partibus agricultura et res peccuaria totam
occupat. Ipsi Steriliorum partium Incolae necessaria vitae alimenta,
exigua Industria, e fertiliori vicinia sibi possunt procurare; quare si
quis etiam aliquam fabricam excitet, principio statim cum defectu
necessariarum manuum debet colluctari. Quodsi has quoque procuravit, cum
novo adhuc in Regno tali fabricarum obiecto administratio publica nullam
quoad Fabricas Politiam defixerit, Tyrones, et Sodales saepe admodum
intempestive heros suos deserere solent. Et hae sunt intrinsecae causae,
quae sicut in omni tantisper fertiliori, et mediocriter Populosa
Provincia, ita etiam in Hungaria Fabricarum progressum morabantur.4
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|