Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Machinae, quae Filaturam supplere possunt.
Si quae Provincia aut paucas adhuc a Laboribus Agriculturae residuas
manus habet, aut fabricae omnis generis in ea ita invaluerunt, ut earum
aliquae iam Laboratorum deffectum patiantur, tum demum interest talium
praesertim Laborum, qui multas manus requirunt, compendia per idoneas
Machinas procurare. In primo casu Hungaria in altero
Anglia versatur. Quare cum plane filatura, si Lineae
Laneae Gozypiaceae Fabricae efflorescant, magnum numerum
Laboratorum exigat, invenit Anglicana Industria Machinam, quae ingens in
Labore Filaturae Compendium adfert. Comes Rubini (uti e praestita post
occularem probam Magistratus Relatione apparet) Anno 1787 talem,
nescitur tamen, an ad Anglicanum, vel vero alium Mechanismum Constructam
Machinam Posonii excitavit, ope cuius una Persona de
crassiori filatura 6, de mediocri 4, de subtiliori vero filatura 2,5
Libras diei Spatio producere potuit. Recentissime attulit Zelosus
Patriae Civis, modulum ipsius Anglicanae Machinae, spesque est, ut eadem
proximius etiam in Natura erigatur. Si propitia Hungariae Sors Machinas
eiusmodi invalescere admiserit, Fabricae quarum fundamentum Filatura
constituit, post non multum tempus radices in Regno figent: secus
Fabricae hae nonnisi tardissime exurgent; licet enim Filaturae Labor in
hyeme, adeoque absque agriculturae detrimento peragatur; licet Regnum
tantam iam habeat Populationem, ut si omnes otiosae per hyemem plebeiae
manus operi huic impendantur, hae necessariam pro qualicunque Fabricarum
numero quantitatem producere possint, aversio tamen virorum ab hoc
labore, foeminarum vero lenta in ducendis pro vario Fabricarum usu
filis, Instructio, longissimam Instituto huic moram iniicient.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|