Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§.52. Origo, Primitivum Systema et vicissitudines Portorii Tricesimalis.

Tributum aliquod a Mercatoribus exigendi Idaea adeo naturalis est, ut eam omnes Europae Reges principio statim Constitutorum Regnorum adoptarint. Verum certo Tributi huius Quotta tarde admodum defixa fuit. In prima temporum obscuritate, extorquebatur a Mercatoribus arbitraria aeris summa: postea de quotta dependendi Tributi, cum iis transigi coepit: id quod in Turcia relate ad Domesticos (cum exteris enim Quaestoribus Secundum Commerciales Tractatus proceditur) hodiedum usu venit, serius a Curru tantum mercibus onerato et Animalium frustis adinstar Telonii certum Portorium deffigi coepit: tandem adscita fuit illa Norma, ut Mercator 30ma valoris mercium partem dependat: sicque demum Species haec Tributi determinatum Tricesimae Nomen accepit.

In Hungaria Portorium hoc primis Regni Saeculis nomine Tributi a mercibus designabatur, tractabaturque instar Telonii ita, ut curribus tantum et frustis peccorum arbitrarie impositum fuerit; formale Tricesimae Systema videtur Carolus 1us e Regno Naepolitano in Hungariam invexisset: domestici quaestores perinde, atque extranei, et ante inductum hoc Systema, et postea Tributo huic obnoxii fuerunt. Subinde tamen debuerunt sibi inmunitatem ab illo procurasse, cum sub Zigismundo eidem postliminio subiecti, dependendumque per eos Portorium non pro Aerario Regis, sed pro Publicis Regni necessitatibus destinatum fuerit. Hoc quoque Instituto per Zigismundi Decretum 2. Articulum 17o paulo post abrogato domestici Quaestores redierunt denuo ad priorem Immunitatem. Verum eos non multo post et fortasse sub Mathia 1o Tricesimae subiectos fuisse satis constar.

Ab eo inde tempore Quotta Portorii Tricesimalis, in 30ma valoris mercium parte id est florenis 3 denariis 20. continuo perduravit, totusque hic Proventus in Aerarium Regium influxit, donec vicinarum Germanicarum Provinciarum Legislatio ut iam §. 14. dictum est, praeter Portorium Regium aliam insuper ad rationem Cassae suae Publicae Taxam mercibus imposuit. Horum exemplo etiam Legislatio Hungarica 1635. Art. 1 et 5. dimidium adhuc tantum, quantum 30ma valoris mercium pars effert, nempe fl 1. a 20. ad rationem conflandae pro Stipendiis veterani Confinii Militis Cassae, a mercibus dependendum esse constituit, sicque demum ennatum est illud tanto postea duraturum tempore 5 a Centum Portorium, quod ab omnibus indiscriminatim seu Invectis seu Evectis seu transeuntibus mercibus persolvebatur.

Ac Legislatio quidem Hungarica deffectuosum esse hoc Portorii Systema iam 1655 agnovit, et pro eius emendatione Articulo 100. Deputationem ordinavit. Cum haec usque subsequa 1659. Comitia Laborem non peregisset, urgebatur ille per 61. eorundem Comitiorum Articulum, Opere nec erga hanc quidem Legem peracto, Correctio Vectigalis Regii 1681. articulo 44. §. 3. de novo decreta fuit. Adhaesit tamen Labor iste usque 1715. quo per Articulum 91. Tabulae Regiae deferebatur. Cum nec haec Laborem perfecisset Anno 1720. Provincia haec erecto eotum Consilio per Articulum 2. concredita, una Articulo 116. § 2. principium illum stabilitum fuit, ut noxiae Regno merces arceatur. Urgebatur deinde et 1741. et 1751., donec demum 1754. primum Systematicum Vectigal pro Hungaria providit.1

Notae

1. providit fortasse prodiit?


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.