Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].

Next section

§.53. Vectigal Tricesimale 1754i

Nimirum dupplex olim contraria Opinio viguit, una eorum, qui Aerarium principis procurabant, et hi tantum de proventu Regio decessurum arbitrabantur, quantum alicui mercede consveto 5 a 100 Portorio detractum fuerit: alia Populi, qui Commercium eo magis promovendum esse existimavit, quo minora Portoria fuerint constituta. Utrumque experientia ipsa evertit, docuit enim illa, quod efflorescente per moderata Portoria Commercio haec Aerario Regio plus inferant, quam magna illa, Circulationem mercium Natura sua Impedientia Portoria efficiebant, parte vero ex alia, quod nimis exilia Portoria Regnum extraneis mercibus inundare, suffocare domesticam Industriam, sensimque maximam Circulantis peccuniae partem evehere debeant.

Quare vectigal etiam 1754. mediam inter utramque hanc opinionem viam inivit. Distinxit illud exoticas a mercibus Haereditario-Germanicarum Provinciarum. Porro relate ad utrasque inter invectas, eductas et Transeuntes Discrimen constituit.

Principia eius quoad Portorium Consumptionale.

Cum exoticas merces praesertim quorum Surrogatum Germanicae Provinciae praebere potuerunt, aut quae pure ad Luxum referuntur, natura sua nocivae sint, has vero arcendas esse iam 1723. articulo 116. constitutum fuerit, harum inductionale Portorium (vulgo Consumptionale appellamus) in gravi 20 pro 100 summa defixit. Inductionem vero Germanicarum mercium propter Commune Provinciarum harum cum Hungaria respectu exterorum Statuum Interesse penes consuetum 5 a 100 portorium reliquit.

Quoad Esituale.

E converso, cum Hungariae superfluas sibi merces ad alias Provincias efferre plurimum intersit, ut harum eductionem facilitet Esituale Portorium tam in exoticas, quam in Germanicas Provincias ad 2 pro 100 reduxit.

Quoad Transituale.

Denique cum merces seu ex una ad aliam exoticam Regionem, seu e Germanicis Provinciis in exterum aliquem Statum per Hungariam transvehere nullum Regno adferat detrimentum, imo notabilium transportus Sumptuum beneficium procuret, Transituale Portorium ad 1 a 100 restringat.

Systema Aestimationis.

Ipsam demum mercium Aestimationem adeo moderato calculo assumpsit, ut nullae adversus eam Quaestorum quaerelae auditae sint. Si eadem occasione et exoticae et Germanicae merces, pro ratione maioris; minorisve utilitatis, prout postea factum est, in Portorio tam Consumptionali, quam Esituali tantisper classificatae fuissent, si eadem fidelia aut Simultaneum aut Corellativum adminus Hungaricum Vectigal etiam pro Germanicis Provinciis elaboratum fuisset: si in hoc, aut eadem, quae pro Hungaria stabilita fuerunt, principia, etiam pro Germanicis Provinciis adoptata, aut concedendi his favores, per alios pro Hungaria Stabiliendos adminus compensati fuissent, poterat aequissimum inter duo haec Monarchiae membra Commercii aequilibrium pro ratione temporis illius iam tum stabiliri.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.