Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
§. 55. Vectigal Germanicum de Anno 1775o
Omnia haec Commerciale Consilium uno ictu neque per Systematicum
Vectigal, sed sensim per Successivas Ordinationes, et quasi vadum
tentando induxit. Interea Hungaricum 1754i Vectigal, qua parte per has,
aliasque quasdam particulares ordinationes mutatum non fuit, adhuc
subsistebat. Tandem 1775o idem Consilium Systematicum pro
Germanicis etiam Provinciis Vectigal edi procuravit. Systema eius in
Thesi in eo subsistit, quod Portorium Transitus in uno,
Exitus in 3. Inductionis seu Consumptionali, pro ratione ac
minus ac magis necessariae fuerunt merces in 20, 10 aut etiam 5 fl. ita
defixerit, ut nihilominus Hungaricae eiusdem Speciei merces nonnisi
dimiduo Portorii huius dependat.

|