Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Ita reserata tandem fuit exigua licet haec Littoralis Porta, per quod
Hungaria immediatum tam Eductionis, quam et Importationis
cum exteris Provinciis Commercium instaurare potuisset, si piam hanc
Augustae Principis Intentionem explere licuisset. Nunc ante omnia impeditum
fuit, ne totum Littorale Croaticum Politico Commerciali Hungaricae
Iurisdictioni restituatur, sed pars tantum illa, quae Flumine usque
Novi extenditur; reliqua, quae inde usque Venetum
Obrovacz se extendit, confinio quidem Carlostadiensi
incorporata fuit, Directio tamen rei Tricesimalis per Districtum hunc, ad
Bancalem Deputationem recidit. Ita divisa biffariam hac
directione Hungaria Beneficium illud, quod eius unitas importare solet,
illico amisit; Bancalis enim Deputatio vetus illud Tricesimae valoris
mercium partis Systema quoad2 districtum hunc retinuit et cum hoc in
pluribus Articulis favorabilius fuerit pro Quaestoribus, quam elevata contra
tenorem vectigalis 1754i exotica Portoria, iam idipsum cursum Commercii
Hungarici, quem principio concentrare plurimum interfuisset, distraxit.
Observatum deinde fuit ab Adverso, quod Hungaria per exiguam licet hanc
Littoralis portam, sufficientibus e prima manu exoticis
Productis provideri posset, si concessi Urbi Portuique Fluminensi, dum adhuc
Germanicae suberat Iurisdictioni Vectigalis, quos supra memoravimus favores
eidem porro etiam relinquantur. Itaque antequam adhuc Gubernator in
exercitium muneris sui effective introducatur, impetrata fuit illa sub 13
Maii 1776. Ordinatio, per quam relicto pro Tergesto his favoribus, iidem
respectu Fluminis revocabantur. Re hac id effectum est, ut Mercator
Tergestinus in quibusdam exoticis Articulis 40 in aliis 55,
in aliquibus plane 240 florenorum pro 100 Beneficium habuerit pro
Fluminensi, prouti id adnexa sub A et altissimo Loco eotum
repraesentata Tabella remonstrat sicque impossibile porro etiam fuerit
aliquam exoticam mercem per Flumen in Hungariam inferre.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
|