Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Previous section

Next section

6. Systema Vectigalis Hungarici 1784.i
§.57. Vectigal Hungaricum 1784.

Novi Hungarici Vectigalis elaborationem Consilium Commerciale iam Anno 1769. proposuerat: consederat eodem Anno 30a Decembris super eius proiecto Consilium Littorale et Camera Hungarica. Verum cum basis totius huius Proiecti in inducendo de quo paulo ante dictum est, Naturalisationis Proiecto fundata fuerit huic vero Dicasteria Hungarica non potuerint assentiri, Opus hoc usque tempus reincorporati Littoralis Croatici, defixique Flumine Gubernii Hungarici adhaesit. Tum vero res ipsa elaborationem Hungarici Vectigalis exegit. Audita fuit 1776. primum Camera, tum Gubernator, denique et Locumtenentiale et Croaticum, quod interea erectum fuerat, Consilium, omnia haec Dicasteria immediatum cum exteris mercibus Commercium, pro Hungaria eo magis reclamabant, quod secus ipsa Hungarici per Portum Fluminensem promovendi Commercii, iam exteris etiam Potentiis Significata Idaea, evanescere, totumque Gubernii Hungarici Institutum, inutile reddi debeat, Cancellaria Hungarica adaequatum Germanicas inter Provincias et Hungariam reciprocum quoad singulos Vectigalis Articuloso sustinebat. Novum tamen pro Hungaria Vectigal nonnisi 1784. adeoque post 30 a primo Vectigali annos emanavit. Eodem Anno Germanicum etiam 1775. Vectigal abrogatum, novumque pro his etiam Provinciis editum fuit.

Principia Portorii Consumptionalis.

Systema Vectigalium horum a prioribus admodum discessit, exoticae merces in tres generales Classes distributae fuerunt nempe in minus, et magis utiles, et victualia, Tricesimalia etiam Loca per tres species distinquebantur, et alia pro Capitalibus alia pro Depositorialibus, alia pro Ordinariis declarata sunt, horumque silabus Vectigali sub A adnexus fuit.

Minus utiles merces, quarum Consignatio ibidem sub C. exhibetur nonnisi in Capitalibus Locis tricesimalem subire poterant manipulationem § Vectigalis 16, reliquae omnes exoticae merces etiam in Depositorialibus Locis poterant pertricesimari, § 15 Victualia aliaeque ibidem sub B. expressa minoris valoris merces etiam per ordinaria Limitanea Officia poterant manipulari § 20; neque tamen Singulae huic Classi aequale Consumptionale Portorium defixum, verum a ratione variarum Commercialium Speculationum aliquibus maius, aliis minus definitum fuit.

§. 58. Forma Tariffae Animalium per Vectigal 1784i immutata.

Denique vectigal hoc eam etiam quae 1754. stabilita fuerat, desummendi ad Animalibus Portorii Tariffam reformavit. Ab his Portorium non a procentuali proportione sed a frustis, habita tam politicarum, quam et Finanzialium Circumstantiarum ratione, defigi solet. Cum tamen diversus sit eiusdem speciei animalium valor, haec in Certas Classes dividi, et secundum has in Portorio etiam distingui debent. Tariffa Anni 1754i Cornuta Animalia plane per 16 Rubricas distinxerat, Tariffa e converso 1784. illa ad 3 tantum Classes, totidemque Portorii rubricas reduxit, Peccudes etiam id est Oves et Capras, vetus Tariffa per quartum, moderna per duas tantum rubricas distinxit, hasque non a Centuria, ut prior sed a frustis taxavit. Illa, equos ad quatuor, haec tantum cum unam rubricam distinxit, denique illa Portorium per denarios, haec per cruciferos expressit. Omnia haec uniformitatis cum aliis Provinciis, facilitandaeque Tricesimalis manipulationis causa facta fuisse dicebantur.

Systema Portorii ab Animalibus in eadem Tariffa defixi.

Quodipsum Portorii Systema attinet: Tariffa 1754. idem Inductionis Portorium constituerat, seu Animalia ab exoticis seu haereditariis Provinciis impellantur. Quod anni 1784. Tariffa emendavit, minusque pro haereditariis, quam pro exoticis Animalibus Inductionis Portorium defixit.

Portorium Transituale quoad Animalia Locum non habet.

Caeterum Portorium Transituale, quoad Animalia nec per veterem, nec per modernam Tariffam admissum fuit, verum si Turca Animalia per Hungariam in Germanicas Provincias depellat, debet in ipso statim in Hungariam ingressu Consumptionale, dum vero egreditur, Exituale Hungaricum: si autem Germanicas Provincias ingrediatur, Consumptionale Germanicum Portorium deponere; seu quod idem est, loco Transitus debet duo consumptionalia Portoria deponere: eodem modo etiam Hungarus Quaestor tractatur, si animalia per Germanicas Provincias in exteras oras depellat.

Quomodo Turcae et Poloni quoad Animalia tractentur.

Quod Turcas adtinet: nulla Commercialis Tractatus quoad Animalia ratio habetur; articulo enim 39 pacis Paszaroviczensis beneficium defixi illic Portorii tantum mercibus quae seu aqua seu continenti deportantur, concedebatur, sub hanc autem Cathegoriam, animalia non cadere subsecutus statim tractatum illum usus ostendit. Poloni ê contra Beneficio Transitualis Taxae omnino gaudent ita, ut si Polonus Animalia per Galliciam in Hungariam depellat, illic tantum transituale, in Hungaria vero Inductionale, seu Consumptionale Portorium deponat, Beneficium hoc Polonis ea potissimum de Causa Concessum est, quod secus facile aliam, cum detrimento Monarchiae distractionis Animalium suorum viam inire possent, id quod Turca haud facile praestare potest. Caeterum Tariffa haec stabilitum Anno 1754. Portorium quoad omnes ferorum animalium rubricas diminuit et ad haec ferme totum vectigalis 1784i Systema recidit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.