Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
32.1 Portugalli enim plurimum passi sunt a hostibus Hispaniae, qui tam in ipso
regno Portugaliae quam in mari et Americae provincias eis dilacerarunt et vexarunt; accessit
quod ipsi Hispani, tantis bellis vexati, onera plurima imposuerint ipsis, exhauriverintque
regnum; hinc 1640. rebellare coeperunt sub ductu Iohannis ducis de Draganea, qui originem a
regibus prioribus ducebat; occisis ergo Hispanis una cum prorege occupatisque urbibus et
portubus se in libertatem restituerunt; usque 1668. bellatum est cum Hispanis; quo tempore se
diviserunt et a Hispanica aula independentes declarati sunt. 2 Anno 1641.
conjurarunt in Hispania proceres Andalusiae videntes oportunitatem ad haec; impedita tamen est
haec rebellio et oppressa in semine; omnia haec mala Philippus videns causam eorum omnem in
ministerium suum retrusit; hinc remoto etiam primario ministro Gasparo de Gusmalium ei suffecit
nempe Ludovicum Harem, sed nec hac re multum effecit; nam anno 1647. in regno Neapolitano
emersit rebellio, quae usque Siciliam se extendit; per multitudinem bellorum
accidit ut penuria in aerario enasceret; hinc ad contributiones exagerrandas, noviter
inducendas, deventum est; fiebat id quoque in Neapolitano regno, ita, ut etiam fructibus in foro
venalibus accisa imponeretur; hoc graviter ferebant1-068 Neapolitani fructibus
assueti; cum ergo hae accisae vi exigerentur, enatae sunt lites et tumultus in foro, et ex hac
contempta parva scintilla ingens exarsit incendium; populus habuit ducem suum Thomam Agnellum,
piscatorem, astutum hominem, qui artibus suis clam ultra 100,000 hominum sibi devicit armavitque
omnes; prorex ergo Dux de Arthos efficaces fecit dispositiones; dux eorum Angellus captus et
trucidatus est, graviminibusque eorum satisfactum est, et sic aliqua ex parte consopitae sunt
turbae; sed post aliquot annos non deerant aliqui qui saeditiosos excitarent, et sic Ianuario
Anese duce qui faber gladiorum erat, rursus exarsit rebellio, quae longe acerbior erat, cum ad
ipsam Siciliam se extenderit; plurimum autem fuit quod Galli duce Henrico Guisio juverint classe
integra Neapolitanos rebelles; hic ergo Guisius declaravit regnum Neapolitanum liberam rem
publicam et se ducem reipublicae; Phylippus ergo misit classem contra rebelles, ubi capto
Henrico Guisio supressi sunt seditiosi et ad obsequium reducti, praestantia et fortitudine
Iohannis Austriaci junioris, qui erat filius naturalis Phylippi 4‑i. 3 Videns se
ita curis et molestiis distrahi valedixit bello Belgico ut totas vires contra Portugallos
vertere possit, quos damnandi maximam spem habuit; Belgas vero nimis a se remotos et potentes
jam vix ac ne vix quidem subjungere se posse videret; sub idem tempus pax Vestphalica coaluit in
Germania, et eodem negotio ergo in Vestphallia Phylippus renunciavit juri suo in 7 provincias
foederatas eosque pro hominibus liberis declaravit; et sic contra Portugallos se tota vi
convertit, sed mox in eo impeditus est per Olivierum Cronvel, usurpatorem coronae Anglicae; hic
enim foedus commercii causa inivit cum Portugallis, vi cuius Portugallos defendere debuit contra
Phylippum; decrevit ergo pacem inire cum Gallis, quae etiam 1659. in montibus Pyreneis per
cardinalem Mazarini, ministrum Ludovici Galliae regis, et Ludovicum Haruz, coaluit; per hoc
foedus Catalauniam1-070 Phylippus recepit a Gallis, sed totum comitatum
Ruscimonensem, quem hoc bello Hispani occupaverant, restituere Gallis debuit; hic comitatus
clavis fuit Hispanis in Galliam, et hoc comitatu amisso per montes Pyraeneos divisi sunt a
Gallis Hispani; ipsis etiam Anglis obtulerunt Hispani pulcherrimam Americae insulam Iamaicam,
pacis ineundae causa, et hinc etiam cum Anglis pax coaluit, adjecto adhuc Anglis pulcherrimo
portu Belgii Hispanici Dünkirchum (Dunquerca).
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
|