Historia Portugalliae.
1.1 Regnum hoc Portugalliae easdem fere vicissitudines subivit quas Hispania;
ob vicinitatem suam possessa fuit antiquitus a Foeniciis, Chartaginensibus; tandem a Romanis
subactum et in provinciam Romanam redactum est; tempore Romanorum Lusitania appellabatur
Portugallia et fuit pars Hispaniae Romanae; hinc et hodie saepe eodem nomine compellatur; sub
potestate Romanorum permansit usque interitum imperii occidentalis seu usque saeculum 5‑tum.
2 Variae enim barbarae gentes per Hispaniam grassatae etiam Lusitaniam
invaserunt; primi erant Alani, eos secuti sunt Vandali et Suevi, qui omnes ex Hispania
transiverunt sedesque suas fixerunt; Alani tamen regnum ibi non condiderunt, sed primi erant
Svevi qui regnum fundarunt sedesque fixas ibi habuerunt, prouti in Hispania. 3
Eorum regnum ab anno 440. usque 584. floruit in Lusitania; tunc enim a Visigothis extinctum est
tam in Hispania, quam in Lusitania sub duce Visigothorum Leovigilco et tunc
successit regnum Gothorum in Lusitania; sub initium 8‑i saeculi Saraceni regni Gothici finem
imposuerunt, et ab eo tempore caliphae Saracenorum Lusitaniam sibi subegerunt; donec dein
diversi reges Chatolici, Gothici Hispanici, pedetentim recuperassent a Saracenis tam Hispaniam,
quam Portugalliam. 4 Alphonsus 1. rex Legionis primus fuit qui Saracenis saec.
8‑o adhuc extorsit Interamnensem provinciam, tardius vero etiam provinciam Transmontanam; his
duabus provinciis commune nomen Portucale inditum fuisse deprehendimus; hoc dein nomen tardius
per g loco c scriptum invenimus, et hinc originem nominis totius regni quidam deducunt.
5 Prima urbs Portugalliae Mauris erepta in his provinciis fuit Viseum, ad hanc
urbem repertus fuit lapis funebralis cum1-102 inscriptione hac: Hic jacet Gothorum
Rex ultimus; probabiliter Rodericus rex. 6 Alfonsi successores dextra usi
fortuna plures et plures provincias eripuerunt Saracenis. 7 Saec. XI Ferdinandus
1‑us rex Castiliae limites Portugalliae usque Mundam fluvium extendit, Alfonsus
6‑tus fere omnes hodiernae Portugalliae provincias ad finem saec. XI eripuit Mauris, excepta
Algardia, quam nepos eius sibi subjecit; provincias has Lusitanicas reges Castiliae per proreges
administrabant. 8 Tempore Alfonsi 6‑i praefuit Henricus, dux Burgundiae dictus,
his provinciis qua gubernator, et hic est quasi fundator hodierni regni Portugallici; aliqui
hunc putant esse Lotharingicae originis, alii stirpis Burgundicae, ex stirpe scilicet juniore;
Hugo Capetus fuit fundator novae stirpis regnantis apud Gallos, habuit filium Robertum, ex hoc
natus est Henricus rex Franciae, et Robertus; huic donavit parens Robertus ducatum Bourgundicum,
et ex huius linea dicunt plurimi condescendere hunc Henricum, et quidem aliqui filium, aliqui
dicunt nepotem fuisse.
2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut
saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro
quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi
fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has
provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit
provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum
dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit
Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum
nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. 3 Ab hoc ergo anno
computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen
regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus
enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges
Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis
abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis
suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex
secundo matrimonio1-104 deducere voluisset provincias, primo 18. aetatis anno
successit; Theresia enim mortuo marito Henrico nupsit Ferdinando Paesio, comiti Trassamore;
vitricus hic initio quidem ut tutor administravit provincias, dein vero usurpata dignitate ad
suos devolvere voluit haeredes; cum vero 18 annorum esset Alfonsus edoctus est per suos fideles
de statu negotiorum; excitatis ergo factionibus in comitatu Portugalliae Theresia se convertit
ad aulam Castilianam, ad Alfonsum 7‑um (vel 8‑vum); ibi quaesta est adversus filium suum
pollicitaque est quod post obitum suum sine haeredibus velit feudum domino directo restituere,
si ipsam tuitus fuerit contra filium, quem fenoliae ! indirectae accusavit,
quamvis ipsa commiserit fenoliam primam; misit reipsa auxilia Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis
prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam
captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1.
ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et
independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein
tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret. 4 Complura
tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus complura territoria accepit; anno
1139. contra Ismarum Saracenorum regem insignem retulit victoriam, qui trans Tagum regnum suum
habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus
est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos
milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum
occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in
perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum
protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum
aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos;
Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit
Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei
titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et
consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno
1143.1-106 Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum
Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. 5 Tardius coronatio una cum
solutione tributi neglecta est a Portugalis. 6 Decessit 1185. 7
1179. captus est Alfonsus a Castilianis una cum opido Padajotz; haec tamen captivitas non
pessimas sequelas habuit; unice capta loca in regno Castiliano restituere debuit Alfonsus,
independens tamen mansit; in Lamacis comitiis etiam ordo successionis definitus est, regnum
indivisibile in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro
utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater
regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic
casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino
principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos
principes perveniat per foeminam.
3.1 Alfonso Primo successit anno 1185. filius Sanctius I. qui Populator dictus
est; hic cum clero et pontificibus in acerbes contentiones incidit; sub priori regimine clerus
non tantum magnam auctoritatem, sed etiam opes sibi comparavit in Portugallia, cum ipsorum ope
indiguerit Alfonsus; jam omnia adversabantur tardius rationibus politicis, incepit ergo Sanctius
modice immunitatem cleri triplicem restringere eosque oneribus publicis subjicere; recurrerunt
ad Pontificem clerici et sic lites enatae; de cetero terras suas auxit, melioravit regnum; anno
1212. Salvam urbem munitam Mauris eripuit; ei successit Alfonsus 2. Grassus; hic patris
vestigiis inhaerens Alcassar urbem Mauris eripuit cum aliis minoribus terris; continuavit tricas
cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque
mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim
cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem
exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso
debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit
Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat
Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic
territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. 2 Hoc regnum est
illud idem a quo hodierni reges Portugalliae se scribunt,1-108 nempe Europea
Algardia; alia est in Africa, hinc se utriusque Algardiae scribunt reges. 3 Haec
Algardia jure postliminii pertinuisset ad Castiliam, hinc cum Castilianos conventum est ut
dominium directum pertineat ad Castiliam, utile vero ad Alfonsum, proin quasi titulo feudi
possideret; sed tardius etiam ab hoc sunt absoluti; Alfonsus enim 3. duxit Beatricem, Alfonsi
10‑mi regis Castiliani filiam, et sic cum ea liberum jus ad Algardiam accepit cum consensu etiam
Pontificis. 4 Habuit tamen cum pontificibus prius lites propter matrimonium suum
hocce, quia vivebat adhuc eius prior uxor. 5 Ei successit Dionisius, Justus
dictus; sub hoc litibus cum clero finis impositus est, cum praejudicio regis; et hinc magis
adhuc firmatus est clerus in hoc regno tam quoad immunitates, quam quoad dignitates; imo etiam
jus circa sacra concessit Pontifici in suo regno; haec 1289. anno acta sunt cum Nicolao 4‑to
pontifice. 6 Sub idem tempus jam contra ordinem templariorum variae accusationes
et suspiciones oriebantur; hi erant equites religiosi qui ex voto suo obligabantur decertare
contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi
invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem
Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis
egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus
fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque
monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie
universitas facta est. 7 In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio
per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non
petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc
dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri. 8 Dyonisius anno 1325.
decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri
cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et
400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit
Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est;
Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros
captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia ab hac victoria1-110
pendebat salus Christianorum in occidente. 9 Rempublicam suam laudabiliter
gessit, navigationem et commercium fovit; filius eius Petrus turbas concitavit contra patrem,
cuius turbae ipse parens erat ansa; Petrus enim hic invito patre duxit celebrem virginem Agnem
de Castro, quae dein inter sanctas relata est; Alfonsus ergo hanc Agnetem trucidari curavit et
hinc turbae enatae sunt, arma corripuit contra patrem eumque throno dejicere voluit; inter has
turbas anno 1351. decessit, ei successit Petrus I. filius Rigorosus, et juxta alios etiam
Crudelis dictus est, ob nimiam severitatem in exercenda justitia; hinc etiam Iustitiarius dictus
est. 10 Maxime saevit in eos, qui ansa erant necis uxoris suae.
11 Limites potestatis regiae extendit magis, restringendo ecclesiasticos et
status regni; temporibus enim iis plurimum restricta erat potestas principum et regum, ob nimiam
cleri et nobilium potestatem et influxum; multas saluberrimas dispositiones domi fecit, normam
monetarum cudendarum neglectam emendavit; decessit 1370. 12 Ei successit
Ferdinandus filius, Nobilis vel Gentilis dictus; hic multum nocuit Portugalliae per tumultus
domi excitatos et bella splendide nimis gesta. 13 Complacuit ipsi quaedam
Eleonora, Ioannis Laurentii de Kunha uxor; hanc vivente marito in uxorem suscepit et hinc per
familiam potentem Kunha turbae excitatae sunt, quae cum maximo regni detrimento suppressae sunt.
14 Habuit dein bellum contra Castilianos, apud quos regnavit Petrus Crudelis;
hic odium suorum sibi conciliavit, praecipue ei infensus fuit Henricus frater naturalis Petri;
hic ergo petens bello petitus fuit a suo fratre, et hunc juverunt Galli; Petrum vero juverunt
Angli; Petrus reipsa ejectus est ex regno, sed tardius Eduardus, princeps Anglus, superatis
adversariis reposuit Petrum; Henricus tamen frater bellum reparavit ut ipsum quoque Petrum
caperet 1369. ad Montyial, ubi dein post 10 dies propria manu in carceribus trucidavit Henricus
Petrum sibique thronum arripuit; hoc ergo negotium dedit etiam regi Portugalliae ansam belli;
Henricus enim fuit naturalis filius Alfonsi II. regis Castiliae, proin non habuit jus ad regnum,
Ferdinandus vero 1, rex Portugalliae, fuit filius Beatricis, Sancii 4‑i filiae; proin habuit jus
ad coronam Castiliae; bello ergo jus suum quaesivit, sed pluribus annis inutiliter pugnatum est,
cum maximo Portugalliae damno; et anno '373. juri suo abdicavit Ferdinandus, imo tardius inivit
contractum cum Henrico vi cuius successionem in ipsa Portugallia detulit ad
domum1-112 Henrici; non enim habuit filium, sed filiam Beatricem; hanc ergo
desponsavit Iohanni filio Henrici, et sic, ut Portugallia devolvatur ad haeredes Iohannis et
Beatricis; sed Beatrix fuit ex adulterio nata, uti scimus, ex uxore Kunhai; interim tamen
contractus coaluit; hic tractatus dein diuturno bello dedit ansam; Ferdinandus anno '383.
decessit, et sic Bourgundica stirps extincta est; ei successit stirps Iohannis Noti, usque 1580.
annum.
4.1 Successit ergo Ferdinando 1‑o Iohannes Nothus, qui fuit filius naturalis
Petri Crudelis, naturalis frater Ferdinandi, usque '433. annum regnavit; mortuo Ferdinando
gubernavit provincias Eleonora vidua Ferdinandi nomine filiae suae Beatricis et Iohannis mariti
eius; interim domi Portugalli protestati sunt contra tractatum defuncti Ferdinandi; maxime se
opposuit Iohannes princeps, naturalis Petri Crudelis, qui et dignitate sua conspicuus erat (fuit
enim magnus magister, ordinis equestris Anisensis) et populo ob virtutes carissimus; hinc
unanimi consilio electus est moderator rerum agendarum et domi et contra Castilianos; feliciter
ergo gestis rebus profligarunt Castilianos ex tota Portugallia, et sic Iohannes hic Nothus totam
Portugalliam sibi purgavit; felicissimam victoriam ad Alinbaratam anno 1385. retulerunt
Portugalli de hostibus suis. 2 Et sic in regem electus est jure haereditario a
Portugallis in signum gratitudinis ob servatum regnum a jugo Castilianorum; bellum tamen cum
Castilianis usque '399. protractum est; eo anno pax quidem coaluit, sed etiam post eam renovatum
est bellum et duravit usque 1411, et tunc finalis pax coaluit cum Ioanne 2‑o rege Castiliae et
Iohanne Notho, qua pace Castiliani in perpetuum renunciarunt suo juri in Portugalliam; hic
Iohannes multum contulit ad fortunam suorum, navigationem valde fovit, ipse indicavit
navigantibus viam in Indias orientales, quamquam sub eo adhuc non detegerunt eam
!; 1415. occupata fuit in Africa Septa (Ceuta); '419. detexerunt insulas
Canarias Portugalli, in specie Maderam et insulam Porto Santo, tardius insulas Asores; bellum
Africanum continuatum est; in urbe Coimbria residebant ad haec tempora reges Portugalliae,
Iohannes tamen hic Ullissiponam (Lisabon) transtulit, ubi et hodie est sedes regum; in hac ergo
urbe contraxit morbum pestilentiae, qui tunc grassabatur per Europam occidentalem, et in hoc
exstinctus est post laudabile regnum, anno '433; habuit 4 legitimos filios, et unum naturalem;
successit ipsi Eduardus coronae princeps; memorari1-114 meretur etiam Iohannes, et
Henricus Navigator, filius Iohannis Nothi; ille navigationem promovit et ipse navigationem
ingressus est; fuit dux Deviseo et magnus magister ordinis Christi; naturalis filius eius, nempe
Nothi, erat Alfonsus, ex hoc deducit moderna regnans familia in Portugallia originem; donavit
ipsi parens ducatum de Braganca; huius ergo successores excusso jugo Hispanico regnum
Portugalliae obtinuerunt. 3 Nothus Iohannes sub suo regimine codicem juris
Romani, in linguam regni sui traductum, induxit in Portugallia. 4 Eduardus
successit patri suo, bellum Africanum fouit, sed non tam bene ei successit ut patri; urbem
Tingim anno '437. obsidione cinxit, sed Marocani eos ante urbem ad cladem provocarunt, et ipsos
ad internecionem vicerunt; et sic frater eius Ferdinandus Castus obses datus est Marocanis, ubi
peste correptus decessit; ipse Eduardus domum revertens hoc morbo corruptus mortuus est; filius
Eduardi fuit Alfonsus, qui 6 annorum fuit in morte patris; successit ergo anno 1438. patri
nomine Alfonsi 5‑ti; data est ergo ipsi Eleonora mater, Ferdinandi regis Arragoniae filia, in
tutorem et gubernatricem regni; egressa minorennitate in Africam expeditionem suscepit ulturus
cladem patris, recuperavit omnia prius possessa, et novas occupationes fecit anno '458, et hinc
Africanus dictus sit; tardius vero regis utriusquis Algarbiae nomen suscepit, factis maioribus
in Africa occupationibus. 5 In incrementum navigationis multum impendit, optimo
cum successu; Capitis Viridis insulae in Africa anno '444. detectae sunt; provincia Ginea
(Guinea) etiam his temporibus detecta est in Africa, quae propter fodinas auri percelebris est;
tardius etiam Angli eo devenerunt, et ab hac provincia nomen habet moneta Anglica Guinee qui est
duplicatus aureus; etiam provinciam Congo detexerunt. 6 Romani ergo pontifices,
ut eos magis animarent, dominium harum provinciarum Portugallis concesserunt et ipsis ultro jus
detegendi et occupandi terras infidelium contulerunt, et quidem cum jure exclusionis omnium
aularum; hoc fecit Nicolaus V, Calixtus Tertius, Sixtus IV etc. 7 Alfonsus eo
etiam curas suas direxit ut regnum Castiliae conjungeret cum Portugallia, uti in Hispaniae
historia vidimus; quod tamen ipsi non successit per matrimonia, uti voluisset; bello dein victus
renunciare debuit praetensionibus per uxorem, Henrici regis Castiliae filiam, ei enatis.
1-116
5.1 Decessit anno '481; ei successit filius Iohannes 2‑us; sub hoc ad maximum
splendorem evecta est Portugallia, hinc Perfectissimus dictus est; vidit ille regimen valde esse
restrictum suum, hinc conabatur ante omnia limites potestatis suae extendere, omniaque agere
sine statuum et ordinum concursu; enata est ergo hinc malecontentio subditorum, et ex hac
conjuratio plurium, cui etiam agnati Iohannis se associarunt, inter caeteros Iacob dux Deviseo,
qui in secundo gradu erat cognatus Ioanni; alter erat Ferdinandus dux de Braganca, qui erat
nepos filii naturalis Ioannis Nothi; haec tamen conspiratio prodita est et capita seditionis
incarcerata, nempe principes duo cum ceteris, anno '483‑o; Ferdinandus capite plexus est
publice, Iacobus vero ab ipso Iohanne confossus est in carceribus, ceteri plures capite plexi,
rex vero continuavit auctoritate propria regere populum suum. 2 Anno '492.
ingentem multitudinem exulum Mahomedanorum, Judaeorum, et Saracenorum ex Hispania recepit hic
rex, salvo usu religionis uniuscuiusque; sed non diu usi sunt hac libertate, nam et ibi coacti
sunt ad religionem Christianam; commercium magnopere juvit; provinciam Congo et Ginea
fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem
Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492;
Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae
sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam
habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae
aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab Asoriis et Capitis
Viridis insulis ad 370 milliaria ad occidentem laterem incognitarum terrarum occupent Portugali,
hinc vero ad orientem versus occupent Hispani; anno '506. Iulius 2. pontifex hunc Tortesilensem
tractatum ratihabuit. 3 Anno '494. decessit Iohannes 2.; ei successit proximus
agnatus, cum sine prolibus moreretur; Alfonsus enim eius filius, jam uxoratus, ex equo
prolapsus, anno '91‑o mortuus est; duo erant principes, qui quaerebant successionem:
Maximilianus imperator et dux Deviseo Emanuel; hic enim dux et Iohannes ex communi stipite
descendebant, nempe ex Eduardo, cuius erant nepotes; Maximilianus vero imperator per sexum
foemineum fuit conjunctus, mater nempe eius fuit Eleonora, quae fuit filia Eduardi regis
Portugalliae, sed Portugalli magis favebant Emanueli, et hinc etiam rex salutatus est anno '495.
4 Hic Magni1-118 nominis honore ornatus est, maximum et
splendidissimum fuit sub ipso regimen; conjunxit se vinculo affinitatis cum Hispania, ut
praesidium quodpiam haberet, et fors regnum Hispaniae devolveret ad ipsum, hinc duxit Alfonsi
filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam
eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi
Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein
successores habuit. 5 Studium eius omne in commercio situm erat.
6 Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et
ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris suae;
hinc solemni aedicto statuta est poena relegationis aut servitutis in obstinatos Judaeos et
Saracenos. 7 Multi ergo Africam petierunt, opulentiores vero, qui res suas
relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis
parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit,
navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497.
expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia
detexit, '98. anno appulit Chalecutium. 8 '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis
Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit secundam expeditionem cum pluribus navibus et
militibus, ultusque est perfidiam Chalecutienseum, qui aliquot suorum trucidarunt, quos ibi
reliquit; tardius praesidiis se firmarunt Portugalli, et varias occupationes fecerunt; cum
Aegyptiis tamen et Venetis tardius multos habebant tricas; hinc pertinet id, quod ante detectum
hoc iter in duas orientales provincias via patuerit per continentem, nempe per
mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset
hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes
barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam
Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces
aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam,
proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi
Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi
prius ipsi1-120 debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum
commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii;
conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc
ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis
multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt
in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos
commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum,
Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii
effectum est. 10 Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas,
alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per
Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte
per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. 11 Circa haec tempora,
nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam
Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit
munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant
saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit
ipsos.
6.1 Anno '521‑o decessit Emanuel, et vere nomen Magni meruit, ob multa
praeclare facta in Portugallia. 2 Successit ei filius Iohannes Tertius; hic
vestigia patris in omnibus pari felicitate pressit; consummata fuit sub ipso apprehensio
insularum Molucanarum; Carolus 5. imperator movit ipsi difficultatem propter occupationem
insularum Molucanarum, et quidem ex pace Tortesilensi; dicebat enim Carolus has insulas ad se
spectare, quia in ipsius territorio jacebant; cum tamen videret eum ejicere non posse, petiit
aequivalens in pecunia; obtulit ergo Iohannes 350,000 ducatorum Carolo, et sic speciali
Caesar-Augustana pace roboratus est hic tractatus; ipsi etiam principes Asiatici egre tulerunt
dominium Portugallorum, hinc saepe bella enata sunt, sed Iohannes 3. auctoritatem suam prudentia
et perspicacia sua retinere scivit; maximam molestiam ei incolae Cambajae crearunt, qui
munimentum Diu evertere volebant, sed ipsorum consilium eversum est per Iohannem.
3 In Africa septemtrionali1-122 res pariter ex sententia gestae sunt
contra Marocanos; hic enim novae adhuc possessiones factae sunt, et arcem etiam Magazan in
littoribus maris Mediterranei posuit '546; ardore religionis incensus operam dedit ut populi
isti ad sacra Christianorum transirent, vidit dein etiam quod populi hi eo lubentius ipsi
subessent si etiam illi Christianae religioni addicti fuerint; hinc ordinem Jesuitarum, tunc
temporis introductum et confirmatum, primus recepit, et ipsis usus est ad convertendos aethnicos
suos; Coimbriae ergo primum collegium eorum fundavit; inter hos ergo missionarios celeberrimus
fuit S. Franciscus Xaverius.
7.1 Hic rex etiam Sacram inquisitionem induxit in regnum, ad exstirpandos
Saracenos et Judaeos occultos. 2 Decessit post 35 annorum regimen anno '557,
successorem reliquit nepotem Sebastianum infantem; filius enim et coronae haeres Iohannes
praemortuus est; initio tutelam gerebat avia Sebastiani, Chatarina, filia Phylippi Pulcri et
soror Caroli 5‑i; secundam tutelam, postquam renunciasset Catharina dignitati suae, a '561‑o
anno Henricus Cardinalis, filius Emanuelis Magni et frater junior Ioannis 3‑ii gessit; sed etiam
sub huius gubernio variae altercationes intercesserunt, cum monachis valde faverit; hinc anno
1567, dum 14. annum aetatis ageret Sebastianus, maiorennis declaratus est, et gubernavit
imperium. 3 Generosus, magnanimus, et ultra modum audax princeps fuit hic, per
quod maximum reipublicae damnum intulit; per educationem enim fervidum eius temperamentum et
audax non est supressum, non ad meliora reductum, praeterea ipsi odium ingenitum contra
infideles, et intolerantia, proin non parum educatio eius contulit ad totius civitatis
detrimentum; commercium enim fuit jam a saeculis praecipuum Portugalliae fulcrum, desueverunt
jam ab armis; ille vero audax, belli ardore fervens subtraxit subditos a commercio, et arma
tractare fecit, praesidia sua in Africa lustravit, ipse expeditionem in persona in Indias
orientales proficisci voluit, terras suas augendi, et ardue ipsum ab hoc periculoso coepto
abstrahere poterant; in regno Marocano bellum domesticum ardere coepit inter duos principes,
Mulei Mahumed, et inter Mulei Moluco; Sebastianus ergo occasionem hanc arripiens, succurrit
Mahumedo; sperabat enim extensionem provinciarum suarum; hinc 1578. expeditionem in persona
suscepit, profectus contra Molucum; factumve sit astu Moluci, vel temeritate Portugallorum,
sufficit quod Portugalli se immiserint ad ignotas terras1-124 sibi; non procul ab
urbe Alcassar Quivir, ad fluvium Luco, hic ipsum praestolabatur Molucus et eum ad proelium
provocavit, cruenta ergo intercessit pugna, in qua totus fere exercitus Portugallorum deletus
est, et ipse Sebastianus occubuit (comparuit quidem '99‑o eius saeculi homo, qui se Sebastianum
dixit, sed auditus non est); ipsi etiam Mahomed et Molucus in hoc bello occubuerunt, Molucus
quidem ex morbo sub ipsa pugna; tristissimus fuit hic eventus pro regno; totus enim fere
exercitus, nobilitas praecipua, ipse rex et cum eo tota regnans familia extincta est; suscepit
ergo Henricus cardinalis, ultimus ex stirpe Iohannis Nothi, qui regni gubernacula capessivit
anno '578. 4 Vidit se aetate jam fractum, hinc voluit ut se vivente designetur
ei successor, et hinc consenserunt etiam status ut evocentur omnes connexae aulicarum
praetensiones investigentur, et ipso adhuc vivente judicio statuum et ordinum successor
eligatur; optimum tamen hoc coeptum per mortem repentinam Henrici interruptum est; anno '580.
5 In hoc ergo defecit stirps Iohannis Nothi; invaluit ergo hic species
interregni in Portugallia, nempe a 30. Ian. '580. usque Phylippus rex Hispaniae Ulissiponae
homagium excepit Portugallorum, quod fuit 12‑a Apri. '581. 6 Primus ergo
praetendens fuit Phylippus 2. rex Hispaniae, hic jure matris suae, nempe Isabellae, quae fuit
filia Emanuelis Magni regis Portugalliae et conjunx Caroli 5‑i imperatoris, petiit successionem
in Portugallia.
8.1 2‑us praetendens fuit Antonius de Crato, hic fuit filius Ludovici ducis de
Beja, qui fuit filius Emanuelis M. et Violantae de Gonetz; hic Antonius dixit se esse legitimum
filium Ludovici, sed multi negabant eum legitimum filium, hinc etiam dictus est Antonius Nothus;
de Crato dictus est, quia Crato est civitas Portugalliae, in qua ordinis Melitensis equites
habuerunt magnum prioratum, qui iis temporibus erat Antonius Nothus.
9.1 3‑ius erat dux Parmensis, nempe Rainutius Parmese, qui erat filius
Alexandri ducis Parmese et Mariae quae erat senior neptis Emanuelis M.
10.1 4‑to) successionem petiit stirps principum Bragantinorum qui per nexum
sexus foeminei praetendebant; iunior enim neptis Emanuelis M. Catharina nupta fuit Iohanni duci
de Braganca.
1-126
11.1 5o) fuit domus principum Sabaudiae, Carolus enim Emanuel 1‑us dux
Sabaudiae fuit filius Emanuelis, qui eodem anno mortuus est quo Henricus cardinalis.
2 Hic ergo juvenis Carolus Emanuel nomine Beatricis aviae suae, quae nupta fuit
Carolo Sabaudiae ducis, avo Emanuelis; hic tamen ob debilem aetatem suam non ursit valde, sed
potius consensit in Phylippum 2‑um regem Hispaniae, qui etiam filiam suam Catharinam dedit ei in
uxorem; sed et ceteri praetendentes parum aut nihil ausi sunt contra potentem Phylippum regem;
solus Antonius de Crato restitit ei; constitit enim ei de odio canino, quod inter Portugallos et
Hispanos exstitit, hinc sperabat se viribus suorum valere fors contra Filippum, et etiam a
Gallis et Anglis adjutus est; Filippus tamen praetensionem suam valido exercitu supponit,
intravit in viscera Portugalliae, bis vicit Antonium eumque profligavit ex tota Portugallia, et
hinc 1581. ipsam Ulissiponam cinxit, ubi in necessitate rex proclamatus est, comitia dein in
urbe Tanoro indixit, in quibus privilegia nationis confirmavit, novaque ipsis complura promisit
jura; et sic Portugallia peregrino principi subjecta fuit; Antonius de Crato se ad insulam
Terceram, quae est una ex insulis Asoriis, quae omnes Crato addictae erant,
recepit; domi ergo firmatus classem expedivit ad subjiciendam Terceram, ubi
clade navali victus Antonius etiam hinc profligatus est; caeterae ditiones omnes Africae,
Americae ultro se subjecerunt potestati Phylippi. 3 Antonius se recepit ad
Gallias, ubi aliquo tempore latuit, postquam vero Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham
reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad
insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum
effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi anno 1598. mortuus est sine
haeredibus.
12.1 Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt
enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem
Portugallorum nacti sunt sectariorum copiam, libenter enim jugum Hispanorum
dejecissent collo suo Portugalli; vigilantia tamen Phylippi factum est, ut omnes caperentur,
depraehensi enim duos fuisse eremitas et unum pistorem. 2 Quartus vero comparuit
20 annis tardius, nempe eo anno, quo Phylippus mortuus est; hic comparuit Venetiis, ubi se
aperte regem Sebastianum dixit; aula Hispanica id audiens, eum astu Florentiam evocari fecit,
ibi interceptus et in1-128 Hispaniam deductus est, ubi in squalidissimos conjectus
carceribus, ibi vitam suam terminavit; de hoc ergo ultimo adhucdum est dubium, an vere fuerit
necne Sebastianus; quicumque enim eum viderunt ipsum pro vero Sebastiano servarunt.
13.1 Sub ipso adhuc Phylippo premi coepit Portugallia et vexari perpetuis
bellis, quae gessit Phylippus cum principibus Europae, et in his semper Portugallia, ob situm
suum, lacessita fuit a hostibus Phylippi, cum jam nunc pro uno corpore cum Hispania considerata
sit; dein plus etiam utilitatis habebant hostes Phylippi ex Portugallia diviti tunc adhuc, quam
ex Hispania; Belgae foederati maxime noxii erant Portugallis, hi enim rebellantes contra
Phylippum, cum eos armis supprimere non potuisset, conatus est eas egestate et penuria sibi
subjugare; harum enim sterilium provinciarum ramus sustentationis fuit piscatio, et navigatio,
illi permultum ergo lucrati sunt ex commercio Portugalliae; vecturas enim suas praestabant
Portugallis ad Indias orientales, dein etiam mercaturam cum Portugallis faciebant, ex qua multum
lucrati sunt, sicque opes suas auxerunt; Phylippus ergo rex Portugalliae effectus hunc ramum
sustentationis foederatis rescidit, prohibuit Portugallis omnem communionem cum Hollandis, omne
commercium; enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id fecerunt
quod non facile secus ausi fuissent; quaesiverunt nempe ipsi viam ad Indias orientales, impediti
maxima inter pericula per viam consuetam fractis omnibus impedimentis, quae Portugalli et
Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium
hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt;
ipsum promontorium Bonae spei adhuc vivente Phylippo sibi occuparunt per quod Portugallis multum
nocuerunt, firmati vero per hoc etiam alias occupationes fecerunt, et Portugallos ubique
fregerunt; inter haec decessit Phylippus 2, ei successit Phylippus 3‑us, qui, ut scimus,
languidum admodum habuit imperium; in Portugallia commercium magis magisve concidere coepit, et
ipsum regnum exhauriri; ab anno 1598, quo Phylippus decessit, usque 1605. ipsis insulis
Molucanis Portugallorum potiti sunt Hollandi, cum ceteris fere omnibus possessionibus
orientalibus eorum, in quibus se positis munimentis et citadelis magis semper et magis
fundarunt. 2 Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod
societatem mercatoriam erexerunt, quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad
tantas excrevit divitias, ut1-130 cuicumque regno comparari possint; animati per
Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3.
pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit,
et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.;
terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum
est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit
jacturam Portugalliae reparare, hinc Hollandi[ERROR: no reftable :]13.2
Hollandi pro Portugalli conieci., quod reliquum adhuc erat
provinciarum, sibi subjecerunt, et cum Persis conjuncti fregerunt armis etiam Portugallos,
urbemque praecipuam commercialem Diu Persae sibi subjecerunt; non contenti his Hollandi etiam ad
Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae
occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam
eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe
Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati
sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt
suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem
Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium
Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in
qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi Romanae; hinc 1638. attrocissimam
persequtionem susceperunt in Portugallos, ita ut facile 70,000 hominum trucidata sint, etiam
baptisati Japonenses; et sic grati Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum
Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt
Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur
enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim
considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc
intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem
adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non adfuerit adhuc1-132 communis
consensus; meliorem tamen occasionem nacti sunt sub Phylippo 4‑o, qui bellis ubique pressus
etiam domi cum Catalaunis lites habuit; titulo ergo contra Catalaunos procedendi se armarunt
undique irruperuntque in urbes, et praecipue Lissabonam, quam una cum portu et in eo existente
classe sibi occuparunt; Vasconcello gubernator totius provinciae se opposuit quidem cum suis
Hispanis, sed captus et trucidatus est, et sic exiguum post tempus tota Portugallia a Hispanis
purgata est, regnum ipsum sequutae sunt omnes possessiones Americanae, et Africanae; sola Septa
seu Certa in Africa mansit sub potestate Hispanorum; anno '641. congregati sunt in comitiis
Portugalli, et de rege eligendo actum est; aderat princeps Iohannes dux de Bragancza, conspicuus
vir, et Iohannis Nothi descendentibus !, nempe ex Alfonso filio Notho Iohannis;
hic ergo omnibus carus rex salutatus est sub nomine Iohannis 4‑i (Alfonsus 1‑us fuit filius
nothi Iohannis Nothi; Alfonsus hic habuit filium Ferdinandum 1‑um, hic 2‑um Ferdinandum, hic
Iacobum, hic Theodosium, hic Iohannem, hic Theodosium 2, et huius filius fuit Iohannes 4‑tus).
3 Iohannes hic difficile bellum sustinere debuit cum Hispanis; ipsae etiam aulae
Europeae divisae erant inter Phylippum et Iohannem; sic Galli, Angli, Sveci Iohannem pro libero
recognoverunt, una cum Hollandis, sed vicissim aula Caesarea Germanica fuit pro Phylippo, aula
etiam Pontificis, sed Portugalli paratiores erant ad schisma faciendum quam ut se subjiciat
Hispanis; initio enim Phylippus non potuit agere contra Portugallos, ob bella cum Gallis,
Anglis; videntes se sic efficere non posse quodpiam, profusis multis pecuniis conati sunt
Hispani in ipsa Portugallia seditionem incipere, et necem Iohannis decreverunt, sed per
Marchionem de Ajamonte, amico Iohannis, prodita est astutia et remotum periculum; tutus ergo
mansit Iohannes.
14.1 Portugalli ergo saluti suae prospicientes cum Hollandis coeperunt
transigere, ne scilicet amplius vexentur provinciae earundem; uterque enim populus pro libertate
sua egit; adhaesit tamen utraque pars circa occupatas terras et provincias a Hollandis; bonum
tamen commune poscebat, ut pax circa hostilitates, et induciae circa occupationes Hollandorum
ineatur, et sic anno sequenti etiam foedus iniverunt ad se1-134 invicem defendendas,
et hinc comparuit etiam conspicua classis Hollandica Lissabonae, ad defendendos Portugallos, ad
10 vero annos induciae factae sunt circa ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars
observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt
Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam
Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3.
perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes,
Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra
tempora semper; Iohannes hic 4‑us rem aerarii optime administravit, suasque non exiguas divitias
omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653.
mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei praemortuus
est; hic Alfonsus nomine 6‑ti venit et per 12 annos regnavit; fuit 13 annorum cum parente
privaretur; tutrix eius fuit Ludovica Guzman mater, ex stirpe illustri ducum Medinae Sidoniae.
15.1 Propterea dissensiones successive enatae sunt, propter quas ipse Alfonsus
renunciare debuit regimini; mater enim eius ita coepit negotium educationis, et regiminis, ut
illa aut semper aut tamen in longius tempus gubernare possit provincias filii loco; alii dicunt
ipsum Alfonsum mentis debilitate et hebetudine laborasse; anno '661, cum majorennis declararetur
rex, mater coepit ipsius debilitatem statibus et ordinibus proponere; alii dicunt matrem unum
intellexisse cum monachis, qui eam etiam suffoverunt; ordines tamen his non moti urserunt regis
institutionem, et hinc '662. rex proclamatus est, quo etiam mater mortua est; bella cum exteris
feliciter gesta sunt ad ea usque tempora in Europa, sed infeliciter in Indiis orientalibus cum
Belgis, hi enim sensim Portugallos ex una civitate ad aliam repraesserunt, et jam urbem
residentiam Goam conati sunt iis eripere; Portugalli ergo ad Anglos se converterunt, qui dein
pacem confecerunt inter Belgas et Portugallos; pax haec favens fuit Belgis; debuerunt enim
renunciare possessionibus Belgarum in Indiis orientalibus, imo intuitu Brasiliae
ipsis1-136 aequivalens stipulati sunt Portugalli, anno 1661; haec tamen pactio
effectum non habuit, sed iterum recruduit bellum, anno vero '69. finalis pax inita est;
procedente bello Phylippus, cum se liberasset a Gallis, omnes vires convertit contra
Portugallos, sed nil effecit, adjuti enim erant ab Anglis, Gallis et Belgis.
16.1 Interim domi frater Alfonsi Petrus vestigia pressit matris suae contra
Alfonsum, instigabant enim monachi et adulatores Petrum quod Alfonsus non sit eius mentis, et
hinc altercationes enatae sunt; anno 1666. procurarunt Alfonso uxorem Mariam Franciscam
Elisabetham ex stirpe Nemosiorum; cum hac ergo Maria conspiravit Petrus adversus Alfonsum, ut
eum loco et throno deturbent; Maria enim erat magnanimis, vivax foemina, Alfonsus vero fractus,
debilis; facile ergo aures praebuit Petro et eius adhaerentibus; primos ergo passus facit
regina, quae eum inpotentem declaravit et divortium petiit; rem hanc omnibus viribus adjuverunt
monachi, remque eo adduxerunt, ut Alfonsus post 12 annos gubernii renunciaverit regno, quam
renunciationem etiam susceperunt status; Petrus ergo nomine regentis administravit regnum et
1668. Petrus duxit reginam in uxorem, Alfonsus vero arctissima custodia in remota urbe
custoditus est in insula Tercera, dein vero in urbe Sintra[ERROR: no reftable :]16.1 in... Sintra in margine
adscriptum.; anno '683. decessit Alfonsus in captivitate sua, ab hoc vero anno
Petrus titulum regis publice assumpsit; anno 1668. finis impositus est belli Hispanici, nam
Ludovicus 14. rex Galliae post mortem Phylippi 4. regis Hispaniae bello lacessere coepit
Hispanos ad obtinendas 13 provincias Belgii titulo dotis pro uxore sua, Hispani ergo labefactati
tot jam bellis ad servandum Belgium copias suas ex Portugalliae limitibus retraxerunt,
Portugalli enim ceteroquin jam '660. ad Almaxial decretoriam victoriam retulerunt de Hispanis et
etiam '65. ad Montes Claros, hinc exiguam spem habebant pro recuperatione Portugalliae; interim
ne Ludovicus 14. valde potens evaderet, conspirarunt Sueci, Angli, Hollandi cum Hispanis et sic
Acquisgrani pacem subscribere debuit Ludovicus 14, et tunc etiam hac pace Acquisgranensi res
composita est etiam per Anglos inter Hispanos et Portugallos, 1668. anno; hac ergo pace
Portugalli in integrum restituti sunt, Hispani agnoverunt majestatem Portugalliae, et ex Septa
(Ceuta) in Africa nil sibi reservarunt, omnes etiam1-138 aulae Europeae recognoverunt
majestatem Portugalliae. 2 Regimen ergo Petri ab hac conventione celebre
effectum est, caeterum Petrus prudentia sua feliciter gubernavit regnum suum. 3
Conjurationem, quam Ludovicus 14. excitare voluit in Portugallia, ideo quod bellum non moverit
contra Hispanos Petrus, feliciter detexit legatus Hispaniae, et sic annihilatum est; Ludovicus
14. etiam usum fluvii Amazonum in America sibi petiit a Portugallis, imo ipsum dominium
supremum, ut sic ceterae gentes ei tributum solverent, sed Petrus scivit prudenter evitare
bellum cum Ludovico, etiam cum Hispanis ob colonias S. Sacramenti provinciae; imminuit
Portugalliae etiam bellum ob successionem Hispaniae, sed Petrus politica usus sequutus est
semper eas partes a quibus plurimum sperandum erat et minimum metuendum, et sic extorsit se ex
bello ad quod incautum foedus vel altercatio ipsum praecipitare potuisset. 4
Hinc bello Hispanico immortuus est Petrus; anno enim 1706‑o mortuus est; successit ei filius
Iohannes 5‑tus; hic fuit filius senior Petri ex secundo matrimonio cum Maria Sophia ex domo
Palatino Neoburgica; adivit regnum flagrante bello, quod usque annum '713. protractum et
utiliter pro Portugallis gestum est; pace Ultrajectensi pax reposita, qua pace Portugallis
territorium S. Sacramenti et fluvius Amazonum, quem Ludovicus 14. praetendit, assertus est
Portugallis, ceterorum juribus annihilatis.
17.1 Bello liberatus Iohannes curas suas convertit ad negotia domestica,
agriculturam, commercium; multi tamen ipsum arguunt, quod recte ea non egerit, quae politica
eorum temporum poposcisset ab eo; debuisset enim exercitum et classem restaurare ut authoritatem
sibi procuraret apud exteros; desolata enim erat facies harum rerum sub ipsius regimine.
2 Fuit Iohannes hic summus Pietista, omnem operam convertit ad promovendam
religionem, multos milliones, quos ex fodinis adamantum in Brasilia percepit, profudit in
monachos et moniales (indoles Ioannis inde conjici potest quod rex Borussiae scribat de eo, quod
a Pontifice impetraverit potestatem missam celebrandi usque ad elevationem). 3
Anno 1716. fundavit patriarchatum in regno suo; institutio haec patriarchatus erat paradoxa, nam
totum regnum erat jam divisum in diaeceses et archiepiscopatus; Ullissipona erat sub
jurisdictione archiepiscopi, hinc egit Iohannes, ut Pontifex capellam suam aulicam elevaret ad
dignitatem ecclesiae metropolitanae, et sic duae erant1-140 metropolitanae dein in
urbe; hinc Iohannes divisit urbem in novam et veterem, occidentalis eius pars nova, orientalis
vetus dicta est, et sic partem novam cessit novo metropolitae, veterem vero permisit antiquo;
haec dein divisio civitate donata est; fundavit nobile monasterium Mass. 4 '725.
ex parte Hispaniae periculum impendere coepit Portugallis, praesertim quod Hispani viderent
neglecta classe et exercitu res Portugallorum esse summe debiles; egre tulit Philippus
diminutionem monarchiae suae per pacem Ultrajectensem; Hispani ergo omnem quaerebant causam
crambem suarum praetensionum renovandi, sed Portugalli intermediantibus Anglis sciverunt
declinare hoc periculum, et eo rem adduxerunt partim minis, partim pollicitationibus
!, ut has aulas affinitatis vinculo ligarent; '729. ergo Iosephus Emanuel
Iohannis 5‑i filius duxit Mariam Annam Victoriam filiam Philippi 5‑i, quam Ludovicus 15.
repudiavit; et filius Philippi 5‑i Ferdinandus duxit Mariam Barbaram filiam Iohannis 5.
5 In limitibus Portugalliae conventum est, ubi permutatio sponsarum maxima cum
pompa facta est, nempe in insula Pegon quam format fluvius Caja; est nempe locus Extremadurae;
in hac ergo insula palatium splendidum ligneum exstructum est, et ad aequalitatem gentium
observandam duplex ingressus factus est ad palatium, ut sic quivis regum solus sine alterius
praejudicio intrare potuerit in pompam.
18.1 Anno '722. Iohannes in graves simultates devenit cum Pontifice; omnes
enim aulae utuntur jure cardinalem praesentandi Pontifici; hoc jus postulabat etiam Iohannes pro
archiepiscopo Pichio, Inocentius 13. ei denegavit generalem repulsam dando; litem hanc
continuavit etiam Benedictus 13. successor; Iohannes ergo exacerbatus omnem connexionem aulae
suae cum aula Romana praescidit; Clemens 13. successor videns schisma hoc hinc concessit Iohanni
5. hoc jus facta conventione inter litigantes. 2 Circa 35. huius saeculi annum
ligamen inter Hispaniam et Portugalliam relaxari coepit, et quidem ob violatum jus gentium in
immunitate legatorum; Madritti enim suspecti aliqui homines cum famulitio legati Portugallici
notitiam habuerunt, et frequentarunt Petri de Belmonte legati ad eum; hi homines suspecti
quaesiti ad carceres occultarunt se in aede legati; requisitus legatus ut extradet hos
suspectos, et cum non satisfaceret huic petito, mandato1-142 Phylippi 19 ex famulitio
legati incarcerati sunt; Portugalli hoc audientes, 19 Hispanici legati homines incarcerari fecit
!, imo ipsum legatum ammandavit, hinc ad arma deventum est, primi Hispani in
limitibus Portugalliae et Brasiliae hostilitates exercuerunt; Portugalli ergo refugerunt ad
Anglos, qui etiam negotiatione et belli apparatu pacem Hispanis extorserunt.
19.1 Anno '41. enatum est bellum successionis Austriacum in Europa; belli
huius occasione neutralitatem tenuit Portugallia; profuit tamen Mariae Theresiae aula
Portugallia quod magnam vim pecuniarum crediderit ei ad bellum continuandum; incidit ad haec in
morbum Iohannes, quo multis annis vexabatur; anno '748. peculiari titulo a Benedicto 14‑o
pontifice ornatus est, nempe regis fidelissimi; sub rege hoc languido et aegroto ipsa negotia,
quae sub Franciscani pontifice Caspari regimine fiebant, languida erant; decessit 1750;
successit ei Iosephus Emanuel filius; hic usque '72. annum regnavit; hic adjecit animo, ad
mendanda ea quae male aut languide sub patre gesta sunt, maxime sub ministerio Bombalii; anno
'753. cum Hispania se in tractatum immisit propter insulam S. Sacramenti, ob quam multae
controversiae prius enatae sunt; cessit nempe eam Hispanis, hi vero partem Paragvariae cedebant
Portugallis; excitatae sunt tamen turbae inter commissarios, qui per seditiosos incolas dispersi
sunt, recidit dein tota suspitio ad Iesuitas excitati tumultus; sed et ex Hispanis multi
nolebant hoc cambium fieri, sic ipse Carolus rex Neapoleos, frater Iosephi, protestatus est huic
cambio; illi ergo incurrerunt magnam notam per hoc. 2 Anno '55. urbs
Ulissiponensis per terremotum et inde exortum incendium 1‑a Novembris fere tota deleta est; anno
'58. tamen maior infelicitas Iosephum mansit, ad necem enim se peti publice videre debuit; cum
enim ex distractione domum reverteretur ex dumetis 9 scloporum explosiones factae sunt in
caretam eius, sed tamen ex omnibus unicus globus in brachio sinistro eum tetigit; redux
investigationes fieri fecit, sed nemo repertus fuit, investigata tamen re1-144 magis
suspecti esse coeperunt duo proceres de hoc crimine, nempe dux Abejro, et Marchio Tavoro,
intimus amicus prioris; cum his in suspitionem venerunt etiam Iesuitae, in specie pater
Malegrida; cinctis ergo palatiis superius nominatorum omnes incarcerati sunt, processusque
contra eos exarsit, quid decisum, quid probatum sit, ignoratur; ex effectu tamen colligere licet
eos perduellionis reos et convictos fuisse, nam 12. Jan. anni '759. lata est sententia
perduellionis in omnes supra nominatos, quae sententia etiam executioni tradita est; Iesuitae
scilicet 4 laqueo suffocati, proceres vero gladio percussi sunt, bona omnia harum familiarum in
fiscum redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum
ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America,
navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in
scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio
marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse; Bombal enim fuit
totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante
regina filia Iosephi discussus est postquam Bombal remotus est ex ministerio. 3
Commissio haec decidit omnes condemnatos inocentes fuisse, sed fiscus regius se opposuit huic
sententiae commissionis et declaravit se evincere velle omnes perduelles fuisse; hinc tertio
revisio facta est processus et relatio huius tertiae inquisitionis incerta est, quia nihil ad
publicum prodivit; descendentes tamen duorum procerum in integrum, etiam in bona omnia et
honores restituti sunt; incertum ergo hactenus est num regina hoc ex gratia vel justitia
fecerit. 4 In contrarium vero hoc dubium creat quod camerarius ducis Arejro, qui
sincellus ducis fuit, fuga se salvaverit, cum omnes interciperentur sub Josepho, et nulla
diligentia intercipi potuit donec anno 1783. Ulissiponae in hospitali in articulo mortis
revelaret confessario omnia ea esse vera et certa, quae haero suo objecta sunt, regicidii causa;
Iosephus mascula prole destitutus solicitus fuit ut Mariae Franciscae filiae suae regnum
procuret; hinc procuravit matrimonium inter Petrum, fratrem suum, et filiam, coronae principem;
Petrus frater eius fuit prior ordinis Melitensis et prior de Crato; hoc accidit anno '760, anno
'61. natus est filius Franciscus, qui anno '88. decessit, sed '62. natus est alter filius;
Iosephus1-146 habuit cum pontifice Clemente 13. summas altercationes ob ordinem
Jesuitarum cassatum et Pontifici transmissum ad Italiam; haec sponsalia etiam erant contra jus
canonicum; offensus Josephus legatum Romanum misit domum, idem fecit Pontifex; Iosephus rursus
fere in belli contentionem devolutus fuisset, si Angli ei opitulati non fuissent; scimus enim
his temporibus bellum arsisse in Europa tota, ob successionem Mariae Theresiae; Angli enim pro
parte Austriacorum erant, Galli cum Hispanis conati sunt Portugallos in foedus suum, et contra
Anglos excitare, sed Josephus observata stricta neutralitate elusit ipsos; hinc '62. Hispani
coeperunt lacessere Portugallos, sed Angli causam belli scientes prompti ferendis auxiliis
erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est.
20.1 Iosephus omni severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra
versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo
bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret
! ad sufferendum hunc ordinem; qua bulla sollemni ordinem hunc tamquam ecclesiae
summe necessarium in perpetuum confirmavit; Iosephus vero sub poena capitis prohibuit episcopis
publicationem hujus bullae; episcopus Michael dela Annunciata, episcopus Coimbriae, fautor
Pontificis, curavit prohiberi sub poena excommunicationis omnes libellos, qui in favorem
factorum regiorum scribebantur; in hac littera pastorali etiam quaedam accerbitates contra regem
et ministerium erant; Iosephus ergo eum exauctoratum ad publicos carceres perpetuos [eum]
condemnavit; hae acerbitates inter duas aulas durarunt usque mortem Clementis 13; ei successit
cardinalis Ganganeli sub nomine Clementis 14‑i; hic praestantissimus vir, aliorum longe
principiorum quam Romanus Pontifex prior anno '73. concordatis initis pacem restituit,
ordinemque Jesuitarum extinxit tamquam ecclesiae et civitatibus noxium. 2 '769.
cum Marocanis in belli contentiones venit Iosephus; hi enim populi plurimum ex praedis et
rapinis vivunt, hinc in perpetuo statu belli vivunt cum caeteris principibus, nisi praepotentia
unius gentis retineantur in respectu, caeteri vero minores gentes tributo annuo sibi inducias
emere debent, sub titulo doni gratuiti 20, aut 30,000 aureorum; Marocani enim ante finem
induciarum [ceperunt] arcem Malaczan in Africa expugnare coeperunt, compositi tamen sunt rursus
aucto honorario annuo; eodem anni1-148 fine iterum in vitae periculum incidit
Josephus; cum enim in venatione moraretur, rusticus cultrum vibravit in regem; observans tamen
id rex resiluit; factum hoc ex desperatione huius hominis accidit; hic enim rusticus ad summam
egestatem deductus vindictam summere voluit de rege; nihil enim praeter asellum unum habuit, quo
merces deportando per montes se intertenuit, non valens tributum solvere; collectores etiam hunc
assellum ademerunt ei. 3 Circa rem literariam bonas ordinationes effecit
Josephus; anno 1777. decessit, postquam solatium haeredum nactus fuisset ex sua filia; imo etiam
nepoti suo Francisco copulavit cum juniore filia sua Maria Beatrice, sed satis inconsulte; nam
Maria fuit multo senior marito suo, hinc sterile mansit matrimonium; defuncto Josepho successit
eius filia Francisca excluso fratre regis; interim maritus Petrus titulum regis gessit; floruit
bellum his temporibus inter Anglos et colonistas Americanos, hoc extensum est ad Gallos et
Hispanos et Belgas; Portugalli tamen in statu indifferenti manserunt; etiam in eo prudenter et
politice se gesserunt Portugalli, quod in neutralitatem armatam, quam Russica imperatrix
procuravit, se non immiserint; Angli tamen renunciare debebant colonistis suis Americanis sicque
pax '83. anno coaluit. 4 '86. decessit Petrus conjunx et patruus Franciscae.
5 '88. decessit etiam filius Petri Franciscus et quidem improlis, postquam
maxima indicia et specimina magni ingenii et praestantis legislatoris dedisset; ab eo tempore
Iohannes junior princeps et princeps Brasiliae, qui conjugem habet Mariam Carolinam, filiam
Caroli 4‑ti regis Hispaniarum, in uxorem !; adhuc proles non habent.
21.1 Haec stirps Bragantina etiam in Hungaria habet jus succedendi, et quidem
per sanctionem pragmaticam Caroli 6‑i; per hanc enim sanctionem <ius succedendi
pertinet> non tantum ad Mariam Theresiam et eius descendentes, sed etiam ad Iosephum 1‑um
et eius descendentes, et his deficientibus ad descendentes Leopoldi 1‑i, et ex his descendunt
Portugalli; nam Maria Anna, filia Leopoldi, fuit conjunx regis Portugalliae Ioannis 5‑i et fuit
mater Josephi et avia modernae reginae Portugalliae.
Finis Statisticae Regni Portugallici.
1-150