Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
18.1 Anno '722. Iohannes in graves simultates devenit cum Pontifice; omnes
enim aulae utuntur jure cardinalem praesentandi Pontifici; hoc jus postulabat etiam Iohannes pro
archiepiscopo Pichio, Inocentius 13. ei denegavit generalem repulsam dando; litem hanc
continuavit etiam Benedictus 13. successor; Iohannes ergo exacerbatus omnem connexionem aulae
suae cum aula Romana praescidit; Clemens 13. successor videns schisma hoc hinc concessit Iohanni
5. hoc jus facta conventione inter litigantes. 2 Circa 35. huius saeculi annum
ligamen inter Hispaniam et Portugalliam relaxari coepit, et quidem ob violatum jus gentium in
immunitate legatorum; Madritti enim suspecti aliqui homines cum famulitio legati Portugallici
notitiam habuerunt, et frequentarunt Petri de Belmonte legati ad eum; hi homines suspecti
quaesiti ad carceres occultarunt se in aede legati; requisitus legatus ut extradet hos
suspectos, et cum non satisfaceret huic petito, mandato1-142 Phylippi 19 ex famulitio
legati incarcerati sunt; Portugalli hoc audientes, 19 Hispanici legati homines incarcerari fecit
!, imo ipsum legatum ammandavit, hinc ad arma deventum est, primi Hispani in
limitibus Portugalliae et Brasiliae hostilitates exercuerunt; Portugalli ergo refugerunt ad
Anglos, qui etiam negotiatione et belli apparatu pacem Hispanis extorserunt.
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
|