Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

13.1 Ipsi Galli circa haec tempora Gravelingam et Dunquercem portum opportunissimum ceperunt. 2 Portugalli quamprimum rebellare coeperunt contra Hispanos, statim finem hostilitatibus mutuis imposuerunt cum Portugallis Belgae foedusque inter se iniverunt, comparuit ergo etiam classis Belgica in portu Ulissiponensi, et interea indutiae in decem annos initae sunt circa Americanas provincias. 3 Quae tamen indutiae a neutra parte servatae sunt, imo etiam hostilitates et bella enata sunt inter eos, ob commercium. 4 Anno '47. Fridericus1-190 Henricus gubernator Belgarum mortuus est, eo cum solatio, quod opus libertatis patriae suae consumaverit, quod parens eius Vilhelmus 1-us incoavit; nam sequenti anno '48. desperans Philippus 4. Belgas numquam debellandi, eos liberos declaravit; adeo enim circa haec tempora fuit afflictus Philippus 4-tus tam domesticis, quam exteris turbis, ut nullam videret spem Belgas subjugandi, hinc terminato bello tricennali in Vestfallia etiam Belgae pro independenti populo declarati sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.