Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

18.1 Digressus Vilhelmus cum classe Belgica anno '689. ab Anglis prono exceptus est animo, solioque regio impositus consentientibus statibus et parlamentis, intercedentibus variis conventionibus, inter quas erat etiam ea, ut stirps Jacobi Stuard a throno excludatur; Jacobum hunc 2-um1-202 defendendum suscepit Ludovicus 14. rex Galliae, et hinc bellum difficillimum exarsit; huius belli occasione partibus Belgarum adstitit etiam Leopoldus imperator, infensissimus Ludovici 14. antagonista, qui Vilhelmum primus recognovit legitimum Brittaniae regem; accessit etiam domus Sabaudica. 2 Quod ipsos Belgas attinet, hi praeter damna nihil ex hoc bello retulerunt, multos enim milliones profundere debebant in illud, et naves mercatoriae eorum non parum passae sunt a navibus praedatoriis Gallorum, interim scopum suum feliciter attigerunt, nempe Ludovicum enervare et Anglos ab eius foedere abstrahere, et sibi unire; bellum usque '697. continuatum est, quo tempore enervatis ambabus partibus Risvici pax coaluit; puncta controversiae erant loca in Belgio Hispanico occupata, et hereditas throni Anglicani. 3 Loca in Belgio Hispanico occupata restitui deberunt omnia; Vilhelmum vero 3-um coactus est Ludovicus recognoscere legitimum Angliae regem, et omnes aulae Europeae idem fecerunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.