Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

4.1 Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi 2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus, trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio Hispanos1-158 praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen non sola causa aversionis fuit, sed accessit et id, quod Philippus non tantum Caroli decreta circa haereticos renovaverit, sed ea extendit, gravioribus poenis roboravit, et severissime exsequi fecit; erant et aliae minores causae, uti studium vindictae et odii procerum quorumdam Belgii; sed princeps Vilhelmus Aransionensis (Duc d’Aurange), hic princeps erat superbus et ambitiosus, eminuitque caeteris opibus et divitiis; cupiebat hic ut gubernator harum provinciarum creatur tempore absentiae Philippi; rex interim aliam personam creavit gubernatorem; dein dux hic voluit nuptias inire cum Catharina, ducis Lotharingiae filia, ut sic per eam gubernator fieret; sed Philippus in neutrum consensit, sed Margaretham sororem naturalem suam, conjugem ducis Farnese, creavit gubernatricem; hic ergo dux Aurelianensis ! nullam neglexit occasionem Philippo nocendi cum tempore; cum hoc enim principe plures status erant offensi Philippo, quod neglecti fuerint; praecipui ex his erant comes Egmontanus et comes Ornanus; infensum habuit etiam statum ecclesiasticum, episcopos; videns enim Philippus dioecesium non esse aequam distributionem, aliquas esse nimis magnas, hinc voluit plures dioeceses creare, sicque imminuere ceterorum proventus; abalienavit ergo animos episcoporum antiquorum, hi ergo negotiis religionis in rem suam usi non parum contulerunt ad exacerbandos animos contra Philippum, qui severitatem suam crescente semper numero haereticorum auxit etiam semper, nihilque de mediis lenioribus cogitavit. 2 Maxime exarsit odium omnium cum reducta inquisitione in Belgium multa milia morti tradidisset post abitum suum in Hispania mortua uxore sua prima anno 1559. 3 Constituit etiam in Belgio consilium ex sacerdotibus et1-160 monachis constans, qui inquirerent in haereticos, et quamquam hoc tribunal nomine inquisitionis sacrae (exosae summopere Belgis) non uteretur, tamen procedura et effectus eius idem erat; severitas huius tribunalis novum momentum exacerbationis Belgarum fuit; multo enim severiores poenae adhibebantur in Belgio ab hoc tribunali quam in Hispania, ob diversam harum gentium indolem; Hispani enim severi, taciturni, parum inter se conversantes, non exigebant tantam severitatem, quam vivaces, loquaces, audaces Belgae; erravit etiam Philippus in electione consilii status, quod Margarethae gubernatrici adjecit, pro gravioribus negotiis provinciarum dirigendis; in hoc consilio meri tales erant qui Philippo faventes et eius creaturae erant et ipso facto ceteris exosi erant; inter caeteros praecipuus erat cardinalis Granvellanus, qui toti consilio, et ipsi quasi etiam gubernatrici praepositus, sine cuius assensu et nutu nil fieri poterat; hic vero homo ab omnibus odio ferebatur; vix ergo, his constitutis, Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo quod hae dissensiones componi non possint, nisi cardinalis Granvellanus removeatur; datis ergo plurimis litteris ad Philippum post aliquot annos, nempe 1564-o, publico decreto revocatus fuit ad Hispaniam; negotia tamen administrationis per remotionem cardinalis non multum mutata et meliorata sunt; Margareta enim consiliis aliorum usa est, qui a cardinale non multum differebant; videns Margaretha ultra omnem modum animos Belgarum exulceratos, constituit de vero rerum statu edocere Philippum; effectus huius deputationis et litterarum Margarethae nullus fuit, imo novas poenas adjecit pro inoboedientibus et seditiosis; videntes ergo Belgae omnia leniora media insufficientia esse ad permovendum Philippum, coeperunt proceres inter se communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa, et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc non animo seditionis1-162 fecerunt; caput huius foederis fuit Henricus Brederod cum 400 circiter aliis baronibus, comitibus et nobilibus; consenserunt in id, ut adhuc semel Margaretham novo supplici libello accederent ad abroganda decreta Philippi; missa nova deputatio est ad Philippum; nobiles hos ingens turba plebis comitata est ad urbem Bruxellam ad Margaretham, quae consternata est hoc confluxu; comes ergo [ergo] Berlemontius, qui ei adstabat, dixit gubernatrici nihil metuendum esse de his geux, seu mendicis; hoc ergo nomen inhaesit deinde protestantibus et instantibus Belgicis, dicti enim sunt Geisii, et ipsi protestantes rebelles pro insigni suo peram mendici (Bettel-Sack) assumpserunt. 4 Alii dicti sunt Geisae maritimi, qui nempe bellarunt mari contra Hispanos.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.