Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

Statistica Historia Magnae Brittanniae.

1.1 Regnum Angliae nomen Magnae Brittanniae sortitum est post unionem incorporativam cum regno Scotiae, et tandem etiam Hiberniae regno; hoc tamen est tantum adnexum regnum et nomine M. Brittanniae non venit. 2 Duo haec regna Anglia et Scotia insula compraehenduntur; antiquitus tota insula haec Albion dicebatur; 1000 et 100 annis ante Christum natum populus Britarum incoluit hanc insulam, et ab eo tempore Anglia seu pars meridionalis dicebatur Britania, pars vero septemtrionalis, seu Scotiae, dicebatur Chaledonia. (3 Brittania ergo simpliciter est antiqua Anglia; Brittania Magna est hodierna Anglia et Scotia; Brittania Minor est provincia hodiernae Galliae). 4 Antiquissimi nobis noti incolae Angliae sunt Celtae qui ex Francia in eam pervenerunt; vero simile enim est Angliam cum Gallia prius connexam fuisse et terraemotu separata esse haec regna, exiguum enim maris fretum Manch dictum intercedit; his Celtis se adjunxerunt Britae, incerti originis populus, hique populi se conjunxerunt; non tamen vixerunt sub communi imperio hi populi, sed in diversas civitates divisi, quarum quaevis suum principem habuit; ipsa haec civitatum multitudo incremento eorum obfuit, bella continua inter se habuerunt seque attriverunt; in hoc statu vixerunt populi, cum Iulius Caesar populos Gallicos subegisset; subacta Gallia transcensoque freto binas expeditiones suscepit in Brittanniam 50 annis ante Christum natum, neutra tamen effectum habuit; recessit ergo Caesar, obsides tamen secum accepit, securitatis in Gallia vicina gratia; nempe Britae interim invadant Galliam.

2.1 Post Christum natum anno 46. regnante Claudio imperatore, Paulus Plautius bellidux tertiam expeditionem suscepit profligatisque incolis subegit imperatori suo partem huius insulae; fixo semel pede in insula hac, sub diversis imperatoribus susceptae sunt expeditiones, sic 78. anno Vespasiano regnante Iulius Agricola dimidiam jam huius insulae1-216 partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant. Scotia ergo tamquam montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae, perpetuasque molestias causarunt Romanis et Brittis Scotae, et sic Romani coacti sunt se aggeribus, vallis et postremo etiam ducto muro se adversus Caledones munire intra Dumbritoniam et Edinburgum; dein sub Hadriano linea haec rectificata et magis extensa est. 2 Sub Antonino Pio tertium vallum ductum est per Lollium Urbicum, sed nec hoc absterruit Caledones; anno ergo 208. regnante Septimio Severo solidus altus murus erectus est ex vallo Hadriani, nihilominus tamen continua bella intercesserunt inter hos populos, donec conjuncti fuissent sub communi imperio. 3 Intermedio tempore religio, mores, lingua Romanorum inducta est in Angliam; exstincto imperio occidentali Romano per barbararum gentium peregrinationes negligebant Romani Brittanniam tamquam remotam provinciam, militiam inde eduxerunt, ipsos incolas, qui armis tractandis idonei erant, educebant, sicque desolatam Valentinianus 3-us anno 446-o dereliquit penitus; sicque defensoribus imperanteque destituti erant Brittae; coaluerunt ergo ut summum imperium deferant principi Vortiger, qui dux Cornubiae erat; hic ergo bellum cum Scotis sustinuit, eos tamen arcere non potuit; hinc decretum est vicinas gentes aliquas ex Germania evocandas esse contra Scotos; missis ergo nuntiis evocati sunt ex Germania Angli, Saxones et Iuthi; hi populi Germani creduntur esse originis Saxonicae, legunturque Alsatiam incoluisse, alii ipsos etiam Gothos, alii Frisios dicunt fuisse; venerunt ergo complura milia horum sub ductu duorum fratrum Hengisti et Horsa. 4 Vortiger ergo his duobus praedium nobile Than et ? contulit et haec fuit prima adquisitio Anglo-Saxonum in Brittania; bellum ergo continuatum est contra Scotos, qui etiam repressi sunt usque 550. annum Christi; Vortiger, ut Hengistum magis sibi devinceret, filiam Rhanennam ei in uxorem dedit et ei praedium Kantium titulo dotis contulit; negotia vero ita permutata sunt ut hi evocati Anglo Saxones dominium totius Brittanniae sibi attribuerent dominarentque Britannis, et eorum dominium usque 1066. extenditur annum; tamdiu nempe dominarunt reges ex linea Anglo-Saxonum. Devictis enim Scotis libenter habuissent Brittae si redivissent in patriam suam Anglo-Saxones, aperte eos abigere non sunt1-218 ausi, hinc eos affligere clam coeperunt, ut sic sponte excederent; illi tamen aucti semper advenis patriotis ex Germania restiterunt audacter Brittis eosque, cum ad arma deventum esset, devicerunt et subjugarunt eos qui remanserunt; multa tamen milia Brittarum domi pressi in vicinam Franciam se receperunt et in Gallia formarunt novam provinciam, quae hodiedum Brittania Parva, vel Minor dicitur, eorumque duces se duces Brittaniae Minoris dicebant; subjugarunt ergo Anglo-Saxones sensim totam Britanniam excepta provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui Anglorum ob situm suum; est enim natura sua munita, et quasi secreta a caetera Britannia, et huc se receperunt etiam plurimi ex antiquis Britis, et hi non sunt ita commixti cum aliis nationibus, quia quasi isolati vixerunt; et hodie quoque incollae Valliae dicunt se unicos esse veros descendentes Britannorum.

3.1 Sicut Angli sensim subjugarunt provincias Britanniae, ita sensim 7 parva regna enata sunt deinde in Britania, quorum gubernatio Heptarchia dicebatur; octavus erat status Valliae, non conjunctae cum Anglia. 2 Rex ultimus Brittarum, qui per Saxones profligatus est fuit Cadvalodarus, hic in Galliam se recepit cum suis, qui spem omnem deponere debuit recuperandi regni, cum plurimi ex suis peste attriti fuissent; hinc Romam se recepit et monachus factus est. 3 Saxones et Angli firmati in Brittannia nomen hocce aboleverunt, et regnum hoc primi Angliam dixerunt, in hac tamen Anglia 7 regna minora erant, nempe: regnum Cantium erat primum regnum per Hengistum 457-o anno fundatum. 4 Sussex, hoc condidit 491-o Ella. 5 VestSex, hoc condidit Cerdicus anno 519. 6 Essex, ab Erquino anno 527. fundatum. 7 Nordhumbria, Ida, anno 547, illud erexit. 8 Ostanglia condidit Uffa 575. 9 Mercia Cridda anno 582. illud fundavit. 10 Haec regna seorsim gubernabantur a suis regulis, conjuncta tamen erant; haec regna diversa subibant fata per nuptias, hereditates, et vim armorum donec ex heptarchia tardius enata fuisset monarchia. 11 Religio Christiana his temporibus coepit rursus aethnicis Anglo Saxonibus communicari; cum Brittis enim extinctis exstincta est etiam religio Christiana, et aethnicismus per eos reductus; tamque bono cum fructu coepit evangelium provulgari ipsis, ut adhuc ante finem Heptarchiae tota Anglia Christianae religioni addicta fuerit; imo pulcherrima instituta religionis ex temporibus heptarchiae repetenda est !;1-220 ipse Denarius S. Petri per Idam regem Vestsexiae anno 725. fundatus est, et quidem 19-a pars omnium facultatum quotannis; anno 780. Offa rex Merciae idem fecit; haec praestatio sub initium Elemosina regis dicta est, tardius vero Peterpenz seu Denarius S. Petri dicta est; communis facta est sub Etelvolfo haec praestatio anno 828., cum in monarchiam coalesceret Anglia.

4.1 Regna haec aliquo tempore permanserunt numero 7-o, sed sensim partim per nuptias, per hereditates, et bella coaluerunt in unam monarchiam, sub Egberto Vest- et Sussexiae rege, anno 828.; mutavit dein titulum suum seque primus regem Angliae dixit; Egberto hoc regnante Dani (populus septemtrionalis Europae) littora Angliae infestare coeperunt; tandem ad interiora ausi grandes molestias causarunt Anglis, qui eos exturbare non potuerunt e suo regno; hoc 877. anno accidit; fixerunt ergo in Nordhumbria sedes Dani ibique tolerari debuerunt, pace cum ipsis inita; Egberto anno 836. mortuo successit filius Etelvolfus, qui Denarium S. Petri intulit, decessit 858; aderant duo seniores filii Etelbaldus et Etelbertus, qui regnum diviserunt. 2 Etelbaldus anno 860. mortuus est, consequenter eius portionem Etelbertus occupavit; is decessit anno 866, successit ei Ethelregus, tertius filius Egberti; hoc regnante eggressi sunt Dani ex Nordhumbria Anglosque bello lacessere coeperunt; et Angli necessitate circumventi pacem annuo tributo emere debuerunt; haec contributio Danegeld appellata fuit; anno 872. mortuus est Etelregus, ei successit Etelfredus vel Alfredus, 4-tus filius Etelvolfi; hic prudentia sua, arte bellandi, coepit erigere res Anglorum, a tributo Danorum eos liberavit, Danosque repressit tardius, postquam illi ipsum sub initium fere ex tota Anglia repressissent 3 Anno 900. Alfredo successit filius Eduardus 1-us; anno 924. mortuus est, eique in ordine successunt tres filii; Athelstanus senior filius primus successit; anno 940. successit Edmundus, 946. successit ei tertius Edredus; sub tribus his nihil memoratu dignum recurrit; Edredus hic se primus dixit regem Magnae Brittaniae, evanuit tamen hic titulus iterum; anno 955. regnum devenit ad filios Edmundi, nempe ad Eduinum. 4 959. regnum Brittaniae devenit ad Edgarem Pacificum; hunc singularibus laudibus cumulant scriptores, hic1-222 usque 975. vixit; ei successit Eduardus 2-us martyr, nam instigante noverca sua ex insidiis trucidatus est, ut ex Elfrida noverca eius natus filius succederet, et reipsa 978. anno ei successit Ethelregus; ad haec usque tempora pace fruebantur Angli a Danis, sed huius sub regis dominatu prorumperunt ex Nordhumbria, itaque terruerunt Anglos, ut Danos Lord Danes, seu Dominos compellare coacti fuerint; diffusi sunt etiam Dani jam his temporibus per totam Angliam; Ethelredus ergo rex Imprudens Danorum in necem conspiravit, deductum est in effectum consilium, unoque eodem tempore multa milia eorum trucidata sunt; hanc injuriam ultus est rex Danorum Zveno Barbae Fuscatae, validoque cum exercitu transivit in Angliam, seque cum Nordhumbrianis suis conjunxit, et sic internecina clade Ethelredum fregit, eumque ultimario ! e regno suo excedere coegit, quamquam multa praestanter gesserit et viriliter contra Danos, sed optima eius coepta perfidia generi sui Edvini de Stercia prodita sunt Zvenoni; anno ergo 1012-o se recepit Ethelredus ad Brittanniam minorem Galliae; anno 1014. occisus est in Anglia Zveno victor totius Angliae (fertur in exspoliatione ecclesiae Divi Edmundi repentino ictu, quasi ab angelo capite plexus esse). 5 Post huius funestam mortem successit ei filius Canuthus; comparuit tamen Ethelredus cum exercitu, sed rejectus decessit anno 1017. 6 Ethelredo successit Ethmundus, qui ferrei lateris dictus est, seu Ironside; continuatum est ergo bellum inter hos duos, belloque diu gesto convenerunt ut duello dirimerent litem sanguinique suorum parceret; huius duelli[ERROR: no reftable :]4.6 duelli: belli MS. occassione Canuthus vulnere sauciatus est primus, proin Ethmundo cedere debuisset totam Angliam, sed imprudenti consilio se persuaderi coepit et permisit ut regnum ex aequo dividerent.

5.1 Interim Ethmundus adhuc tempore divisionis siccarie e medio sublatus est; Canuthus ergo residuus convocatis statibus ex iis quaesivit an Ethmundi consanguineis quidpiam juris esset in regnum Angliae, et cum status ad eius nutum responderent filios et fratrem Ethmundi nihil superesse juris in regnum, Canuthus cum consensu Anglorum regnum totum obtinuit; mortua ergo uxore sua duxit Emmam, viduam juvenem Ethelredi regis, laudabiliterque gubernavit usque dies vitae suae Angliam, Daniam et Norvegiam; decessit anno 1036, tria sua regna divisit inter tres filios suos;1-224 Anglia obtigit Haraldo Leporipedi (ob cursum velocem sic dictum); hic nulla re innotuit, imo nimia voracitas eius a scriptoribus exploditur; interque commessandum repente decessit, tantaque voluptate et gaudio affecti sunt eius subditi ut publicis festivitatibus celebrarent eius mortem; evocatus ergo est Canuthus 2-us frater eius ex Dania, qui Durus dictus est, hic anno 1042. decessit, et cum eo stirps Danica exstincta est Anglique liberati sunt a jugo Danorum. 2 Ancipites Angli cui regnum suum deferrent, inter proceres erat conspicuus comes Cantii qui ex stirpe Anglo-Saxonicorum principum descendit; hic suasit ut regnum deferatur residuis in Francia principibus Anglo-Saxonicis, et reipsa etiam comes Cantii Eduardus, confessor dictus, evocatus est; hic fuit filius Ethelredi ex Emma natus; hic ergo nomine Eduardi 3-ii coronatus est, et cum eo stirps Anglo-Saxonica reducta est; felix habuit imperium paceque usus est, exceptis praedociniis, quas ! Hiberni et Dani in littoribus exercebant; partem aliquam onerum publicorum remisit suis, ut eos magis devinciret, Danegeld nempe sustulit, variis privilegiis cumulavit nobiliores, consuetudines antiquas colligi et in codicem redigi jussit, et hic fuit primus codex scriptus, et fundamentum hodierni juris Anglici, vocatur Common Law seu Communis Lex; ipse erat in defectu, successionem ergo destinavit Etgardo Atheling, Eduardi filio, nepoti Edmundi Ironside, hic unicus supererat ex stirpe Anglo-Saxonica; aliqui scriptores dicunt quod Eduardus Vilhelmum 2-um ducem Normanniae, qui eius cognatus fuit, obtulerit successorem; decessit Eduardus anno 1066; post eius mortem citra dubium jure sanguinis haeres fuit Etgardus, qui tamen infans erat, tutela eius commissa fuit Haraldo comiti Vestsexiae, qui Godvini comitis Cantii filius fuit; hic non contentus munere tutoris se ipsum regem obtulit populo, suppresso pupillo suo, multosque nactus est adhaerentes, quorum opera usus regnum Angliae usurpavit; Normanni videntes opportunam esse occasionem in turbido piscandi, collecta valida manu Haraldus Severus, rex Norvegiae irrupit in Angliam, nempe in Nordhumbriam, ibique se cum Danis ibi degentibus conjunxit; enatum est ergo bellum in quo superior evasit Haraldus comes Vestsexiae, profligatus est exercitus et Haraldus rex Norvegiae ipse occubuit in hoc bello; inter haec Vilhelmus 2-us dux Normanniae opportunitate uti coepit, collectis in Francia armatis venit contra usurpatorem Haraldum, in provincia Sussexia exscendens multos nactus est adhaerentes, enata est pugna internecina 1066. ad urbem Hasting, in qua Vilhelmus victor1-226 evasit, Haraldus sagitta sauciatus post aliquot horas mortuus est; dispersis ergo copiis eius arbiter rerum evasit Vilhelmus, sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris. 3 Et hic induxit novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus Rolloni desponsavit; ex hoc ergo Rollone descendit Vilhelmus hic ex parte mascula, ex femineo vero sexu descendit ex Anglo-Saxonica stirpe). 4 Clerum Anglicanum in partes suas una cum Pontifice pellexit Vilhelmus horumque ope regnum sibi servavit, licet fortius jus haberet Etgardus; initio favit vehementer Anglis, jura eorum omnimode defendit, sibi tamen prospexit diversis modis et cautelis; sic securitatis gratia arma a ruricolis accipi curavit, conventicula in civitatibus prohibuit. 5 Bellis tamen distractus fuit, primum cum Valliae incolis, quos fregit, et ad tributum solvendum eos adegit; aliud cum Scotis gessit, quorum rex Malcolmus Audax perpetua praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit.

6.1 Vilhelmus cum in Anglia moraretur, in Normannia reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel instigatus a Philippo rege Galliae, petiit ut pater ei Normanniam cedat, et cum hoc negaret Vilhelmus, filius perfidus in patrem evasit eique obedientiam negavit; admovit ergo Vilhelmus exercitum contra filium suum; huius belli occasione filius Robertus patrem prostravit ex equo tuncque ejectis aliquot verbis agnito patre ad pedes eius provolutus est veniamque patris obtinuit, et Vilhelmus ei cessit jure pleno Normanniam; interim domi enatae sunt turbae; Scotae, Dani invaserunt Angliam, imo latuit in ipsa Anglia contra eius personam conspiratio, per quam etiam Athelinus in solium Angliae imponi debuisset, sublato Vilhelmo; haec tamen conspiratio prodita fuit per Vilhelmum; Athelinus tamen tentavit irruptionem in Angliam ex Scotia, sed pedem referre coactus est; tandem ipso Vilhelmo incitante conventio1-228 est habita inter hos duos, ut Vilhelmus 4,000 marcarum auri ei annue pendat, Athelinus vero juribus suis renunciat; non obstante Vilhelmi benevolentia et clementia tamen rursus turbas domi habuit, hinc cogitavit consilium et gubernii rationem mutare, omnique severitate agere, jura convellere, tributa exscribere, proprioque arbitrio omnia agere; his plures adhuc adversarios nactus est, et cum ad arma provolarent, ipse armis restituit rebellesque fregit totaliter; post haec non sunt Angli ausi amplius ei resistere, sed jugum eius usque dies vitae pertulerunt; interim Vilhelmus secundam expeditionem habuit contra filium suum Robertum, qui per regem Galliae Philippum 1-um excitatus fuit, sed res ad violentias non devenit; recepto ergo filio supplici in gratiam, cogitavit ultionem sumere de Philippo qui ei tantas molestias caussavit; et reipsa etiam vires suos convertit in Gallos domandos; hoc bello sibi mortem contraxit, febri enim correptus anno 1087. decessit.

7.1 Reliquit tres filios: Vilhelmum Rufum, Robertum Normanniae ducem, et Henricum Clericum. 2 Vilhelmo reliquit Angliam, Roberto vero Normanniam; Vilhelmus hic 2. usque 1100. annum regnavit, praeterito fratre suo seniore Roberto, agente plerumque clero Anglico pro Vilhelmo; tumultus tamen hinc inde excitati sunt in regno, quos fovit Robertus, qui irruptionem fecit in Angliam; verum profligatus Robertus in amicam descendere debuit conventionem, ut nempe ad dies vitae permaneat Vilhelmus 2. in regno, eo exstincto ad Roberti descendentes derivetur successio, sed non ad Vilhelmi; dein 3,000 marcas auri quotannis sibi stipulavit ex Anglia Robertus. 3 Post hoc bellum Robertus se expeditioni sacrae accinxit; legitur tantas summas eum ! profudisse in has expeditiones ut ipsam Normanniam oppignorare coactus sit fratri suo Vilhelmo; domi Vilhelmus saepissime turbas et molestias habuit, ob male contentos quosdam cum suo imperio adhaerentesque Roberti; composuit tamen partim vi, partim bonis et blanditiis; habuit etiam bellum cum Scotis. 4 Primum feliciter gessit, nexumque vasalistiae renovare coactus est Malcolmus rex Scotiae; secundo bello disperso toto exercitu ipse Malcolmus cum filio suo seniore obiit; legitur etiam principatum Valliae sibi subjecisse, interim hoc tardius evenit; obnoxios reddidit eos, tributumque jam prius debitum1-230 ultro quoque solvere coegit; decessit Vilhelmus anno 1100. 5 Sagitta in venatione trajectus est casu per nobilem quempiam Tirrel. 6 Mortuo eo, cum Robertus abesset in expeditione cruciata, Henricus Clericus regnum sibi arripuit nomine Henrici 1-i, quod etiam usque 1135. tenuit, partim pollicitationibus, partim minis et astutiis aulicis sibi derivendo; ille omnia antiqua jura partim abolita reduxit novisque auxit edicto quod Chartam libertatum nuncuparunt, diversas praestationes populo remisit, cives ipsos ad conventum publicum admisit per suos deputatos; cum Scotis foedus inivit, ut haberet auxilia ab extus, si domi turbae enascerentur, duxitque Mathildam Etgardi regis Scotici sororem (haec fertur diris devovisse omnes ex se descendentes, eisque maledixit, quia elicuit votum castitatis et coacta inivit matrimonium; et reipsa omnes eius descendentes infelices erant). 7 Interim Robertus, cui mors fratris innotuit, pedem referre coepit in patriam, collectisque in Normannia militibus in Angliam irrupit, sed exiguo cum effectu; firmatus enim fuit jam Henricus; hinc pacificationem etiam cum hoc fratre inivit, ut nempe ei 3,000 aureorum solvat; imo redux in Normanniam etiam hanc pensionem ei condonavit; paulo post tamen eum paenitudo invasit paenitudineque correptus repetiit pensionem suam; Henricus videns, quo negotium tendat, et quod frater ultimo etiam ipsum regnum repetere posset, copias suas traduxit in Normanniam, ut fratrem ibi compescat; reipsa dissipatis eius copiis ipsum Robertum cepit eumque captivum in Angliam transmisit, ducatumque Normanniae conjunxit cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae; conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax tamen paulo post confecta est ea conditione, ut Vilhelmo filio Roberti detur expectativa ad comitatum Flandriae, Normannia vero cedat Vilhelmo filio Henrici Clerici; Vilhelmus tamen Roberti filius in conflictu occubuit, cum jura sua ultro prosequi vellet; anno 1120. naufragio perivit Vilhelmus filius Henrici, una cum tota familia sua; hoc Henricum mirum in modum afflixit cum unicus eius filius esset, cogitavit ergo ad Mathildam filiam suam successionem devolvere; eam ergo Henrico 5-o imperatori in uxorem dedit, sed Henricus improlis decessit; hinc eam collocavit Godofredo Plantagenetae, qui Fulconis ducis1-232 Antegavensis filius erat, egit dein tota contentione, ut status Mathildae et suis successoribus concederent successionem, quod etiam assumpserunt status, eique homagium praestiterunt in vivis existente Henrico, qui paulo post nempe 1135. decessit, et in eo exstincta est haec stirps; non tamen stirps Plantagenetica successit, sed Stephanus Blesensis; hic fuit comes Bononiae (de Blois); hic ergo post mortem Henrici Primi absente in Normannia Mathilda sibi usurpavit regnum Angliae; natus fuit ex Stephano patre, et Adela filia Vilhelmi Conquestoris, proin sorore Henrici Clerici; hic ergo remisit onera populo, nobiles privilegiis cumulavit, nobilibus erectionem moeniorum admisit, et his artibus usque dies vitae, nempe usque 1154. se in regno conservavit; cum aula Gallica foedus inivit; habuit filium Eustachium, pro hoc solicitavit filiam Ludovici 6-ti regis Galliae Constantiam, quam etiam obtinuit; turbas tamen perpetuas habuit; primi erant Scotae, qui eum infestarunt; accessit dein bellum, quod Mathilda ei intulit ex Normannia, cui ingens copia Anglorum adhaesit; ad Lincolnam ergo pugna decretoria habita est, in qua fortuna favebat Mathildae; captus enim est Stephanus, et exercitus eius fugatus, sicque inducta est solemniter Mathilda Londinum; petierunt status, ut Eduardi leges communes restituat libertatemque omnibus priorem concedat, verum illa adhaesit; interim profugit Stephanus Blesensis ex carcere seque recepit ad eas partes, quae faciebant cum Scotis bellumque novum parabat in Mathildam, et reipsa etiam bellum indixit ei eamque throno decedere coegit et in Normanniam recedere; Henricus tamen filius Mathildae collecto in Gallia conspicuo exercitu irrupit in Angliam; Eustachius filius Stephani recte hoc tempore repentina decessit morte, destitutus ergo successore inclinabat in Henricum et sponte amicam obtulit, coaluitque pax, ut donec Stephanus viveret permaneat in throno Angliae, verum eo defuncto ad successores Mathildae devolvatur; et reipsa 1154. decessit Stephanus Blesensis, ei successit Henricus 2. fundator stirpis regnantis Plantageneticae; quae stirps 331 anno regnavit; Henricus hic usque 1189. regnavit; fuit filius Mathildae et Godofredi Plantagenetae comitis Antegavensis (Anjou); hic inter potentissimos reges Angliae recensendus est, auxit limites regni sui, hereditate cum Anglia conjunxit Normanniam ut unicus Mathildae haeres; titulo paternae hereditatis accepit in Gallia comitatum Antegavensem, provinciam Turonensem et comitatum Meduanum (Anjou, Turenne, Maine) titulo dotis per uxorem suam Eleonoram,1-234 filiam ultimi comitis Aquitaniae Vilhelmi; haec Eleonora nupta fuit Ludovico 7-o regi Galliae, eam tamen post aliquot annos repudiavit, factam ergo liberam duxit Henricus perque eam conjunxit cum Anglia Aquitaniam, Vasconiam et Pictavium (Guienne, Gascong, Poitou); Hiberniae insulam amplissimam etiam conjunxit cum Anglia, quae modo regni titulo gaudet; ad haec etiam tempora vixerunt in hac insula barbarae gentes liberae et independentes; cogitatum ergo fuit de populis his ad humanitatem et virtutes reducendis; expeditionem ergo suscepit cum consensu Pontificis in incolas insulae, qui ceteroquin perpetua bella inter se habebant; eo enim tempore florebant hi status: Minster, Lainster, Mead, Ulster, Conaugth in Hibernia, quorum principes in statu belli perpetui vivebant inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis molestiis oneratus est; voluit enim Henricus, ut causae ecclesiasticorum coram foris saecularibus decurrerent contra immunitatem personalem clericorum; huic decreto se opposuit archiepiscopus Cantuariensis Thomas Beccet cum caetero clero; res ad pontifices devenit, nempe ad Calixtum 6-tum, odebat ! ergo rex hunc primatem ex corde; hoc sciverunt aulici, duo ergo nobiles juvenes Thomam sacra facientem ad altare trucidarunt; haec ergo caedes imputabatur Henrico maximaeque enatae sunt turbae in regno excommunicatusque est; ut ergo sibi consuleret abalienatosque animos suorum subditorum reconciliaret, coactus est necessitati cedere, publicaeque poenae subjicere per triduum. 8 His turbis accessit bellum cum Scotis, et turbae cum filio suo Henrico; ille enim videns se exosum populo esse filium suum corregentem fecit eique homagium praestari fecit per ordines; filius hic per malevolos excitatus, quasi parens omne jus et imperium in se detulisset, ille ergo inconsultus suffultus a Gallis collectis copiis contra patrem suum processit; hoc videntes Scoti etiam irruperunt in Angliam; hoc bellum anno 1183. emersit; Henricus tamen res laudabiliter gessit, repressit bis ambos hostes, in Scotia amplam provinciam Huntingthon occupavit, Gallosque recedere coegit; post hoc bellum decessit Henricus eius filius, jus ergo successionis devolutum est ad Richardum secundogenitum; hic habuit sponsam destinatam Adelam Ludovici 7. regis Galliae filiam. 9 Legitur ipse Henricus parens occultos1-236 amores coluisse cum Adela; per hoc ergo Richardus incensus arma contra patrem corripuit turbasque concitavit contra patrem, his malis correptus in gravem incidit morbum, in quo etiam decessit anno 1189; ei successit Richardus (Cor Leonis) filius; pacifice regnum adivit, sed 1190. progressus est in expeditionem sacram cum Philippo 2-o rege Franciae pluribusque aliis principibus minoribus; anno sequenti '92-o Tolomaidem oppugnarunt, hic jam inter ipsos principes enatae sunt turbae, nempe inter Leopoldum archiducem Austriae et Richardum, dein etiam inter Philippum et Richardum, qui Philippus ceteroquin offensus fuit Richardo, quod sororem Adelam non duxerit; cum enim insulam Cyprum expugnassent, incidit Richardo in oculos Perengaria principissa Navarrae, haec amoenitate sua adeo irretivit eam, ut ipsam in uxorem acciperet; hanc insulam expugnatam plerumque viribus et sumptibus Anglorum cessit Richardus Guidoni Lusignano ultimo regi Hyerosolimitano per Saladinum expulso, ea conditione ut regnum Hyerosolimitanum cedat Richardo; hoc ergo Gallos pessime habuit, hinc ipsi omnes obices posuerunt Richardo, finaliter ipsum plane deseruerunt ex invidia; videns hoc Richardus, ne domi suae turbas conciet, hinc fidem solemnem exegit Philippo ne domi turbas excitet, et eius provincias invadat; quod tamen servare non contendit Philippus; Richardus pacem cum Saladino fecit domumque reversus est; Richardus brevioris viae causa per continentem redivit, insidiatus ergo est ei Leopoldus archidux Austriae; transvestivit se ergo Richardus[ERROR: no reftable :]7.9 Richardus: Henricus perperam MS sed agnitus et interceptus est, et per 15 menses retentus est donec non 100,000 marcarum argenti se redimeret; interim domi Ioannes frater, qui provincias administrabat fratris sui, usurpavit regnum seque regem obtrusit fratremque nec admisit; exarsit ergo bellum, in quo Richardus fracto Ioanne regnum suum, sed desolatum recepit; sed in Gallia eo peius stabant negotia; Philippus enim domum rediit, Normanniam invasit; expeditionem ergo suscepit in Gallos eosque reppulit ex suis provinciis, sed in obsidione oppidi exigui sagitta vulneratus perivit anno 1199. 10 Post eius mortem, cum Richardus heredes non haberet, Iohannes frater ei successit, quamvis ex Godofredo fratre seniore Iohannis adesset Arthur filius, ad quem spectabat jus succedendi; hic ergo nomine Ioannis 1-i (Sine terra) successit cooperante clero, et matre sua; Arthur fuit1-238 jure matris suae Constantiae dux Brittanniae minoris; cum ipse viribus destitueretur, appellavit ad Philippum 2-um regem Galliae, juratum Angliae regni hostem, reipsa emersit bellum, quod tamen Iohannes ex sententia gessit, anno tamen 3-o et 4-o belli Galli feliciores multas occupationes fecerunt, hinc Philippo optimas pacis conditiones obtulit, nempe cessit filio Philippo omnia loca occupata in provinciis feudatariis Gallicis, si is Blancam sororis Ioannis filiam duxerit (Blanca haec Alfonsi ducis Castiliae, et Eleonorae filia fuit); pacificationem hanc lubenter subscripsit Philippus, et sic Ioannes in pacifico usu permansit regni usurpati. 11 Ioannes paulo post duxit comitis Engulismensis filiam Isabellam, quae jam desponsata fuit comiti Hugoni de La Marche; haec familia comitum Marcanorum conjuncta fuit sanguine cum aula Parisina, offensa ergo etiam aula Gallicana fuit per has nuptias; comes ergo Marcanus se conjunxit cum Arthuro, et ipsis se etiam Philippus adjunxit rex; verum et hoc bellum feliciter satis gessit Iohannes, imo 1202-o solemnem victoriam retulit de foederatis ad Rotomagium, in quo conflictu Artur una cum sorore sua Eleonora captus est; Artur paucos post dies decessit in carceribus, non sine suspicione violentis mortis, Eleonora vero diu adhuc vixit in carceribus usque '240. annum; mater Arthuri accusationem fecit apud Philippum de cede filii sui, proin de felonia indirecta; petiit ergo ut Philippus tamquam dominus directus Ioannis in Gallia exuat eum feudis in Gallia (felonia enim indirecta intercedit inter cognatos et agnatos, quod fuit Arthurus intuitu Iohannis). 12 Philippus accusationem lubenter suscepit, citavit ergo Iohannem, qui tamen armis suis confidens non comparuit, ex contumacia ergo convictus est, et exutus declaratus est omnibus feudis Gallicanis, processumque est ad executionem per Gallos, sed Iohannes cum potenti exercitu advenit eosque ad Iuliomagum fregit; paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est indutiasque in duos annos fecit; pressit tantis bellis subditos suos, contra privilegia Anglorum; hinc odio esse coepit Anglis eique denegabant sumptus, in his circumstantiis accessit etiam contentio cum Inocentio 3-o pontifice habita ob vacantem archiepiscopatum Cantabourgensem; jus electionis huius episcopi erat penes monachos cistercitas S. Albani, praemissa regis venia et commendatione, monachi ergo hi proprium abbatem suum sine venia regis elegerunt, rex ergo1-240 rejecit electionem eorum, jussitque episcopum Nordvicensem eligi, quem et monachi territi elegerunt; neuter horum cedere voluit dignitate sua, recursus fiebat ad Inocentium 3-um; hic rejectis duobus jussit cardinalem Stephanum de Lancton eligi, qui etiam electus est, et cum rex manuteneret episcopum, interdixit Pontifex usum omnium sacrorum, et per tres annos obstinaciter quivis inhaesit suo plano donec tandem Ioannes cogeretur morem gerere Pontifici, et episcopos et monachos, quos prius rex dispulsit, in integrum restituat !, hoc cum rex non faceret, Pontifex vero pertinaciter inhaereret, iratus rex pepulit omnes monachos, episcopos ex suo regno ad Italiam, Pontifex hoc inaudiens excommunicavit Iohannem, regno suo exuit, Angliamque Philippo 2-o regi Galliae donavit et suis successoribus, imo cruciatam expeditionem praedicari curavit contra Ioannem, sub plenariarum indulgentiarum appromissione; videns Ioannes serio apparatus in Angliam fieri ubique, clam reconciliatus est Pontifici per cardinalem Anulfum, omnes monachi restituti sunt, damna ipsis illata resarcita, imo totum regnum Angliae solemni edicto declaravit feudum Sedis Romanae, imo 1000 marcas argenti promisit quotannis Romano Pontifici solvere velle, 700 ex parte Angliae et 300 ex parte Hiberniae, et adhuc denarium S. Petri reduxit; haec omnia negotia arbitrarie fecit Iohannes, hinc totum regnum infensum ei redditum est; effectus horum non aliter mitigare potuit, quam concessis novis praerogativis, editaque Charta magna Libertatum; Pontifex vero, cum recurreret Ioannes ad eum ob limitatam et annihilatam activitatem suam, Chartam hanc Libertatum delevit et annihilavit; emersit ergo bellum attrocissimum in ipsa Anglia ob quod, cum neminem adhaerentem haberet, fugit in Scotia ubi etiam anno 1216. decessit.

8.1 Emersit ergo lis inter Ludovicum filium Philippi 2-i, cui status Angliae deferebant, et filium Iohannis Henricum; aderant tamen aliqui ex proceribus Angliae, qui Henrico favebant infanti; plurimum tamen in flectendis animis statum contulit Vilhelmus comes Bembrocensis sanguine Henrico junctus; ad extremum ipsi status a Gallis desciscentes Henricum agnoverunt legitimum successorem patris Vilhelmumque tutorem elegerunt et curatorem, qui mox bellum contra Ludovicum gerendum habuit, qui vi armorum Gallicorum se throno1-242 Angliae intrudere voluit; reipsa Vilhelmus ad Lincolnam eximiam victoriam retulit de Gallis in continenti, dein etiam copias auxiliares mari vicit et dissipavit, Ludovicumque coegit pedem referre in Galliam, et sic anno 1218. Ludovicus juri suo renunciavit; anno 1224. majorennis declaratus est Henricus 3-us et ab eo tempore solus gubernavit Angliam; prima cura Henrici fuit antiquas injurias a Gallis illatas circa feudorum amissionem in Gallia vindicare, hinc binam expeditionem suscepit in Galliam, sed irrito cum effectu; hinc anno '59. pacem facere debuit ob injurias et turbas domi exortas, sicque renunciare debuit juri in 5 provincias Galliae; Ludovicus tamen 9-us rex Galliae cessit Henrico ex parte Aquitaniae aliquas urbes et praedia. 2 Praecipua causa turbarum in Anglia enatarum sub Henrico fuit, quod Henricus limites auctoritatis suae non nihil extendere coeperit, in praejudicium Chartae magnae, accessit quod populum tributis gravaverit ob bella sua cum Gallis. 3 Ipse Denarius S. Petri, aliaeque clericorum exactiones, quae connivente rege fiebant, exosae summopere erant populo, curia enim Romana circa haec tempora 60,000 marcarum extrahebat quotannis ex Anglia, ubi tamen ipse rex solummodo 50,000 marcarum percepit; ingens multitudo Itallorum irrepsit in Angliam circa haec tempora, ob jus patronatus Romani Pontificis in Angliam, leguntur enim simul et semel 300 Itali missi fuisse in Angliam, ut ibi accomodantur; hae ergo causae exosum reddebant regem toti populo; exarsit ergo anno 1260. bellum in Anglia, rebelles sibi elegerunt Simonem Montforcium; victus tamen et captus est a Simone Montforcio una cum fratre Richardo et filio Eduardo ad Leves anno 1264; rex fere per annum detentus est in carceribus; filius tamen eius Eduardus elapsus est reperitque modum sibi ingentem numerum asseclarum comparandi, validas copias comparavit congressusque est anno '265. cum Montforcio; in hoc conflictu Eduardus solemnem victoriam retulit ad Evesham; sic patrem et patruum suum liberavit; victis rebellibus Eduardus invitavit rebelles ad arma deponenda pacemque cum rege ineundam, confirmatio Chartae Magnae fuit fundamentum pacificationis; anno ergo '266. facta est pax, vixit postea usque '272. annum intra limites potestatis suae pacifice; ad tempora huius Henrici 3-ii referri debet origo parlamenti inferioris; prius enim in parlamento tantum status et ordines tam ecclesiastici, quam proceres residebant; anno vero '264. etiam deputatis communitatum et urbium locus perpetuus datus est nomine parlamenti1-244 inferioris. 4 Simon enim Montfortius convocavit primus etiam deputatos civitatum et communitatum adversus Henricum, et ab eo tempore permanserunt perennes duae camerae.

9.1 Defuncto Henrico 3-o successit filius Eduardus 1-us post Conquestorem, absens erat in expeditione, hinc fere integro anno vacabat thronus; sine tamen difficultate adimit regimen suum; hic formidabilis fuit exteris Gallis et Scotis, suis vero carissimus; jura enim eorum intacta reliquit; Valensem populum subegit, legibusque Angliae subegit, defecit enim stirps ducum Valliae anno '284. enatisque domi turbis Eduardus in rem suam usus turbis eorum eos subjugavit; et ab eo tempore primogenitus, seu haeres coronae gaudet titulo principis Valliae; anno '290. incertum ex qua causa ex omnibus provinciis suis ejecit Iudaeos. 2 Suscepit etiam expeditionem in Scotiam, eamque jure clientelari subjugavit; in Scotia enim extincta est stirps regnans, aderant tamen familiae duae, quae cognationis vinculum allegabant, nempe familia Baleol et Brutze; inter has duas familias per 6 fere annos durarunt turbae de successione, donec determinatum fuisset ad utramque pertinere familiam successionem, hac occasione usus est Eduardus; promisit enim Roberto Brutzeo, quod ei successionem deferre velit vi armorum suorum, si se vasallum Eduardi professus fuerit, eique juramentum fidelitatis deposuerit, hanc enim oblationem, ut praejudiciosam, rejecit Brutzeus; convertit ergo Eduardus se ad Ioannem Baleolum, hic aliter sentiens subscripsit omnibus petitis Eduardi, qui etiam potenti exercitu irrupit in Scotiam et Baleolum coronari fecit, et tunc tam rex Baleolus, quam status Scotiae juramentum fidelitatis deposuerunt Eduardo. 3 Successive accidit, ut penitudo corriperet regem Scotiae una cum statibus, qui regem ipsum concitarunt contra Eduardum, medio tempore vero egerunt apud Gallos pro auxiliis adversus potentem Eduardum, irritarunt Hibernos etiam et Valenses, his omnibus constitutis Iohannes rex publice declaravit homagium a se et statibus suis praestitum esse irritum, esse nullum, cum sine jure praestitum sit, metuque tantum extortum; Eduardus vindictam sumens validum exercitum induxit in Scotiam eosque coercuit repetitis cladibus; regem Ioannem captum in Angliam secum abstulit, universum ergo regnum noviter juramentum ei deposuerunt, et quidem non ut domino directo, sed ut absoluto domino Scotiae; reversus in Angliam Eduardus, rursus turbae in Scotiae enatae sunt et tunc Robertus Brutzeus irrepsit in1-246 thronum Scotiae; Eduardus ergo cum 40,000 militum irrupit in Scotiam, verum in hoc itinere decessit Eduardus; etiam contra Gallos bellum gerebat Eduardus, contra Philippum Pulcrum; praetextus belli ex Aquitania sumptus est, quae ad haec tempora ad Angliam spectabant; conquerebantur ergo Galli, quod Aquitaniae incolae violentias exerceant in Gallos; Philippus ergo tum quam vasallum suum evocavit Eduardum ad componendam causam hanc, et cum non staret citationi bellum ei intulit Philippus, hoc bellum non optime gessit Eduardus, imo '297-o anno coactus est indutias inire cum Philippo ut contra Scotos se convertere possit, et tunc Isabella filia Philippi desponsata fuit Eduardo principi Valliae filio Eduardi regis.

10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium incursit omnium, posthabitis omnibus proceribus totus ad astu Petri Gavasto Galli pendebat ipse rex, urgebant parlamenta remotionem huius viris, sed incassum. 2 Anno '314. bellum adversus Robertum Bruceum Scotum restauravit Eduardus 2; Scoti totis viribus resistentes reppulerunt Anglos feliciter quamquam 30,000 Scotorum contra 100,000 Anglorum pugnare coacti sint; haec infausta expeditio auxit odium nationis in Eduardum; decessit interim Gasto, sed adfuerunt illico duo Hugones Spenser, eius indolis homines, ex his filius Hugo Spenser totum animum Eduardi captivavit; hic primus fuit, qui semina dissensionum sparsit inter regem et Isabellam, ob suspicionem occulti amoris cum Mortimerio sustentati; regina ergo cum Mortimerio pluribusque aliis maioribus a rege defecerunt, Spenserosque aperta factione persecuti sunt, adeo ut ad arma provolutum sit, rexque coactus sit arma contra subditos arripere, seditiosos rex fregit, capita intercepta seditiosorum supplicio affecit; Mortimerius tamen ex carceribus profugit seque in Flandriam recepit; Isabella ipsa profugit in Galliam una cum principe Valliae Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae, quem ut captaret filium suum Eduardum desponsavit Philippinae filiae Vilhelmi comitis, sicque partim1-248 ex Flandria partim ex Hannonia attractis ad se malecontentis Anglis exercitum sat validum contrexerunt, cumque eo digressi sunt in Anglia ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit, productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut rex abdicare cogatur filio suo dignitatem regiam; necessitati cedere coactus in Eduardum 3-um filium suum transtulit regnum suum; ipse vero Eduardus ductus de carcere in carcerem per ludibrium tandem '327o anno occisus est, eius vero fautores Spenserii cum ceteris cunctis occisi sunt omnes. 3 Eduardus 3-us sub tutela matris suae et Mortimerii gubernavit regnum; primum curae fuit Isabellae Scotos, qui mirum in modum se jam erexerunt, reprimat rursus; ut ergo se reficere possint Angli, pacem cum Scotis inire cogitarunt, et quidem anno '29. renunciarunt Angli omni juri in Scotiam paxque composita est; pax tamen haec non diu floruit, videbatur enim praejudiciosa pax Eduardo regi, hinc ingens odium contraxit in matrem suam et Mortimerium, maiorennis enim evadens remota ab aula matre ab anno '333. in arctissima custodia eam habuit usque '59. annum, quo defecit, Mortimerium vero publice suspendi curavit Eduardus; inter haec fomes dissensionum accensus est inter Gallos et Anglos, ob exstinctam lineam regnatricem in Gallia; Eduardus ergo praetendit titulo matris suae Isabellae successionem; Philippus enim 4. rex Galliae habuit 3 filios, aetate maximus Ludovicus 10. decessit, unicamque filiam reliquit Ioannam; post mortem Ludovici enatae sunt turbae de eo, num Ioanna filia vel Philippus frater Ludovici succedere debeat; nulla enim lex positiva, nulla consuetudinaria habebatur pro hoc casu; status et ordines erant contra successionem feminarum, ne sic devolvatur regimen ad exteros principes, statuta ergo est Lex Salica, vi cuius omnes feminae in perpetuum exclusae sint a successione in regno; Salica dicitur indubie a populo Salico, qui hodie in Hollandia existit, apud quos lex haec vigorem habuit, fragmentumque huius legis repertum est; Philippus ergo nomine 5-i exclusa Iohanna successit, etiam hic mortuus est paulo post absque heredibus; ei successit Carolus 4-tus, tertius filius Philippi 4-i, etiam hic1-250 sine heredibus decessit, eius mors ansam praebuit Eduardo regi Angliae ad postulandam successionem; Philippus 3. fuit communis stipes, ex eo descendit 4-us, ex hoc Ludovicus, Philippus 5. et Carolus descendebat; jam mater Eduardi fuit Isabella, Caroli 4-i soror. 4 Alia linea fuit comitum Valensiae, Philippus enim 3. habuit filium Carolum comitem Valensiae, hic vero Philippum comitem Valensiae, hi ergo duo praetendentes erant, Eduardus ex linea seniore, Philippus vero ex juniore; Eduardo videbatur obstare Lex Salica, sed ille dicebat se non esse feminam, sed tantum jure feminae quarere successionem, proin legem eam non posse habere locum; interim Philippus eo negotium perduxit, ut statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo 6-o intuitu feudi Aquitaniae ei juramentum homagialem praestitit in Ecclesia S. Damiani; interim concurrentes diversae circumstantiae mutarunt mentem Eduardi; in ipsa enim solemnitate praestiti homagii comparuit Eduardus ut rex Angliae corona, castro et calcaribus ornatus, jussus est ergo deponere diadema suum, quod juvenis perplexus etiam fecit, mordebat haec ignominia Eduardum, irritatus est etiam per aulicos suos, quod tam facilis fuerit in cessione sua; anno ergo '336. renovavit jus suum, imo titulum et scutum regis Franciae assumpsit, bellumque Philippo indixit; etiam in Scotia bellum exarsit circa haec tempora, regnante Davide Bruczeo, quaesivit ipse Eduardus occasionem belli, ut jura sua antiqua in Scotiam recuperare possit, quibus mater Isabella renunciavit, instigavit ergo Baleolum ipsum contra Bruzeum eumque armis suis sustinuit, annoque '331. ejecit Davidem Baleolumque reposuit, qui in gratitudinem contestandam ei homagium praestitit, dominumque suum directum agnovit; movit post hac composita valido cum exercitu, per Hannoniam et Flandriam irrupit in Franciam; bellum hoc diuturnum fuit inter has duas nationes perque plures reges continuatum; anno '340. Angli solennem victoriam retulerunt de Gallis, ad quam multum contulit, quod comes Robertus Artesius, maximus hactenus Eduardi hostis, diversis machinationibus a partibus Philippi avulsus Eduardo se adjunxerit; Philippus enim 40,000 suorum beneficionarium Flandriam versus deduci voluit, Eduardus hoc resciens impositis etiam navibus oppressit fere omnes1-252 in mari; fractis semel Gallis fortunam ultro quoque continuavit Eduardus; Tornacum celebrem urbem obsidione cinxit; interim in Scotia conversio facta est: David Bruczeus Eduardum Baleolium dejecit e throno, haec res pessime habuit Eduardum, hinc cum Gallis in annum unum indutias fecit et digressus est adversus Davidem in Scotiam; annus tamen citius elapsus est quam aliquid decerni in Scotia potuisset, hinc Davidem coactus est in solio relinquere; redivit ergo in Galliam, ubi in Normannia praecipue magnas progressiones fecit, continuatum est bellum usque '46, quin aliquid notabile contingeret, anno vero hoc die 26-a Augusti ad opidum Crepiacum in Piccardia Angli conspicuam victoriam de Gallis retulerunt, in hac pugna 30,000 Anglorum 100,000 ad internecionem ceciderunt, solummodo in loco pugnae 30,000 Gallorum permanserunt, cecidit comes Alenconius frater Philippi cum 1500 nobilibus et illustribus viris, ipse etiam Ioannes rex Bohemiae (hic caecus ad utrumque oculum erat, tamen bellum ingressus est), imo altera die 7,000 tironum ad castra Philippi proficiscentium inciderunt in Anglos et ad unum occisi sunt omnes. 5 Causae huius victoriae potissimum hae erant: Philippus fecit planum ipse aggrediendi Anglos, cum autem Angli nimis longe distarent, delassato cum exercitu venit ad recentissimos, jam instructos Anglos, qui eos solide aggressi sunt; dein Galli in via pluvia oppressi uti sagittis non poterant humectatis, quod Angli incommodum non habebant; etiam ex ducibus Gallicis feruntur quidam Philippo infensi fuisse. 6 Dein Angli secum ducebant 3-a vel 4 tormenta aenea, quorum usus primus in orbe terrarum nobis notus fuit; territi ergo Galli per inauditum fragorem facilem reddebant victoriam Anglis.

11.1 Dum haec in Francia agerentur David Bruczeus injuriam sibi inlatam ulciscere volens cum 60,000 Scotorum irruptionem in Angliam fecit, sed contra ipsum processit valido cum exercitu Isabella uxor Eduardi eumque non modo reppulit, sed ipsum Davidem captum Londinum deducit.

12.1 Anno '346. praeclaras res gesserunt Angli in Francia, plurima loca in Aquitania et Pictavio expugnarunt; anno '348. Caletum urbem expugnarunt Angli; pari fortuna bellum continuatum est usque '356. annum, quo anno Eduardus rex filium suum Eduardum Nigrum1-254 misit ad res Gallicanas gerendas, hic a lateribus patris sui semper erat, exercitatissimusque erat in negotiis belli; Eduardus hic Niger per res praeclare gestas in Gallia ingens nomen sibi peperit, praesertim per victoriam anno '357. relatam; hoc anno in Galliis regnavit jam Ioannes Bonus post Philippi decessum; eo anno 8,000 Anglorum circumdata erant per 60,000 Gallorum, Angli ergo de victoria desperantes pacis conditiones proposuerunt, Galli vero superbientes eas res respuerunt; Angli ergo decreverunt se fortunae et virtuti suae committere, Eduardus 8,000 suorum intra vineas infra montes collocavit, etiam in dumeta et silvulas suos retraxit, Galli ergo ardentes cupidine Anglos delendi dispersi eos hinc inde persecuti sunt, praecipue equitatus Gallorum; Angli ergo sagittarum jaculatu equos eorum petierunt, divisosque reppulerunt, qui dein equites in fugam acti maxima damna in peditatu Gallico fecerunt, sic turbatum exercitum Angli adorti sunt junctis viribus, internecinamque cladem ipsis intulerunt; ipse rex Galliae Ioannes et eius filius junior captus est ab Anglis, tres vero seniores eius filii fuga se salvarunt; eodem hoc anno David Scotiae regno restitutus est, praestito litro 100,000 librarum sterling, et cum scriptores nil memorent de aliis conditionibus, videtur Eduardus rursus renunciasse juri suo eminenti.

13.1 Interim filius Eduardus felicissime res in Galliis gessit; confusis enim rebus per absentiam regis diversa praedia et urbes occupavit Eduardus; interim enim in Gallia Carolus Delphinus Galliae regnum administravit, cui ob juventutem dexteritas deerat, ipsi proceres reverentiam debitam ei detrectarunt; populus vero impatiens tantorum onerum nisi vi et coactione administrabat subsidia, et complurimis in locis in motus abierunt; occasione horum tumultuum rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint, exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis conditiones, intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 241-256 annis arserat, terminatum est. 2 Conditiones pacis erant hae: Galli omnia ea cedebant Anglis, quae intra hos 24 annos occuparunt Angli, proin mansit Anglis Aquitania, Pictavia, provincia Engoulismensis, Comitatus Ponticus, urbs Caletum (Calais) cum portu, urbs Quina, cum nobilissimo praesidio; Galli praeter haec pro redemptione regis sui coacti sunt 3,000,000 aureorum persolvere, summam pro iis temporibus stupendam; dein coacti sunt pignora securitatis relinquere personas illustres 30, inter quos erat filius regis Ludovicus, et frater regis; et erga omnia haec Eduardus juri suo in Franciam renunciavit. 3 Rex ergo Ioannes anno '360. redivit negotiaque regni sui moderatus est usque '64. anno, quo anno ipse Ioannes Londinum reversus est e dubia causa, nam obses filius eius Ludovicus ex Anglia profugit, se ipsum ergo obsidem dedit, incertum an ex metu vel alia de causa; aliqui scriptores asserunt eum amoribus matronae cuiusdam irretitum fuisse in captivitate sua, et ad eam invisendam profugisse Parisis, et sic etiam post 7 menses mortuus est Londini; et sic Carolus 5-tus sub nomine Sapientis regnum capessivit resque Galliae summopere desolatas restaurare coepit. 4 Eduardus rex filio suo in remunerationem praeclare gestorum negotiorum Aquitaniam ei ! cessit; suscepit expeditionem in Castiliam Eduardus Niger, cum ibi Petrus Crudelis et Henricus de dignitate decertarent; adstitit ergo Petro Crudeli, qui etiam in integrum restitutus est, sed in hac expeditione contraxit morbum phytisicum (hecticum) ex quo non amplius curatus est; aerarium suum exhausit per bellum hoc, hinc tributa suorum auxit, per hoc alienavit animos a se suorum, qui ceteroquin in Carolum 5. regem Galliae inclinabant, coeperunt ergo clam proceres subjectarum ab Anglis provinciarum cum Carolo 5. conferre eique se rursus subjicere cupiebant; ut ergo causa belli detur, detulerunt Eduardum Nigrum ut vasallum domino suo directo Carolo, ob imposita tributa et onera; hac occasione usus Carolus diem dixit Henrico regi Angliae ad se defendendum, superbo responso remissi sunt ablegati, hinc ex contumacia convictum exutum declaravit omnibus feudis paxque superior irrita pronunciata est anno '368. 5 Eduardus in Angliam discedens belli dispositiones fecit, verum iis inmortuus est; interim Carolus adscitis animis suorum fere totam Aquitaniam Anglis eripuit; interim anno '377. ipse Eduardus rex animi dolore oppressus est, ei1-258 successit infans 11 annorum Richardus 2-us nepos, filius Eduardi Nigri; administrabatur regnum per tutores, concurrentibus tamen sinistris his circumstantiis Galli felicissimos progressus fecerunt, ad quos non parum contulit pestis in Anglia exorta et in Gallia translata, item et bellum Scotense quod Angli sustinere debuerunt; his omnibus factum est, ut Galli ab Anglis omnia feuda excepta Brittania minore et duabus urbibus receperunt, nempe urbe Burdegela et Bajona.

14.1 Richardus hic 2. infelix habuit regimen; omnibus enim malis statim ad initium vexatus est, bellis tot quot, peste, et ex his enata malecontentione suorum subditorum, per introducta nova onera, primi erant rustici, qui in nobiles et sacerdotes conspirarunt, cum ab his onerati et pressi fuerint; hos tamen motus oppresssit, sed mox nobilitas ipsa consurrexit contra eum; cassavit enim parlamenta quae se ei obposuerunt in tributis exscribendis, dein suo arbitrio coepit omnia agere; nobiles ergo conspirare in eius interitu coeperunt sicque coactus est reconciliari nova conventione cum suis subditis; majus malum ei imminebat ex conspiratione quorumdam agnatorum in vitam et personam suam; praecipuus ex his fuit comes Lancastrensis, qui accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec conjuratio multique ex proceribus, ipse comes Lancastrensis ultimo supplicio affectus est; Henricus tamen comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et cum ei etiam nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem1-260 Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum, sustuli in carceribus curavit sub initium anni 1400; hanc conspirationem duae aliae secutae sunt, quos tamen omnes suppressit; Scotos concitarunt contra eum agnati, sed et hoc bellum pari fortuna et dexteritate terminavit; Valliae incolas etiam concitarunt contra eum, et in ipsa Anglia turbas excitarunt: sed cum unionem eorum impediret prudentia sua, fregit utramque partem malecontentorum; profugi rebelles se in Scotiam receperunt, et cum his paulo post proruperunt in Angliam, sed et ex hac parte sibi securitatem procuravit; inter haec anno '413. decessit; reliquit filium Henricum nomine 5-ti; hic in prima aetate sua exiguas spes de se fecit, admotus tamen regimini eminentissimus Angliae regum evasit, curam suam eo direxit, ut nomen et gloriam gentis suae recuperaret in Gallia; praetextum belli sumpsit ex jure Eduardi 3-ii in regnum Galliae; occasionem optimam nactus est ex turbis in ipsa Gallia enatis, eo discessit, ut per ablegatos Carolo 6-o regi Franciae nunciaret, ut decedat regno suo, quod jure proaviae suae Isabellae ipsi competit, verum repulsam passus bellum Gallis indixit; eo tempore bello intestino impliciti erant Galli; nam Carolus 6. successit patri suo Carolo 5-o qua minorennis, sub tutela ergo aggressus est imperium, propter hanc tutelam jam enatae sunt lites et turbae inter proceres, cum vero ipse regnare coepisset, Carolus 6. mente captus est delirareque coepit, indiguit ergo administratore, hinc inter Ludovicum ducem Aureli fratrem Caroli 6-ti, et Philippum ducem Burgundiae, patruum Caroli enatae sunt lites attrocissimae, donec status et ordines Philippo ob experientiam rerum gerendarum dignitatem hanc deferrent; non obstante hoc Ludovicus non cessit, sed se ingessit in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque1-262 deventum est non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa aula enatae sunt turbae inter reginam Isabellam et Carolum Delfinum et patrem Carolum 6-tum propter zelotipiam; Carolus enim rex licentiosam et effrenorum morum uxorem suam Isabellam (Bavaram natione) repudiavit, instigante non nihil filio Carolo; Isabella ergo vindictam spirans ipsa Henrico 5-o se associavit, ut filium tanto certius excludat e regni successione, contra quem eo majus odium concepit, quod eam thesauris et pretiosis, quae multis annis corrasit, spoliari curaverit pecuniasque in negotium belli impendi suaserit. 3 Carolus Delfinus, ut partem factiosorum imminuat, cepit consilium perimendi Ioannem Intrepidum, invitatum ergo, simulata amicitia, Ioannem trucidari curavit; hoc factum arripuit dein mater Isabella ad perdendum filium suum, hinc conspiravit cum Philippo Bono filio Ioannis; hinc a parte deficientes a rege et regno, rem communem cum Anglis fecerunt; in urbe Treca procudebant consilia sua cum Henrico 5-o, citatus est Trecam, ut se purgaret, et cum non compareret, exul declaratus est hereditatisque indignus; Isabella cum Philippo peculiari tractatu Henrico adserta est successio in Francia, et pro maiori robore Isabella filiam suam, sororem Caroli Delfini ei in uxorem dedit, constitutumque est, ut vivente Carolo 6-o Henricus tantum titulo administratoris et regentis gaudeat, eo vero defuncto succedat Henricus; ipse rex debilis persuasus est ad ratihabenda haec, imo ipsum parlamentum adactum est haec subscribere anno 1420; his oleum igni affusum est, bellum enim omni ex parte exarsit; Henricus, cum in aestu maiore exercitu suo acceleraret iter, contraxit morbum, in quo etiam defecit anno '422; ei successit filius Henricus 6-us, qui etiam a rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux Betforczius, qui1-264 Francia praeerat, dux vero Godfredus Glocester in Anglia praeerat; primis annis ad maximas incitas redactus est Carolus Delfinus, seque recipere coactus est ad sterilissimas extremas provincias, etiam sicarii pro eo interficiendo emissi sunt; interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae dicebat se divinitus missam fuisse, promisitque consilia optima et eventus felicissimos, si exercitum ei committeret; promisit urbem Aurelianensem ab obsidione Anglorum , dein promisit coronationem regis Caroli Remis; haec puella indubie ab ipso Carolo instigata fuit, ut superstitiosorum et desperantium militum animos erigeret; successit stratagema hoc, milites Galli, qui jam in procinctu erant Carolum deserere, erecti per hoc resumptisque animis Anglos ab obsidione reppulerunt; Angli vero hoc rescientes desperare coeperunt, Carolus ergo per medios hostes cum suis perrupit Renos usque, suique coronationem suscepit, puella vero haec tardius ab Anglis intercepta ut saga combusta est.

15.1 Alia causa felicium progressum Caroli sunt enatae dissensiones inter Philippum Bonum et Betforcium, ob quas Philippus reconciliatus est Carolo eique adhaesit contra Anglos; causa dissidiarum fuit Iacobina, quae duci Glocesterio nupsit repudiato Ioanne marito suo proximo agnato Philippi, Philippus ergo Bonus bello in ipsa Anglia petiit Glocesterium; anno '431. Henricus Parisiis quidem coronatus est in regem Galliae, sed hoc non multum praefuit, in praeceps enim ruebant negotia Anglorum in Gallia; videntes enim urbes Galliae res Caroli erectas esse, sponte se ei subjecerunt; ipsa Parisina urbs, postquam 17 annis subesset Anglis, anno '436. Carolum recepit ut regem legitimum; his temporibus, nempe '444, indutiae initae sunt cum Gallis, et tunc jam in Anglia enatae sunt turbae et conjurationes adversus Henricum; enatis his turbis Carolus sub praetextu excessuum ab Anglis patratorum indutias rupit, et sic bellum usque '453. continuatum est; his bellis Carolus non tantum suas provincias, sed etiam feuda Anglorum recuperavit, et Anglos ex universa Francia excepta urbe Caleto ejecit.

1-266

16.1 Lis exorta est in Anglia inter Henricum 6-tum eiusque lineam Lancastrensem, et inter lineam Iorc seu Eboracensem, quae lis dicebatur lis inter duas Rosas; Lancastrenses enim rosa rubra, Iorc alba utebantur; dicebant enim Eboracenses Lancastrienses injusto possidere regnum Angliae; videbant enim Eboracenses alienatos esse animos Anglorum a Henrico 6-o ob male gestas res Gallicas, dein segnis Henricus Margarethae uxori et ministris petulantibus negotia omnia regni commisit; Richardus ergo Eboracensis primus consurrexit contra Henricum sibique conatus est procurare regnum ex eo, quod utraque haec stirps descendat ex Eduardo 3-o; nam tertius filius Ioannes dux Lancastriae erat proavus Henrici 6-ti, quartus vero Eduardi filius erat Edmundus, ex quo descendit Richardus Eboracensis; sed Richardus hic per sexum femineum descendit ex Lionello secundogenito filio Eduardi 3-ii, ergo duplici ex jure petiit et postulavit successionem, quamquam Lionellus nunquam ad successionem devenisset; erupit ergo bellum inter hos duos; ad initium Richardus Henricum devicit, et ipsum quoque cepit, et tunc Richardus protector renunciatus est; interim Henricus ex carceribus elapsus est restauratisque rebus suis vicit et profligavit Richardum ad Hyberum ad annum 1455; interim Richardus comes Varvicensis, agnatus Richardi profugi, aggregatis suis fregit Henricum eumque cepit; redux ergo Richardus Iorc denuo renunciatus est protector; constitutum ergo est ut Henricus dignitati suae renunciet, Richardus protectoris titulo gaudeat, eoque decedente eius lineam spectet successio, non Henrici; haec tamen pax non fuit diuturna; uxor enim Henrici Margareta ad Scotiam profugit, ibi valido exercitu comparato irrupit in Angliam contra Richardum; occassione huius conflictus Richardus captus est et trucidatus cum multis aliis eiusque exercitus fractus, seditiosi tamen filium Richardi Eduardi ! titulo regio insignitum substituerunt parenti anno '61; hic devicta regina dissipatisque aliis rex proclamatus est nomine Eduardi 4-ti, primusque fuit ex Eboracensi stirpe; Henricus 6-tus fugit in Scotiam elapsus ex carceribus, comparuitque cum exercitu, tam felici cum successu, ut cogeret Eduardum Londino excedere et in Belgium se recipere; rursus redux profligavit Henricum eumque cepit et incarceravit; denuo profugit et rursus captus est; comparuit interim Margareta cum exercitu ex Francia, sed circumdata ab Richardi militibus capta est ipsa regina una cum filio suo 18 annorum; Eduardus hic juvenis in conspectu patris sui Henrici 6.1-268 trucidatus est, dein ipse Henricus manu propria fratris Richardi tranfossus est, regina vero magna summa pecuniae restituta est Gallis; anno ergo '471. terminata est haec tragoedia; anno '72. bello petitus est Eduardus 4. contra ! Ludovicum 11. regem Galliae instigante Carolo Audaci duce Burgundiae, ut Ludovicus 11. ad limites reduci possit, sed Ludovicus corruptis ministris Eduardi effecit ut Eduardus exiguum quid bello contra ipsum effecerit, imo dein recesserit etiam; anno '478. Eduardus etiam fratrem suum Georgium curavit trucidari; sub idem tempus contra Scotos bellum gessit, qui prioribus temporibus semper Henrico adhaeserunt; eos devicit, urbem Barbic cum territorio, quod Henricus eis cessit, recepit. 2 Interim Ludovicus 11. fracta domi suae liga in se conflata sprevit Eduardum eiusque petitiones surdis auribus excepit; hinc Eduardus ei bellum inferre decrevit, sed ei immortuus est anno '483; ei successit filius 11 annorum Eduardus 5; eius tutor fuit matris frater, C. Richmundus, sed hic paulo post per Richardum fratrem Eduardi 4-i ejectus est tutela sua, non tamen contentus tutela invasit ipse regnum favente comite Buccincanio, potenti viro, eo potissimum ex capite, quod Eduardus 4. fuerit spurius filius Richardi ducis Eboracensis, proin illegitimus; ipse vero Richardus, cum figuram patris referat, sit verus filius patris sui Richardi, hinc invaso regno Eduardum 5. in Tover includi curavit ibique trucidari curavit, tardius vero ipsum ducem Buccincanensem perimi curavit, cuius opera rex factus est, cum enatis inter eos simultatibus in Richardum conspiraret; paulo post etiam Annam Denevilis, uxorem suam, curavit trucidari ex eo, quod decreverit in uxorem accipere Elisabetham, sororem interfecti Eduardi juvenis, formosissimam virginem; ob inauditas has crudelitates complures conjurationes in eum factae sunt, imprimis comes Richmundiae, qui cum Buccincanio in Richardum conspiravit; profugit territus morte Buccincanii in Belgium, collectis ibi copiis venit in Angliam, ubi innumeros asseclas habuit; cruenta intercessit pugna inter hos duos, in qua Richardus lethali sauciatus vulnere decessit ad Bosfordium, totusque exercitus eius fractus est; omnibus ergo laetantibus Henricus comes Richmundiae nomine 7-i coronatus est; hic ex stirpe Tudorensi fuit, proin per eum nova stirps regnans inducta est, quae usque Elisabetham continuata.

1-270

17.1 Henricus hic fuit filius Margarethae Sommerset, quae fuit ex domo Lancastriensi orta, et Edmundi Tudor, qui fuit frater uterinus Henrici 6-ti, et fuit comes Richmundiae; conquieverunt post hanc victoriam turbae in Anglia, et sic in abbatia monasteriensi solemniter coronatus est Henricus; Henricus Eduardum comitem Varvicensem, qui filius Georgii erat, qui frater Eduardi 4-i erat, incarcerari curavit, ne turbas ei excitet; fuit enim ultimus surculus ex domo Eboracensi; post haec Henricus matrimonium inivit cum Elisabetha, Eduardi 4-ti filia et sorore Eduardi 5; sic lites inter duas rosas per hoc matrimonium terminatae sunt amicabiliter; non deerant tamen malevoli, qui molestias causarent Henrico; sic producebant adhaerentes Eboracensis stirpis hominem larvatum, quem dicebant Eduardum Varvicensem, eique deberi regnum, quamvis verus Eduardus in Tower inclusus detineretur; hic larvatus fuit filius pistoris; sed Henricus 7. produxit publice in ecclesia S. Pauli verum Eduardum Varvicensem ad confundendos malevolos; res tamen eo advecta fuit per potentiores alios, qui fovebant hunc larvatum, ut ipse Henricus in periculo versaretur; postremo tamen fregit Henricus seditiosos capto larvato hoc Lamberto Simnel, quin potius se sponte subjecit Henrico qui ei etiam gratiam fecit, et ad culinam eum retrusit pro lixa. 2 Contra Carolum 8-vum Franciae regem expeditionem suscepit cum Maximiliano Archiduce Austriae; Anna enim Brittaniae desponsata fuit Maximiliano, interim Carolus 8. eam persuasit, ut relicto Maximiliano ei nuberet, quod etiam contigit; alia causa fuit, quod occiso in bello Carolo Audaci duce Burgundiae Carolus 8. sequestraverit Burgundiam ut feudum Gallicum; anno ergo '489. bellum ei illatum est; hoc tamen bellum non omni ex parte bene gestum est, cum rursus in Anglia turbae enatae sunt, malecontenti enim producebant larvatum hominem, quem dicebant Richardum principem, quem tamen Richardus rex occidi curavit; hic larvatus Becking Varbeck qui filius Judaei baptisati fuit, et per Margaretam viduam suffultus fuit, imo ipse Carolus 8. rex Franciae eum etiam recognovit verum esse Richardum eumque ad aulam suam recepit regemque Angliae recognovit -- hic larvatus eo audaciae perduxit, ut in Hiberniam transiret, ubi etiam totum fere regnum ei adhaesit, inde in Scotia digressus est, ibi Iacobus rex eum recognovit eique in uxorem dedit cognatam unam eique copias dedit; his omnibus suffultus cum exercitu venit in Angliam; interim et has molestias redux in1-272 Anglia superavit Henricus 7; initio quidem feliciter se gessit larvatus Varbek, sed dein fregit eum, imo dein Henricus in Scotiam irrupit, Iacobum ad internecionem vicit eumque ad pacem coegit; tandem ubique pressus se gratiae Henrici commisit, qui eum incarcerari curavit, profugum vero in furcam agi curavit; hoc tempore ultimum principem Eduardum ut perduellem capite plecti curavit anno '497. 3 Et ab hoc laudabiliter gessit imperium; inter ! Iacobum regem Scotiae sibi reconciliatum procuravit anno '501. matrimonium cum sua filia Margaretha, ex hoc matrimonio ducebant praetensiones suas reges Angliae tardius in Scotiam; dein etiam inter filium suum Arthurum et Catharinam Arragonicam regis Hispaniae Ferdinandi Chatolici conciliavit matrimonium, haec tamen nuptiae non sunt consumatae, nam praemortuus est Arthur; et sic desponsavit Henricus 7. eam filio sui juniori Henrico, qui dein patri successit. 4 Anno '509. decessit Henricus 7-us postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um, nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis, quod maxime cardinali Volsejo, qui primarius minister Henrici erat et a Gallis obligatus fuit, adscribi debet, indolique Henrici, quae valde mutabilis erat et inconstans. 6 Anno '513. Scotae irruperunt in Angliam, sed repressi sunt anno '14. et '15. accepta clade. 7 Cum Francisco rege Galliae etiam initum est foedus, quo Henricus renunciavit pro se et suis successoribus juri in provincias Gallicas, Franciscus vero 50,000 imperialium annue pendendorum promisit; haec '526. et '7-o agebantur. 8 Circa haec tempora praedicabat in Germania Lutherus et Calvinus, Lutherus sacramentorum numerum impugnavit duoque tantum statuebat sacramenta, ipse ergo Henricus, in literis versatissimus, refutavit Lutherum edito a se opusculo, Romanus ergo Pontifex ad perennem1-274 remunerationem huius zeli eum Protectorem fidei cognominavit, Leo 10-us; mutavit tamen paulo post zelum suum Henricus, defecit enim cum toto regno suo ab aula sua; Henricus enim, cum 20 annis cum uxore sua Chatarina vixisset, indifferens erga eam factus, eam repudiare voluit; accessit ergo Romanum Pontificem 7-um Clementem per legatum suum petiitque divortium, verum Pontifex, ne aulam Arragonicam offendat, non consensit in illud; rex ergo ipse fecit divortium quoad mensem et thorum, honorifice tamen habebatur semper Chatarina; interim Henricus Annam Bolenam formosissimam virginem procabatur; interim Pontifex duos cardinales deputavit ut dijudicent negotium, Chatarina tamen protestabatur adversus hos judices, Volseum et Campesium, petiitque ab ipso Pontifice cognosci negotium; interim Henricus recurrit ad accademias exteras ut illi judicent, et unanimi consensu decretum est matrimonium ejus esse incestuosum; proposuit rem statibus et parlamento, et in eandem sententiam abiverunt status; ipse Thomas Cranmer primas regni pertracto in sententiam suam clero Anglicano adhaesit regi; his omnibus perfectis non attenta sententia Pontificis publicavit divortium, cui dein maxime obfuit card. Volseus, quamquam initio favisset sententiae regis -- voluit enim Henrico conciliare sororem Francisci regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent; Ioannes Fishus episcopus Roshesteriensis et Thomas Moore cancellarius regni huic formulae1-276 suscribere nolebant, hinc diu in carceribus macerati tandem capite plexi sunt, cum pluribus aliis; reditus antea Pontificales, nempe annatas et decimas, regi adjudicabant; decessit inter haec Pontifex; ei successit Paulus; hic omnibus mediis, quibus Pontifices uti solent, usus est ad eos retrahendos, nempe minis, interdictis, tandem excommunicavit regem; rex vero sui loco constituit Thomam Cromvell, generalem vicarium in spiritualibus (hic Cromvell ex filio fabri ferarii factus est archiepiscopus, comes Essexiae, et supremus cancellarius); huius ergo opera curavit ea peragi, quae ipse peragere non potuit in sacris; anno '38-o omnium monasteriorum sublationem decrevit rex cum statibus, et hinc ultra 640 monasteria sunt secularisata eorumque bona in fiscum redacta sunt; opes et thesauros ecclesiarum corrasit in fiscum suum; clerici Anglicani conventum celebrabant sub Cromvelii praesidio egeruntque de statuendis certis fidei articulis, qui dein sub poena mortis credendi propositi sunt; ad haec Henricus edita bulla solemni subditos a vinculo subjectionis liberavit, sed nihil profecit pauper, rex enim nobiles et clerum ex parte sua habebat, et hinc turbae excitatae non sunt; articuli fidei 6 in concilio Anglicano procusi a parlamento confirmati sunt sub poena capitis; visque sic illata est conscientiis.

18.1 Hinc multa hominum superstitum Chatolicorum copia enecata fuit, praesertim cum dein circa transsubstantiationem enatae fuissent lites inter Anglos. 2 Anno '40. multa alia regulavit Henricus, sacerdotibus matrimonia admisit, pias fundationes sequestravit, et eorum capitalia in alios usus convertit, seminaria erexit, episcopatus fundavit 6 novos; principatus Valliae sub Henrico incorporata est Angliae omniaque jura et privilegia extensa sunt in hunc principatum; insulae Hiberniae, quae prius Dynastia compellabatur, titulo regni ornata est ab Henrico, in Pontificis vexationem; putabatur enim ad ea tempora tantum Pontificem posse titulos regis concedere; anno '42. recruduit bellum cum Scotis, quod feliciter admodum gesserunt Angli, ipse Iacobus 5-us rex Scotiae in flore aetatis decessit ex aegritudine animi; heredem hic Iacobus reliquit Mariam, hanc voluit Henricus desponsare Eduardo 6-o filio suo, verum hanc rem Galli tardius impediverunt. 3 '543-o Henricus cum Carolo 5-o imperatore amicitiam belli inivit contra Franciscum regem Galliae, Henricus tamen inconstans in1-278 unica Bononiensi urbe expugnanda adhaesit, dein plane pacem fecit retenta urbe tamdiu, donec redimeretur a Gallis 800,000 aureorum; Henricus hic utut primis annis charum se omnibus reddiderit, tamen ultimis vitae annis se odiosum coepit reddere per severitatem suam, in crudelitate non nunquam exorbitantem; inivit in ordine 6 matrimonia; primum erat cum Chatharina Arragonica cum qua 20 annis vixit, et genuit Mariam cum ea; divortium cum ea fecit; haec usque '536-tum annum vixit. 4 2-a eius uxor fuit Anna Bolenna, haec filiam Elisabetham ei genuit, cum hac ab anno '32. usque '36. vixit, quo eam decapitari curavit, adulterii accusatam. 5 3-a eius uxor fuit Iohanna Sejmuria, haec Eduardum ei genuit, et enixo eo eodem anno decessit '537-o. 6 4-a fuit Anna Clivia, Ioannis 3-ii ducis Clivensis filia, hanc anno '40. duxit, sed paulo post eam remisit, ut fertur intactam, ob corporis vitium. 7 5-a fuit Chatarina Hovarda, Edmundi ducis Nordfolci filia, hanc adulterii accusatam, cum eam nauseasset, capite plecti curavit; post hanc 6-tam duxit Chatarinam Baar, Ioannis Nevils comitis Latimir filiam; haec eum supervixit, quae post eius mortem Seimurio duci nupsit; prouti odebat matres, ita odium in liberos eorum derivavit, hinc Mariam et Elisabetham incapaces regiminis declaravit voluitque Eduardum tertiogenitum succedere; morti tamen proximus mutavit consilium, filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547. decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco coronae herede suo eripere, ut sic Scotiam cum Gallia connectere possint in posteris; nutabant Scoti donec plures et plures in partes Gallorum propendebant; Seymurius ergo putabat Scotos terrendos esse, hinc eis bellum intulit repetitisque vicibus eos fregit, sed in tantum etiam abalienavit eos, ut ex proposito Gallis cedendam Mariam studerent; tandem etiam Parisios educanda data est Maria; hoc politicum infortunium fuit dein causa depositionis, et etiam mortis Seymurii; excidit enim ex gratia regis per fratrem suum Thomam et comitem Tudley, hinc Seymurio tutela interdicta fuit; suasit Tudlei ut cura principis integro senatui committatur, non uni, ipse ergo praeses huius1-280 senatus electus est, finem ergo bello Gallicano et Scotensi imposuit; in Galliam reservavit Angliae omnia jura quae prius habuerunt, urbem Bononiam restituit gratis; Reformatio longe lateque digressa est in Anglia sub his protectoribus; exercitium Chatolicae religionis prohibitum; Ioanes Tudleus non contentus protectoris titulo cogitabat etiam ad stirpem suam devolvere, usus est mediis ad hoc; hinc Saymurium de medio tollendum decrevit, et reipsa publice accusatum per conductos proditores morti eum traderet; hoc perfecto cogitavit Tudleus familiam suam proximius conjungere cum stirpe regia, hinc inter Gilfordum filium suum et Ioannam Gray conciliavit nuptias; haec Ioanna Gray habebat primum jus ad regnum post Eduardum et duas eius sorores; Henricus enim 8. rex Angliae habuit sororem Mariam, quae Ludovico 12. regi Galliae nupta fuit, sed hoc mortuo nupsit duci Carolo Suffolcensi, ex quo nata est Maria filia, quae nupta fuit Henrico Grayo duci Dorset et Suffolcc, et horum filia erat Ioanna, proin ea descendit ex Henrico 7-o rege sororque fuit Henrici 8-i, proin primum jus habuit ad coronam; restabat ergo tertium adhuc, nempe ut sorores duae Eduardi incapaces declarentur; regem ergo debilem, egrotum persuasit ad exheredandas sorores suas ex causa religionis, Maria enim fuit Chatolica et Elisabetham dicebat debere excludi, ut Maria excludi possit, secus nec eam excludi posse; edidit ergo decretum, a statibus confirmatum, quo sororibus successio adempta est, et Ioannae Grayae addicta; nil ergo suberat quam mors Eduardi, et reipsa '553. non sine suspicione veneni decessit; post eius mortem Ioanna Tudlei, nata Gray, regina proclamata est per Tudlei protectorem, vi testamenti fratris Eduardi; Maria absens fuit, sed datis litteris ad senatum jus suum erexit clamque patronos quaesivit sibi Maria, quos etiam plurimos deprehendit, quos nempe justitia causae permovit; tandem ad arma deventum est; cum tamen tota urbs Londinensis Mariam proclamasset reginam, secuta sunt multa milia militum aliorumque potentum; ipse Ioannes Tudlei necessitati cedens eam recognovit reginam publiceque reginam proclamari curavit; his peractis advenit Maria utque regina urbem ingressa est; Ioannes Tudlei interceptus est, una cum Ioanna Graya, et in Tower concludi curavit; Tudleum 22. Aug. capite plecti curavit. 8 Prima eius cura fuit negotium religionis; haec enim Chatolicae religioni addictissima1-282 solicitabatur regnum suum cum Pontifice expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis Belgicis; vicissim filius Carolus Philippi ex primo matrimonio habeat Hispaniam cum provinciis Americanis; si vero Carolus improlis decederet, descendentes Mariae succedant tam in matris quam patris hereditate. 9 Denique ne Maria cogatur se in bellum immittere si Philippus cum Gallis negotium belli haberet; verum hoc matrimonium mansit sterile. 10 Maria enim provectioris jam erat aetatis; interim status et ordines Angliae duce Suffolcio comitte opposuerunt se his conditionibus. 11 Verum coacti sunt ex parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus, qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est, omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. 12 His confectis rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes resolvit, remisit omnia; editum est decretum vi cuius [abrogabantur] omnes leges contra Chatolicam religionem latae abrogabantur. 13 Lis fuit adhuc circa bona monachorum et ecclesiarum, familiis privatis jam pridem tradita, decretumque est, consentiente Pontifice, haec bona privatis familiis relinquenda esse, ne exulcerentur familiae eae; his perfectis persecutio suscepta est in omnes protestantes; multi quidem passi sunt extrema, ipsam mortem, quin redirent ad sacra Chatolicorum, multi antistites vivi combusti sunt, alii trucidati etc; plurima tamen copia eorum redivit territa exemplis aliorum ad ecclesiam Chatolicam; Pontifex Hiberniae insulae titulum regni dedit,1-284 quem jam Henricus ipse susceperat in contestum Pontificis. 14 Maria solicitata est etiam ad bellum contra Gallos gerendum, in societate cum marito suo Philippo; hoc bellum dispendiosum fuit pro Anglis, amiserunt Caletum cum toto territorio, quod in Gallia possederunt, Anglique omnes ejecti sunt ex Gallia, relictis omnibus suis; huic bello anno '58. immortua est Maria post sterile matrimonium; jus ergo successionis respiciebat Elisabetham; haec per Mariam incarcerata detinebatur, et in constanti vitae periculo fuit, propter religionem Mariae contrariam; dissuaserunt tamen hoc complures alii, praesertim Hispani; si enim Elisabeth ! extincta fuisset, regimen devenisset ad Mariam, Scotiae reginam, quae regi Galliae jam nupta fuit, hoc vero Hispani formidabat summopere.

19.1 Ipse enim Philippus concepit intentionem mortua Maria Elisabetham ducendi; successit ergo immediate Elisabetha quae tranquille regnum capessivit et usque '603. annum tenuit; primum operum Elisabethae fuit in ! ministerio, aliisque officiis publicis collocaret viros tales ! a suis consiliis sciret non alienos esse; Mathaeum Barker [virum] praestantissimum virum, accatolicum, archiepiscopum Cantuariensem creavit, etiam Nicolao Bacco plurimum usa est; pacem cum Gallis composuit, tamque Anglia ceteroquin noxio in bello ; anno '59. in oppido Cambresiae coaluit pax, ea conditione, ut Elisabetha juri suo quidem non renunciet, sed in 8 annos cedat possessioni ! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui Henrici exemplum triste cum Chatarina Arragonica, quae repudium passa est propterea; egit ergo Philippus tota contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit !, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit; Elisabetha1-286 vero omnia jura circa sacra sibi appropriavit nomine Arbitricis et Moderatoris religionis; juramentum suprematiae reductum fuit, quod multos Chatolicos munere suo privavit; reginae annatae et decimae ecclesiasticae adjudicatae sunt, cum multis aliis juribus. 2 Etiam norma regendae ecclesiae introducta fuit; exorta enim est lis, num per episcopos vel synodos regi debeat ecclesia; post longas altercationes conventum est in eo ut per episcopos fiat regimen ecclesiae; huic sententiae etiam aula favebat quam maxime, cum caeteroquin episcopi fuerint creaturae aulae; haec constitutio Anglica circa religionem appellata est Ecclesia sublimis vel Episcopalis. 3 Etiam liturgia Anglicana determinata fuit, nempe ritus et ceremoniae ecclesiasticae, convocatus fuit sinodus anno '563, ubi omnia hactenus constituta roborata novaque quaepiam determinata sunt, quae omnia nomine Legis uniformitatis veniebant et hinc ipsi Angli initium reformationis computat ab his temporibus Elisabethae. 4 Facta tamen est scissio in ipsa Anglia inter nonconformistas, seu Puritanos, qui episcopos non admittebant sed per praesbiteros volebant regi populum, et inter episcopales. 5 Elisabetha haec potentissimos adversarios habuit tam domi quam exteros, hinc in maximis semper versabatur periculis; sic subditi Chatolici omnibus usi sunt artibus ut eam ejiciant, qui cum Gallis, cum Hispanis, cum pontificibus communicabant negotia sua; sic Chatolici extra regnum erigebant seminaria pro educando clero juniore in Chatolica religione, terminato cursu clericali exuebant vestes suas et redibant ad patriam suam ibique turbas excitabant; infestam habuit Mariam Scotiae reginam, quae una cum marito Francisco rege Galliae titulum regis Angliae suscepit, imo et sigillo Anglico usa est; Elisabetham vero illegitimam heredem pronunciare volebant per Pontificem, sed Philippus rex Hispaniae contrarius fuit, ne ad Mariam Scotam devolvatur Anglia; haec tamen omnia pericula Elisabetha prudentia sua et popularitate superavit; Elisabetha omni modo curavit molestias Mariae generare, tamquam offensissimae hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero Chatolica erat; invidebat dein sorori suae conspicuam dignitatem, qua ipse privabatur; inter haec anno '560. mortuus est Franciscus rex Galliae Mariaque redivit ad Scotiam, et ab1-288 hoc tempore abstinuit a titulo reginae Angliae, ut sic Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam turbae enatae erant inter Guisios et Ligam Sanctam, seu inter Hugonotas et Catolicos; Elisabetha ergo suscepit fovendos Hugonotas, ut Gallis molestias causaret; Hugonotae Anglis Portum Gratiae in pignus dabant, quem enim occuparunt, et sic Elisabetha omnes machinationes aulae Parisinae a suo regno avertit; interim circa '64. annum turbae in Scotia recruduerunt, et in apertam seditionem negotium abivit; causa maxima huius fuit frater naturalis Mariae C. Moraviae, accessit etiam vitae ratio Mariae; haec enim vidua facta nupsit Henrico Darley, cognato suo, descendebant enim ambo ex Iacobo 4-o rege Scotiae, Maria ex masculina, Darley vero ex feminea stirpe descendit; nam Iacobus 4. habuit filiam Margaretam, quae principi Stuard juncta fuit, comiti etiam Lenociae, hic genuit cum ea Carolum filium et Henricum comitem Darley, cui nupsit Maria, qui suscepit etiam titulum regis Scotiae; coepit torpescere amor inter conjuges, Maria enim capta fuit amoribus Davidis Ricci, qui titulo musicae pervenit ad aulam Mariae, ubi postea intimus minister factus est; offendit haec res maritum, fratrem, et omnes proceres, hi regis selotipiam magis excitarunt; ipse ergo rex conspiravit in necem Davidis, id quod inter prandendum accidit; ipse rex pluribus nobilibus stipatus irruit in cabinetum Ricciumque extractum consecuerunt; hoc factum adeo excerbavit reginam ut decrevit caedem mariti, quam etiam effectuavit per Georgium Botvell, cui dein nupsit Maria; caedes praestantis huius viri vehementer irritavit populum, et multum ad seditionem contulit; Maria quantum potuit restitit, sed concusso exercitu capta et incarcerata est per suos, Botvell vero fuga se salvare debuit in Daniam; jussa ergo regno se abdicare filioque suo Jacobo 2-o cedere regnum; Jacobus erat infans unius anni, eius tutor electus est Iacobus Muraviae comes; elapsa est quidem regina ex carceribus, fortunam suam ibi tentavit, sed victa rursus fuga se coacta est salvare ad Elisabetham cognatam suam, a qua sperabat meliorationem sortis suae, anno '68. 6 Enata est interim suspicio ipsa Anglia contra Mariam, quod illi contra Elisabetham quidpiam moliatur; habuit enim occultam1-290 correspondentiam cum Pontifice, cum Liga Sacra in Gallia; objiciebatur Mariae, quod in necem Mariae ! conspiraverit cum comite Nordfolcio, Catolico, cui nubere voluit Maria; anno '69. Elisabeta excommunicata fuit a Pio 5-o et subditi absoluti sunt a vinculo subjectionis, hoc factum suspicioni Elisabethae contra Mariam magnum pondus addidit, scivit enim eam correspondere cum aula Romana; hinc Mariam incarcerari curavit Elisabetha, commercium litterarum ei interdictum fuit, anno '570; Maria tamen occulte epistolas expedivit, quae dein interceptae sunt, et hoc ursit mortem eius; interim Philippus 2-us omnes modos quaesivit Elisabetham vexandi, fovit profugos Catolicos in Belgis conspiravitque adversus Elisabetham; non pepercit aequa regina Angliae sumptibus quibus eum affligere potuit, hinc rebelles Belgas juvit omni modo. 7 Philippus vero coepit fovere rebelles Chatolicos in Hibernia circa '578. annum, involutus fuit Philippus etiam turbis Gallicis, quas Elisabetha fovit diligenter, ut Hispanos ibi detineat; ad extremum vero Elisabetha apertum foedus inivit cum Belgis tamquam gente libera anno '585-o; inter haec in Anglia variae conjurationes propullulabant in favorem Mariae, detectae tamen sunt omnes, proin in semine suffocatae; una ex periculosissimis fuit ea quam excitare ferebatur legatus Gallicanus; detectae sunt litterae manu Mariae exaratae quibus statuebatur ut siccarii immittantur, qui Elisabetham trucident; post hoc factum conclamatum est per totum parlamentum periculosam hanc personam sufferendam esse e vita, constituti ergo sunt judices qui Mariae processum formarent, cuius finis fuit sententia capitis in Mariam lata, tamquam criminis laesae majestatis ream; adhaesit diu Elisabetha donec subscriberet eius morti, persuasa tamen per ministros de justitia facti subscripsit, sic ergo capite plexa est Maria anno '587. 5-a Feb. post carceres 16 annorum; et haec fuit causa principalis quod Philippus postea bellum indixerit Elisabethae; ipse Iacobus rex Scotiae minabatur attrocissimum bellum, sed Elisabetha conscientia tacta promisit Iacobo quod velit regnum Angliae devolvere in eum, et hinc etiam caelebs permansit Elisabetha ad dies vitae, et his delinitus fuit; anno '588. Philippus suscepit expeditionem illam notam classe sua invincibili, propter adjutos Belgas rebelles; quod Maria in articulo mortis vindicem Deum et Philippum provocaverit omneque jus1-292 ei cesserit; dein quod Pontifex executorem sententiae excommunicationis delegerit Philippum; concurrit Belgium foederatum omnibus viribus ad sustinendam Elisabetham, praestolabantur classe sua Angli et Belgae in freto Caletano, Belgas vero Hispanicos, qui se conjungere volebant cum classe invincibili, dispulebant !, aggressi dein secundis pro se, contrariis vero ventis pro Hispanis, ad internecionem deleverunt Hispanos, cum ne unius quidem navis periculum haberent Belgae vel Angli. 8 Bellum tamen continuatum est cum Hispanis usque annum 3-um futuri saeculi, secunda plerumque pro Anglis fortuna; cum Henrico 4-to rege Galliae foedus inivit etiam Elisabetha contra Sacram Ligam, quam Philippus fovit, et sic omni ex parte Hispani aggressi sunt, et infestati.

20.1 In Hibernia tamen multum obfuit Philippus Elisabethae, adjuvando rebelles Chatolicos, praesertim circa '596-um annum, ubi C. Essex, celebris belli dux Elisabethae, cladem accepit a Hibernis; comes tamen Mond-Schoa, devictis auxiliariis Hispanis, fregit rebelles cepitque ducem eorum Tirpoen, caput seditionis, et sic tamen circa '602. redivit Hibernia ad obedientiam decapitato Tirpoen; anno '603, anno aetatis 70, post 45 regiminis annos, ante mortem suam coram parlamento eo rem perduxit, ut Jacobus rex Scotiae eligeretur successor eius in regno. 2 Regina haec a protestantibus laudium ! cumulis ad astra effertur, Chatolici ad imum reprimunt; fatendum tamen eam magnam ingenio fuisse. 3 Proci eius praecipui hi erant: Philippus 2. rex Hispaniae, Ericus rex Scotiae, Carolus archidux Austriae, Henricus dux Antegavensis, postea Henricus 3-us rex Franciae, Franciscus dux Alenconius, frater Henrici; Comes Laicestriae; omnes hos per plurimos annos distraxit, speque lactabat, ut sic diversas aulas sibi demolliret, nulli tamen nupsit. 4 Ipsa regnante efflorescere coepit commercium Angliae in Russia; manufacturae, fabricae praestantissimae erigebantur per Belgas profugos ex sua provincia, circa pannos, materiasque sericeas. 5 Commercii Persici quoque originem Angli Elisabethae debent '569-o anno; item et commercium Levantinum (ad partes maris1-294 Mediterranei orientalis); fundavit societatem Levantinam; rem monetariam ad meliora principia reduxit, detectis Gineae littoribus, in quibus detecta est magna auri vi, primi aurei nummi in Anglia cussi sunt, quae inde adhuc Ginee dicuntur (9 fl. valent). 6 Agricultura sub ipsa ad summum florem pervenit; incunabula coloniarum Anglis adscribenda in America, praecipue in Virginia (quae ab Elisabetha caelibe, quae eam occupari curavit, sic nuncupabatur). 7 Commercium Indiae orientalis sub ea efflorescere coepit. 8 Ipsa res litteraria, cultura linguae patriae sub ipsa prima effloruit, prius enim Gallica florebat in Anglia; Bibliam sacram traduci curavit in linguam Anglicam; monopolia sustulit, multaque alia laudabilissima gessit, ut adeo inter maximos Angliae reges merito numerari possit.

21.1 Successit ergo Iacobus 1-us rex Scotiae qui per Mariam matrem suam descendit ex Henrico 7-o rege Angliae, conjuncta ergo est Anglia cum Scotia, seorsim tamen gubernata sunt haec regna, et nomen Magnae Britanniae assumserunt haec regna, ad evitandas altercationes propter praeferentiam.

Deducenda nunc est historia Scotiae ad haec usque tempora.

22.1 Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant, tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant originis; Scotae vero Graecae originis. 2 Uterque hic populus distinctum regnum habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit, causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis familiae Pictorum devolutum est ad Kennetum regem Scotiae etiam regnum Pictorum, jure et nomine matris suae anno 838, et ab eo tempore tantum Scotiae regnum cernitur; ab hoc aetate incipit 2-a epocha, quae ad 1289. extenditur; usque 1034. continua serie succedebant mares jure masculino, 15 reges, ultimus ex iis fuit Malcolmus 2-us cum quo1-296 expiravit Keneti 2-i stirps mascula; ab 1034. usque '289. regnarunt etiam descendentes mares ex Keneto, sed jure femineo, 12, qui omnes ex duabus filiabus Malcolmi descendebant, nempe ex Batrice et Doaca; ad haec tempora viguit senioratus; ultimus deficiens fuit Alexander 3. qui 1289. emortuis prolibus decessit, habuit quidem filiam Margaretham, quae nupta fuit regi Norvegiae Erico, sed praemortua est; reliquit tamen filiam Margaretham, quae desponsata fuit Eduardo regi Angliae, sed illa in itinere decessit; regnante hac stirpe Kenetica religio Christiana florere coepit.

23.1 Epocha tertia est regiminis tempus stirpis Baleol et Bruczii; haec ab 1289. usque 1371. extenditur, quo tempore alternatim jam ex una, jam alia stirpe succedebant; Eduardus 1-us rex Angliae immiscuit se litibus cognatorum horum, hinc Ioannem Baleol regem fecit ea lege, ut se vasallum diceret Eduardi 1297; puduit Ioannem et Scotos huius subjectionis, hinc involuto Eduardo in bellum excussit jugum servitutis; armata manu comparuit Eduardus, Ioannes victus est et Londinum deductus, et ipsi Eduardo juramentum subjectionis deposuerunt; per opportunitatem tamen belli Gallicani Scotae deficientes Bruczeum regem proclamarunt; post ipsum regnavit David Brucze.

24.1 Tempore Eduardi 3-ii pax confecta est cum Scotis, et juri renunciarunt Angli in Scotiam; sponsalia inita sunt inter Davidem Brucze et Ioannam Eduardi 3-ii sororem; Robertus '329. decessit. 2 Successit ei David, sed sub tutela Eduardi Baliol; hic provocando ad jus patris sui usurpavit ipse regiam dignitatem opera Eduardi 3-ii, et hinc idem juramentum subjectionis juravit regis Angliae; interim '342. anno David opera Gallorum recuperavit regnum suum; comparuit ergo Philippina Eduardi 3-ii uxor, quae fregit '46. Davidem eumque captum ad Angliam retulit, ubi 11 annis incarceratus detinebatur, postea vero, '357-o nempe anno, regno restitutus est; non habuit descendentes, egit ergo ut ad Robertum, sororis suae Majoriae filium, deducat successionem; anno ergo '371-o incoatur nova epocha stirpis Stuardianae, quae usque '603.1-298 annum duravit; Maioria enim haec Roberti filia et soror Davidis nupta fuit Valtero Stuard, qui ex ea filium Robertum suscepit; hic Robertus 2-us successit Davidi; regnavit pacifice usque ad '390. annum; ei successit Robertus 3-us; hic '406. ex animi morbo decessit, ob infelicia fata et bella sua; eius filius Iacobus 18 annis detinebatur captus apud Anglos, hinc interregnum erat. 3 Anno '424. restitutus est regno, Vilhelmus Atoliae comes eum trucidavit per seditionem; successit ei filius Iacobus 2-us, qui anno '460. in bello Anglicano occubuit; ei successit Iacobus 3-us; hic astrologiae summe deditus neglexit curas regni, hinc offensi cives in eum conjurarunt; victus a seditiosis peremptus est in fuga '488. anno; ei successit filius Iacobus 4-tus; hic usque '513. annum vixit, pugnando contra Anglos occubuit; ei successit Iacobus 5-tus, hic decessit '548. in flore aetatis; cum ipso in sexu masculo exstincta est stirps. 4 Reliquit Mariam filiam, quae ei successit sub tutela Iacobi Hamilton comitis Aramiae; hic reformatae religioni addictus infensum reddidit sibi clerum et viduam reginam, hinc eiectus est etiam ex tutela et Maria mater suscepit tutelam; anno '556. decessit Maria tutrix, et filia regina proclamata est; nupta fuit Francisco regi Galliae, qui '60. anno decessit; redux in Scotiam nupsit cognato suo Henrico Darley, ex quo genuit Iacobum 6-tum. 5 Henricus hic Darley consentiente uxore jugulatus est per Iacobum Botevell, cui nupsit Maria; Iacobus [comes] Muraviae comes, frater naturalis Mariae, seditionem movit contra Mariam, quae victa bello incarcerata est, profugit tamen ad Angliam, ubi capite plexa est anno '587-o. 6 Ei successit Iacobus 6-tus ab anno '566; habuit 4 tutores; prius erat Iacobus Muraviae comes, qui '570. ex insidiis occisus est; dein tutelam gessit Mathias Stuard, comes Lenociae, qui '71. ex insidiis occisus est; ei sucessit Iacobus Arrestui comes Marniae, qui '72. mortus est; Iacobus Duglas comes Morton, qui usque '587. tutelam gessit, quo maiorennis evasit Iacobus; regnavit ad '603. annum in sola Scotia; mortua vero eo anno Elisabetha successit ei etiam in Anglia; et ab hoc tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in Magna Brittannia;

1-300
Historia Magnae Brittaniae resumitur

conatus est omni modo haec duo regna connectere, effectuare tamen id nequivit, ob jurium disparitatem; titulum tamen regis Magnae Brittaniae suscepit; ab hoc ergo tempore cessarunt continua bella inter has duas nationes; non deerant tamen malevoli qui ipsum ejicere volebant e regno eique substituere cognatam suam Arabelam, quae descendit ex Margareta, et filia comitis Lenociae fuit, huic destinabant maritum ducem Sabaudiae, qui aeque Chatolicus fuit ac Arabella; conjurationi huic adhaeserunt multi Chatolici, et exterae quoque aulae nutriebant eam, sed detecta fuit opportune conspiratio, supplicio affectis capitibus extincta est conjuratio. 7 Mitius tamen egit cum his conjuratis, hinc incurrit suspicionem apud suos, quasi ipse sacris Christianorum magis faveret quam Calvinianae professioni; Iacobus hic fuit quidem in litteris amoenioribus versatissimus, sed non admodum in politica. 8 Pacificus fuit admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth, regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum Hispanis inivisset, qua se obligavit ad numquam ineundum foedus cum Belgis foederatis. 9 Hinc etiam conjuratio Pullveraria explicanda est, quae per Chatolicos contra regem et totum parlamentum directa fuit; conjurantes enim decreverunt supposito pulvere pyreo aedes Vestmonasterienses (Vestminsterhall), in quibus parlamentum considere solet, in auram ejicere sicque protestantes una cum rege enecare; 30 enim dolia et in quovis dolio 3 centenarios, proin 90 c. pulveris pirei intulerunt in cellariam; pridie tamen eius diei, quo peragi debuisset scelus, detecta est conspiratio, et quidam per ipsum Jacobum; Marchio enim Montegill habuit sibi addictos inter conjuratos, qui ipsi significarunt, ambigue quidem, ne cras conventui ordinum interesset, et ex ipsa urbe excedat si possibile esset, epistulam hanc Montegill ad regem detulit, ipse ergo rex primus prolapsus est ad cogitationem eam, quod id vi pulveris pirei fieri debeat; missis ergo fidis hominibus illuc depraehenderunt omnia; Robertus Catesius, Thomas Perci, Thomas Vinter, comes DicBüc cum pluribus aliis meris Chatolicis convicti criminis huius ultimo supplicio affecti sunt; illa occasione solemne1-302 jusjurandum inductum est in Anglia, quod praestare debebant omnes regi et regno servientes, quod et hodie retinetur. 10 Sub Jacobo conspicuae coloniae missae sunt in Americam, in Hiberniam, quae valde desolata fuit his temporibus. 11 Per hoc steriles tractus terrae cultores suos acceperunt, et in Anglia imminutus est numerus, quod multi vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem, interressentiae ! causa. 12 Commercium in Indias orientales promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis conferre solebant; coactus tamen est tardius removere eique substituit Georgium Viliers, qui magis adhuc exosus erat Anglis. 13 Incurrit dein suspicionem magnam religionis causa, filio enim suo Carolo uxorem Catolicam procuravit, per quam exercitium religionis Chatolicae ad aulam introductum est, nempe Philippi regis Hispani filiam seniorem Mariam; hinc filium Carolum misit ad Hispaniam cum Villiers, qui ibi profusiones enormes fecerunt; hoc tamen matrimonium executioni datum non est; Hispani enim adjecerunt conditionem ne ante unius anni decursum vim tractatus hic matrimonialis haberi possit; expectabat enim Domus Hispaniae eventus rerum Germanicarum, et reipsa decrevit se ! Iacobus bello contra Hispanos, sed immortuus est, proin et contractus cessavit, sed ante mortem suam Georgius Viliers procuravit nuptias inter Ludovici 13-ii regis Galliae sororem, et hoc matrimonium cum Henrici 4-ti filia ratihabitum est; anno 1624. mortuus est Jacobus, ei successit Carolus 1-us, qui usque '49. annum regnavit sat infeliciter; odium in patrem constitutum in se mox devolveret retinendo ministrum Viliers, duxit Henrici 4-ti filiam Henricam, per quam ingens multitudo Chatolicorum irrepsit in Angliam; accessit, quod Carolus cum Scotis quoque altercationes habuerit, quas jam Jacobus incepit, propter praesbiterianos et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere incepit,1-304 quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate sua et tunc statim episcopatus induxit, prout in Gallia erant; idem fecit filius Carolus, qui episcopos confirmavit, bona ipsis restitui jussit a privatis familiis; anno '25. bellum inchoavit Carolus contra Hispanos, et '26. contra Gallos bellum movit; fovendos enim suscepit Hugonotas contra Ludovicum 13. 14 Eventus tamen utriusque belli sat sinister erat, cuius causa rursus in regem et ministrum Buccincanium retrusa fuit, et odium in eum susceptum auctum, praesertim cum ignominiosam pacem confecerit tardius rex, et per bella haec commercium, fons omnium divitiarum Anglicanarum, multum passum sit; cum parlamentis etiam perpetuas lites habuit, ea cassavit toties quoties, propter listam civilem, seu sumptus pro persona sua, minores constitutos; hinc debita contraxit, pecunias ubique corrasit, quae omnia summopere populum affligebant; proposuit post haec status longiori tempore non convocare, cum tamen pecunia opus erat varias praestationes exegit, quae confirmatae non erant; in Scotia pariter indignatio mirum in modum crevit in Carolum, cuius causa fuit religio. 15 Carolus enim Ecclesiam Anglicanam inducere voluit etiam in Scotia, qui prius Genevensi confessioni addicti erant, et caput ecclesiae non agnoscebant; perrupit tamen Jacobus, uti scimus, et episcopalem ecclesiam reduxit, sed vix discessit ex Scotia, turbae iterum enatae sunt, quae etiam compositae sunt, liturgiaque introducta est Anglica, male tamen contenti erant non tantum sacerdotes, sed et parlamenta et nobilitas, quae bona episcoporum restituere debebant; adhaesit tamen res usque '36. et '7-um annum; hoc anno edito novo decreto confirmavit ecclesiam episcopalem, libros precatorios, Chatechismam induxit, et promulgari curavit; per hoc eo deventum est ut ad arma provolaretur in provinciis Scoticis; Alexander Lesleus, bellidux celebris, se ducem saeditiosis praebuit, eos animavit, ut titulo defendendae religionis agerent pro conscientiae libertate; habita fuit '38. anno Sinodus Blascoviae et anno '39. Edinburgae, in his sinodis omnia Caroli decreta abolita sunt, reductaque est ecclesia praesbiteriana decretumque est hanc sinodi constitutionem omnibus modis et viribus defendendam et sustinendam etiam contra ipsum regem; haec decreta in scripturam redacta sunt, et nominibus omnium roborata; quae nomine conventionis facta sunt '39; imo decretum est vi armorum Carolum1-306 adigere ad subscribenda haec omnia, et sic sub finem eiusdem anni [Carolo] publico manifesto in limitibus promulgato Carolo bellum indictum fuit; Carolus haec videns cogitavit de conscribendo exercitu frangendisque seditiosis, non tamen omni efficatia se parare poterat; populus enim Anglicanus ei offensus fuit, et a fortiori per hoc novum bellum se exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem effecerunt; Carolus haec videns remittere debuit a suo fervore, et cum Scotis transigere coactus est anno '639. novumque parlamentum et sinodus convocanda statutum est, in hoc sinodo communi omnia prius decreta per status confirmata sunt et per parlamentum roborata, Caroli vero statuta omnia annihilata sunt; inter haec interceptae sunt litterae, quas seditiosi Scotae miserunt ad Belgas et Gallos, constitit ergo Carolo de nominibus et intentione seditiosorum; convocato ergo parlamento in Anglia proposuit id statibus sperabatque quod ii causam communem cum eo facturi sint eique assistant Scotos debellare volenti, sed spe delusus est; praesbiteriani enim Angli supresserunt eius praetensionem volebantque gravaminibus statuum Angliae obviam iri priusquam ad haec digrederentur; hinc rex re infecta '640. anno cassavit parlamentum.

25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens appelatum est; hoc enim 7 et ultra annis duravit et necem Carolo attulit; ipsi Angli cum Scotis foedus iniverunt, ut Angli armatos Scotos pecuniis et stipendiis juvarent, Scoti vero parlamentum defenderet adversus insultus Caroli; his confectis in parlamento audaciores effecti omnia sus- deque vertebant, episcopos ejiciebant e conventu, regem ipsum cum pluribus ministribus accusabant, comitem Staffordiae, pro regem Hiberniae, seditionis accusabant et ad mortem petebant, quod invito Carolo1-308 etiam optinuerunt; Carolum adegerunt ut renunciet juri parlamentum abolendi; his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. 2 Anno '41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta sint; videns Carolus se lenitate nihil efficere posse, rigore et severitate usus est, comparuit ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra regem excitare[ERROR: no reftable :]25.2 excitare excedere MS, erexerunt militarem turmam ad tuendum parlamentum, arces et praesidia sibi subjecerunt; rex quidem varias propositiones fieri curavit ad mutuam pacem et tranquilitatem reducendam, sed nihil confieri potuit; ipse ergo rex cogitavit de colligendo exercitu contra rebelles anno '45. et '6-o; exercitus tamen illius debilis admodum erat respectu rebellium neque communicationem habuit cum exteris, cum omnes portus in manibus rebellium exstiterint; Carolus tamen solennem victoriam retulit de rebellibus initio, ipse tamen multos suorum amisit, cum e contra ex Scotia semper plures et plures comparerent rebelles, hinc iteratis vicibus fractus est a rebellibus, intercessit novus tractatus, qui fere ad consumationem devenit, cum rex omnibus statuum petitis se subscribere velle promiserit; circa unicum punctum juris belli adhaesit Carolus, quod jus status pro se desiderabant, rex vero cedere noluit; rupto ergo hoc tractatu rediit prior calamitas, bello incessanti victus est ubique Carolus, adeo ut absque omni auxilio latitaret hinc inde; ex desperatione ergo ad Scotos se recepit eorumque discretioni se commisit; defenderunt quidem eum Scotae, sed non eo, quo debuissent, modo; regina cum sua familia ad Franciam se recepit; rebelles vero exercitui praefecerunt FairFaxium ei locumtenentem adjecerunt Olivierum Cronvellum, a quibus adhuc ante fugam suam ad Scotiam victus est Carolus ad internecionem.

1-310

26.1 Summum imperium ergo fuit abhinc penes praesbiterianos, enata tamen est factio inter ipsos praesbiterianos, nempe Independentium factio, qui latebant diu inter praesbiterianos; invaluit haec secta ex nimia licentia credendi in Anglia; principium eorum erat aequalitas gratialis omnium hominum, praeseferebant pietatem aliquorum severitatemque morum, qua se ubique commendarunt et insinuabant; hi ergo decreverunt praesbiterianos ex curia superiore repellere; in curia inferiore jam dominabant, factionibus enim suis sciverunt se deputatos eligi facere sicque tonum pro arbitrio suo dabant; eorum intentio fuit regem perdere, eiusque dignitatem convellere et eliminare; Scotis 400,000 lib. sterling exsolvere decreverunt titulo stipendiorum militarium, sed ea conditione, ut regem Carolum extradent, Scoti excecati pecuniarium vi eum extradederunt sub hac conditione ut nil contra personam eius suscipiatur; deductus ergo est ad Hampton Cur ibique arcte custoditus; profugit hinc et jam Angliam excessit, verum in insulam Vigg agnitus et reductus Londinum est; enatae sunt post haec lites inter independentes et praesbiterianos; Cromvellus ergo excitatis militibus turbas excitavit, urbem Londinensem ingressus est eamque occupavit, consilium bellicum ex meris independentibus consistens inductum est, cui omnis potestas delata est, exauctorata curia inferiore; videntes praesbiteriani tanta mala per independentes fieri ad arma provolarunt pro rege defendendo; primi erant Valliae incolae et Scoti; eventus huius belli unica pugna decisus est anno '48, hac pugna Cronvellius devicit et Scotos et Valenses, capto celebri duce Scotorum Hamiltonio; interim status Curiae minoris se immiserunt in tractatum cum rege aderatque spes unionis, sed unicum punctum, abrogatio nempe ecclesiae episcopalis, consilia omnium intervertit tractatumque interturbavit, cum dein ipse Cromvellus prohibuerit omnem tractatum in posterum cum rege; post haec Cromvellus coepit cogitare de supprimendis et eliminandis ex utraque curia omnibus iis, qui causae Caroli regis favebant; diversos ergo capi et in carcere conjici curavit, alios fugavit, et sic curia inferior constabat ex meris puritanis et independentibus Cromvelli creaturis; hi ergo abrogarunt curiam superiorem penitus, omnem potestatem et imperium penes populum esse1-312 statuerunt, proin penes curiam inferiorem; hoc facto Cromvellus nomine suo et totius exercitus petiit ut curia inferior populo justitiam redderet adversus regem Carolum; curia ergo ordinavit judices qui regis negotium inquirerent; denominati ergo sunt 150 judices.

27.1 Huic comissioni curia inferior plenam potestatem rerum gerendarum commisit, citatus ergo rex 4-er in faciem huius judicii tractus est; accusatus fuit tirranidis exercitae, praedae actae in regno, sanguinis temere in regno effusi per bella civilia, et proditionis patriae; Carolus provocans ad suam majestatem dixit se non respondere huic colluviei hominum illegitime congregatae; quarta vice adducto regi sententia mortis, ut convicto horum criminum, perlecta est, qua sessione numerus judicum ad '67. diminutus fuit, et quidem sententiae subscripserunt tantum 59; executio suscepta est in area Vitehaliae, ubi in pegmate capite plexus fuit per larvatum carnificem 30-a Jan. 1649.

28.1 Post eius mortem species anarchiae incepit in Anglia usque 12-am decemb. 1653-ii; potestas maxima erat penes Cromvellium et eius asseclas, cuius conatus eo tendebant, ut descendentes Caroli in perpetuum extrudant ex regno; filius Carolus aberat cum matre in Gallia; curia ergo haec inferior abolevit nomen regium, juramentum fidelitatis et insigne regni mutavit, sicque nomen Reipublicae susceperunt; dux Hamilton cum multis aliis capite plexus est. 2 Carolus 2. non quievit, sed conatus est hereditatem suam recuperare per Gallos suffultus; primos gressus in Irlandia fecit, Dublini enim per Chatolicos rex proclamatus est sicque tota insula pro eius partibus stetit; contra Hibernos ergo decreta fuit expeditio belliduce Cronvellio, qui felix in omnibus suis coeptis intra anni spatium fregit Hibernos eosque subjecit parlamento suo.

29.1 Vix haec agebantur, Scotici proceres statuerunt evocare Carolum 2, quem Edimburgae regem proclamarunt; comparuit ergo Carolus stipatus exercitu Gallicano; Cromvellus ergo redux in Anglia exercitum suum restauravit sicque in Scotiam irrupit, quam jam Carolus tunc tenebat, sed hic pariter Cronvellus Scotos ad internecionem vicit, fortissimum praesidium Trocheliam expugnavit; Carolus tamen in urbe Sion inauguratus est; restaurato exercitu Carolus decrevit irruptionem facere in Angliam; Cronvellus se retraxit Londinum usque ibique1-314 praestolabatur Carolum eumque ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub nomine unius reipublicae.

30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum partae authoritatis collocare; nihil ei obstitit quam curia inferior, quam decrevit etiam potestate sua exuere; ingressus ergo summa authoritate curiam dicebat usum jam non esse huius parlamenti, proin eum esse dissolutum; qui etiam caeca obedientia ducti se subtraxerunt, et sic dissolutum est parlamentum; ne tamen quid videretur contra leges fecisse, post aliquot dies in forma parlamenti induxit 140 homines; hos homines ex meris amicis et sibi faventibus collegit, alios vero plerosque stolidos et ineptos homines deputavit, qui dein ipsi abdicationem fecerunt muneris sui potestatemque consilio bellico detulerunt, cuius caput et motor fuit Cromvellus, et sic per ipsum hoc parlamentum et consilium bellicum ipse Cromvellus, ut voluerat, regens et gubernator omnium 3 regnorum evasit summumque imperium ei delatum est, qui sub nomine protectoris illimitate gubernavit Angliam; scivit enim nomen regis exosum esse populo, hinc illud non suscepit nec se coronari sivit, ut specie libertatis tam religionis, quam civilis obcecet populum. 2 Haec anno '653. gesta sunt; felix generatim habuit gubernium, Belgas ad internecionem vicit, ut pacem petere coacti fuerint cum maxima sui ignominia, per quod sibi in tota Europa maximum nomen peperit, ita ut eius amicitiam omnes expeterent, quam tamen prius spreverunt. 3 Convocavit post haec novum parlamentum ex omnibus 3 regnis; hoc parlamentum primis1-316 statim diebus movit quaestionem quo jure Cronvellus summum imperium teneat; haec periculosa quaestio eo perduxit eum ut juramentum fidelitatis ei praestarent, dimisit dein totum parlamentum; circa '656. annum foedus cum Gallis inivit contra Hispanos, nempe cum Ludovico 14-o contra Philippum 4. 4 Bella feliciter gesta sunt; Dunquercam et Mardiccum in Belgio Hispanico expugnarunt, et sibi servarunt; Jamaicam expugnarunt classemque argentariam interceperunt a Hispanis; anno eodem '56. convocavit parlamentum novum, hoc proprio motu ei coronam et nomen regium obtulerunt, quod tamen depraecatus est. 5 Sed et hoc parlamentum ante tempus dimisit, nempe '58. anno in Februario; ipse vero Cronvellus 3-a Sept. '58. expiravit morte naturali, postquam 5 annis mira sapientia sagacitateque gubernasset usurpatas provincias suas.

31.1 Post mortem Cronvelli usque 29. Maji 1660. species anarchiae invaluit in Anglia; valida aderat factio, quae eius filio Richardo Cronvell patris potestatem deferre volebant, hinc convocati sunt proceres de factione Cronvelli, qui ei deferebant omnem potestatem; sed Richardus nec ea mentis perspicatia nec ea authoritate pollebat ut his in rem suam uti potuisset; hinc praefecti militiae Fletvoot et Lambert primos motus facere coeperunt, convocando membra parlamenti independentium, quae Cronvellum authoritate exuit; per hoc ergo parlamentum Richardo adempta est dignitas protectoris; post hoc urserunt milites ut ex graemio sui comissio securitatis deputetur, in quam deferatur summa potestas anno '659; inter haec in Scotia saniora consilia agitare coeperunt proceres[ERROR: no reftable :]31.1 proceres procerunt MS cogitabantque de remediis, plurimum agente comite Moncc generali, qui classem Anglicanam in suas partes pertrahere scivit; collectis ergo validis copiis irrupit in Angliam, tuendi parlamenti sub praetextu penetravitque nemine resistente usque Londinum, quam urbem etiam occupavit fugata commissione securitatis, convocatumque est parlamentum novum quod declarabat hunc conventum esse illegalem, cum desit curia superior, et multa desiderentur membra curiae inferioris, et sic convocatum est integrum parlamentum. 2 Hoc parlamentum 8-a Maji anno '60. Carolum salutavit regem Angliae missique sunt legati ad eum salutandum, qui 29-a comparuit rexque salutatus est cumque novo hoc parlamento negotia publica agere 1-318 coepit; amnistia generalis publicata est omnibus exceptis iis 59, qui morti patris Caroli subscribebant; cadavera mortuorum effossa sunt et rotis fracta, inter quos ipse Cronvellus protector erat, qui effossus ex Vestmünster abtey per manum carnificis raptatus fuit ad locum supplicii (Archenholcz dubitat, et dicit per malevolos etiam in hoc actu substitutum fuisse corpus Caroli regis corpori Cronvelli); status Carolo listam civilem conspicuam determinarunt; ecclesia episcopalis restituta est juribus suis antiquis supressis praesbiterianis; in ipsa etiam Scotia conatus est invehere episcopalem ecclesiam, per quod in Scotia abalienavit animos a se, praecipue cum Catolicam uxorem duceret Gallam. 3 Omnes leges sub Cromvello latae abolitae sunt, excepta lege navigationis. 4 Non multo post amor et fervor erga Carolum torpescere coepit in animis Anglorum, arguebatur nimium vestigiis patris et avi sui inhaerere, eum nimis voluptatibus esse deditum; denique eum clancularium Chatolicum esse, praesertim cum '662. Chatharinam regis Galliae filiam duceret in uxorem, et per eam ingens numerus Chatolicorum in regnum inveheretur; portum Dunquercam vendidit Ludovico 14-o Galliae regi; post aliquot annos, nempe '64, apertum foedus inivit cum Gallis, quae omnia displicebant Anglis; condescendit dein Carolus in favorem Ludovici 14. in belli contentiones cum Belgis, inter quod tempus Ludovicus Belgium Hispanicum oppressit; causa huius belli petita fuit ex nimio commercii progressu Belgarum, maxima tamen causa fuit vindictae studium, cum excedere jussus sit Belgium sub Cromvello. 5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem recipere coactus est.

32.1 Per huius belli decursum ingens incendium exortum est in urbe Londinensi quod 3 diebus duravit '666. anno, et leguntur 12,000

1-320

aedium conflagrasse; hoc incendium Chatolicis adscribebatur. 2 Anno '69. instituit Carolus consilium secretum cabineti pro negotiis exteris gerendis, quod tantum ex 5 personis constabat, quae suspectae erant protestantibus; inter eos praecipuus fuit Jacobus frater Caroli, de quo, quod Chatolicus fuerit, nemo dubitavit. 3 Dein hic consilium nimis cum aula Gallica servaverat, foedus etiam initum est cum Gallis contra Belgas, quod bellum ex parte Caroli misere gestum est; in varias contentiones incidit Carolus cum suis parlamentis, praecipue ex eo quod nimium faveat Chatolicis, numerus eorum mirum in modum augeatur per regnum; quod Jacobus dux Eboracensis frater Caroli anno '71. publicam fidei Chatolicae professionem elicuerit, quod Jacobus mortua prima uxore aliam Chatolicam duxerit ducis Modinensis filiam, quem tum succedere sciverunt, cum Carolus legitimis destitueretur liberis; sic constitutis animis repente spargebatur rumor quod Chatolici conjuraverint in Carolum et omnes protestantes exstirpandos Jacobumque Chatolicum regem eligendum; hic rumor mirum quantum contulit ad exacerbandos animos civium inter se; initio multi Chatolici incarcerati sunt, dein etiam protestantes multi condemnati sunt; hinc novum jusjurandum invectum est pro omnibus publicis officialibus, quod Test dicitur et hodie quoque in usu est; hoc Test est fidei professio, quam solummodo episcopales elicere poterant, proin nec Chatolici nec praesbiteriani; urgebant parlamenta, ut Jacobus, ut Chatolicus, successionis incapax declaretur; ipse Carolus illi suasit ergo ut interim Angliam deserant !, quod etiam fecit et ad Belgium discessit; cum tamen parlamentum urgeret rem, cassavit illud '69.

33.1 Et sic in ordine 3-a parlamenta convocavit usque '80-um annum, dein plane nullum convocavit amplius, sed Jacobum revocavit ad Angliam severitateque usus est in omnes eos qui urgebant exclusionem Jacobi, inter quos ipse Jacobus dux de Montmut erat, qui filius naturalis Caroli erat, et qui in exilium missus est, cum alii supplicio afficerentur. 2 Inter haec non sine suspicione veneni decessit Carolus anno '685-o; cum sine heredibus moreretur Carolus, successit ei frater Jacobus dux Eboracensis, cui maxime favebant episcopi et exercitus Scotensis; habuit ille mox altercationes cum Jacobo duce Montmut filio naturali Caroli, qui exul in Belgio erat, et qui copiosos adhaerentes in Belgia1-322 habuit et in Anglia. 3 Hic ergo Jacobus cum exercitu venit in Angliam, comes vero Argileus eius adhaerens in Scotiam irrupit, sed delusi sunt spe. 4 Argileus enim eodem anno victus et captus fuit in Scotia, et capite plexus; Jacobus Montmutius etiam victus et captus est, capiteque plexus et cum illis complures alios mortis poena mansit.

34.1 Sub finem '85-i anni jam incepit contra jus jurandum Test dictum varios ab episcopali religione alienos et ipsos Chatolicos ad munera publica admovit !; '86. anno Commissionem ecclesiasticam constituit, cui incumberent negotia religionis, cuius membra quam plurima Chatolicae religioni addicta erant; hinc maxime exulceravit animos suorum, quia pro Chatolicis sustulit hoc jus jurandum propria auctoritate; anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent, incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum amicitiae vinculum cum Ludovico 14. non parum contulit ad perniciem Jacobi; interim Angli haec omnia adhuc pertulerunt; cum viderent Jacobum destitutum esse prolibus praeter duas filias, quas ex prima uxore suscepit, nempe Mariam, quae nupta fuit Vilhelmo duci Aransionensi, et Annam, quae regi Daniae Georgio nupta fuit, et quae ambae religioni protestantium addictae fuerunt; interim repente hac sua spe delusi sunt, nemine enim opinante rumore perlatum est reginam praegnatam esse, et sobolem masculam enixam esse; protestantes ergo dicebantur haec tantum figmentum Chatolicorum esse fetumque esse supposititium, interim princeps hic nomen principis Valliae suscepit; proceres tamen protestantes cogitare coeperunt de mediis Jacobum hunc a successione excludendi, et Mariam cogitarunt ei sufficere, miserunt ergo nuntios ad Mariam et eius maritum Vilhelmum, eius collaborationem in hoc expetierunt. 2 Ordines Belgi foederati offensi erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc1-324 decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea; coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani adjunxerunt se Vilhelmo, et cum Londinum appropinquaret, Jacobus uxorem suam cum neonato principe dimisit, ipse vero 23. Decemb. eam secutus est in Franciam; interim ordines Londinum congregati parlamentum constituerunt, quo factum Vilhelmi tamquam necessarium laudarunt, guberniumque ei detulerunt et regni hereditatem per desertionem Jacobi vacuam detulerunt Mariae, ut legitimo heredi, cum soboles sit suspecta neonata, legesque fundamentales violatas esse per Jacobum patrem; Vilhelmus ergo nomine uxoris suae regni gubernacula capessivit; et si deficeret Vilhelmus et Maria, substituta est Anna eiusque descendentes anno '689-, et hoc anno etiam Hiberniae gubernacula in eum translata sunt; ipsi dein Scotae sequenti anno secuti sunt Anglos Vilhelmumque cum Maria receperunt; ipsi tamen Hiberni non transiverunt ad partes Vilhelmi, sed, ut erant plerumque Chatolici cum pro-rege suo Tirconel Jacobo 2-o fideles adhaeserunt; hic ergo Vilhelmus ab '689-o ad '702. annum regnavit, princeps hic in omnibus maxima cura satisfecit statibus et ordinibus, ut sibi devincat suorum animos, religioni Anglicanae se conformavit, nempe episcopali ecclesiae; maximam in id convertit curam, ut pericula a Ludovico et Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque liberis, sed Angli generosi Vilhelmo regni1-326 possessionem reliquerunt, etsi nullum jus sanguinis haberet ad coronam Angliae; sub idem tempus periculosam conjurationem fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per quorum industriam res commercialis Angliae mirum in modum promota est. 4 Circa haec tempora Ludovicus 14. solicitus fuit ut nepotem suum Philippum regno Hispanico imponeret, quod per defectum Caroli 2-i vacans erat, hinc Belgas et Anglos spe divisionis provinciarum conatus est in partes suas pertrahere; hinc defuncto anno '699-o Carolo, vel potius '700. anno Ludovicus induxit Philippum in Hispaniam; videntes ergo Angli se delusos, conjunxerunt se cum Austriacis contra Ludovicum anno '701. et '2-o anno, Ludovicus vero mortuo anno '701. in Francia Jacobo 2-o praetendente seniore coepit filium eius Jacobum 3-um ut praetendentem juniorem efferre eumque regem Angliae declarare; ipse vero Vilhelmus anno '702-o infeliciter ex equo prolapsus mortem opetiit, quin successores relinqueret; facta tamen est dispositio prius, ut Anna succedat, quae etiam in defectum versabatur, hinc decreto perpetuo sub Vilhelmo adhuc statutum est, ut omnes Chatolici in perpetuum excludantur; 2-o) Annae substituerunt successorem Sophiam, quae Ernesto Augusto duci Brunsvico-Linaeburgico, electori Hanoverano nupta fuit; haec Sophia fuit neptis Jacobi 1-i; hic enim habuit filiam Elisabetham quae Friderico electori Palatiniali nupta fuit, ex hoc matrimonio nata fuit haec Sophia.

35.1 Defuncto ergo Vilhelmo successit Anna, quae usque 1714. regnavit; haec bellum tota contentione gessit contra Gallos vivente marito suo Georgio; Sabaudia et Portugallia sub ea in societatem belli contra Gallos pertracta est; Angli acquisitiones pulcras fecerunt. 2 Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam1-328 civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt, anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta utrique et reginam roboratus est. 3 Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina, Anna autem regna copulavit. 4 Anno '708. mortuus est Georgius maritus Annae, cum quo 6 proles genuit quidem Anna, sed omnes emortuae sunt; post mortem mariti Anna voluisset multas mutationes in Anglia facere, sed obfuit ei factio Vihgs, quae propugnabat jura et libertates; factio vero Doris assistabat regiae potestati, eamque propugnabat; satis tamen Toris his temporibus potentior erat alia, hinc effectum est ut regina multos amoverit ex consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus recognovit Annam legitimam reginam, et ipsum ordinem successionis protestanticum recognovit Hispania et Gallia. 6 Protestantes tamen contenti minime erant hac ministerii mutatione, et hinc gliscebat jam sub cineribus seditio inter factiones; Anna enim non obscure egit de restituendo fratre suo Jacobo 3-o; interim anno 1714. mortem opetiit Anna; cum successores non relinqueret, ad thronum vocatus est Georgius dux Hanoveranus, qui usque '727. regnavit, qui fuit filius Sophiae et ducis Hanoverani Ernesti; hic ergo nomine Georgii 1-i successit praemortua matre sua, et cum hoc nova stirps regnans invecta est, quae modo quoque regnat; hic Georgius initio statim regiminis dimisit ministros Annae, seque ad nutum protestantium adcommodavit, novum parlamentum convocatum, cuius membra ex factione Vighs erant potissimum, ministrorum Annae facta est accusatio in parlamento, et hinc commissio deputata est, quae inquireret in facta priorum ministrorum, ex quibus aliqui male mulctati sunt; interim non deerat fatuorum qui communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi; et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius1-330 capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis, contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus divisione Hispanicarum provinciarum bellum parabat. 8 Anno '22. nova molestia ei parata fuit a Chatolicis Jacobitis, sed et haec conjuratio per ministrum Valpol detecta et supressa fuit. 9 Anno '25. rursus imminebat bellum toti Europae propter repudiatam filiam Philippi 5-i per Ludovicum 15-um; Georgius tamen composuit litigantes; his tractatibus tamen Georgius immortuus est anno '727; ei successit Georgius 2. filius, qui usque '60. annum regnavit, hic tractatus patris continuavit et terminavit. 10 Anno '33. novum bellum exarsit inter Carolum et Hispanos propter successionem in Polonia, quo bello regnum Neapolis et Siciliae amisit propter Sanctionem pragmaticam. 11 Paulo post enatae sunt turbae inter Hispanos et Anglos, ob vicinitatem Americanarum provinciarum et ex hac enato furtivo commercio, auxit hoc bellum mors Caroli 6-i anno '40; debebant enim Angli ut evictores defendere Mariam Theresiam. 12 Galli anno '44. et '5-o evocarunt Roma Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa Scotia tardius, ex quo Romam se recepit rursus. 13 Bellum exterius feliciter pro Anglis terminatum est, post quod se curis domesticis impendit, praesertim commercium, fabricas excoluit feliciterque regnavit suos; anno '56. bellum intulit Georgius 2-us Gallis propter negotia successionis Mariae Theresiae, gesto per triennium feliciter admodum bello mortus est anno '760; ei successit Georgius 3-us, nepos Georgii 2-i et filius Friderici; sub hoc bellum Gallicanum prospere continuatum est, praesertim in America, etiam in Germania, imo etiam Portugalliam tuitus est Georgius contra Hispanos et Gallos; anno '63. pax universalis coaluit; Anglia lucrata est Canadam, caput1-332 Bretonis, partem provinciae Luisianae; insulam S. Vincenti, Tobago; in Affrica Senegaliam; ex parte Hispaniae acceperunt Floridam. 14 Circa '766-tum annum enatae sunt turbae colonicales in America. 15 Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant, sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit tributum 600,000 Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. 16 Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant omnes potentias maritimas, Anglia tamen neutralitatem observavit, excepto eo, quod Russicis navibus portus suos aperuerit, anno tamen '74. agentibus maxime Anglis pax confecta est, pace hac insula Crimea (Chersonesus Taurica) pro independenti declarata est, quam dein ipse chanus huius peninsulae subjecit Chatharinae 2-ae. 17 Anno '73. inter colonias Americanas et populum metropolitanum Anglicum novae altercationes incoatae sunt; exacerbati enim erant animi Americanorum per priores exactiones, hinc abstinebant ab iis mercibus, quas ab Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae excusserunt; politica negotia eorum moderabatur Franclinus,1-334 militaria moderabatur Vassingthon generalis; habuerunt etiam suum senatum ex omnibus 13 provinciis constantem, qui Congressus dicebatur, et negotia publica communia moderabatur uti in Belgio foederati. 18 Convocatum est illico parlamentum. 19 Ministerialis factio suadebat vi armorum esse domandos rebelles; oppositionistae vero volebant, ut lenitate, transactione reducantur; longa haec cunctatio suspirium Americanis praebuit seque contra Anglos tuendi; ad extremum cum partes convenire non potuerint, consenserunt in id, ut ipsi regi detur optio; Georgius ergo bellum praelegit; expedita ergo est classis bellumque exarsit in America anno '775-o. 20 Hoc bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae; milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit, hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione Hispani, hinc etiam Hispani impliciti sunt huic bello contra Anglos; Belgae quidem se indifferentes declarabant, interim clam arma munitionemque supportarunt Americanis; Angli quidem res stupendas gesserunt, sed tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque, sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum ; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est. 21 Provinciae 13 haec sunt: Neuhamtpsir, Massakuzetz, Rode Island, Kanektikut, Neu Jork, Neu Jersej, Pensilvania, Delavare, Mariland, Virginia, Nord Karolina, Süd Karolina, Georgia; extensio harum provinciarum ad 44368 milliaria  computatur, impopulatio tamen exigua respectu tantae extensionis; anno '90-o enatae sunt dissensiones inter Anglos et Hispanos, et jam jam bellum erupit propter Americae aliquas pagas incultas et nullius adhuc,1-336 opera tamen ministrorum Pitt in Anglia et Florida Blanca in Hispania coaluit pax partesque excontentatae sunt. 22 In pacem Turcicam maximum influxum habuit Anglia, fuit enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi aequilibrii causa in Europa.

36.1 Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. 2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus, et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in Scotia et Anglia, sed repulsus est; sub Ludovico 15. vi pacificationis cum Anglis initae discedere debebant ! ex Gallia Romamque discessit, ubi 24,000 fl. pensionis habuit (12,000 scudi); anno '74. Roma discedens Florentiam discessit ibique nomen comitis Albani suscepit. 3 Anno '772. Adolfi principis Stolberg filiam Ludovicam duxit, sed paulo post divortium fecit, anno '88. 31-a Jan. mortuus est. 4 Reliquit filiam naturalem, quae comitissae Albaniae nomen gerit.

37.1 Henricus Eduardus junior frater factus est ecclesiasticus Romae ubi etiam cardinalis factus est a Benedicto 14-o; hic nomen principis Eboracensis gerit, dicitur etiam cardinalis Stuard; post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae,1-338 quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae.

Finis Statisticae Angliae. 2-004
Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.