Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

14.1 Richardus hic 2. infelix habuit regimen; omnibus enim malis statim ad initium vexatus est, bellis tot quot, peste, et ex his enata malecontentione suorum subditorum, per introducta nova onera, primi erant rustici, qui in nobiles et sacerdotes conspirarunt, cum ab his onerati et pressi fuerint; hos tamen motus oppresssit, sed mox nobilitas ipsa consurrexit contra eum; cassavit enim parlamenta quae se ei obposuerunt in tributis exscribendis, dein suo arbitrio coepit omnia agere; nobiles ergo conspirare in eius interitu coeperunt sicque coactus est reconciliari nova conventione cum suis subditis; majus malum ei imminebat ex conspiratione quorumdam agnatorum in vitam et personam suam; praecipuus ex his fuit comes Lancastrensis, qui accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec conjuratio multique ex proceribus, ipse comes Lancastrensis ultimo supplicio affectus est; Henricus tamen comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et cum ei etiam nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem1-260 Richardi Henricus comes rex est proclamatus; cum hoc rege incepit stirps Lancastriensis regnare, quae per Eduardum 3. conjuncta fuit cum Richardo; habuit tamen Henricus per 13 regiminis sui annos perpetuas molestias cum suis agnatis; sic vivente adhuc Richardo exarsit conjuratio contra Henricum 4-tum ad restituendum Richardum, cui conjurationi adstabant Galli, detectam tamen supressit Richardumque, ut pomum discordiarum, sustuli in carceribus curavit sub initium anni 1400; hanc conspirationem duae aliae secutae sunt, quos tamen omnes suppressit; Scotos concitarunt contra eum agnati, sed et hoc bellum pari fortuna et dexteritate terminavit; Valliae incolas etiam concitarunt contra eum, et in ipsa Anglia turbas excitarunt: sed cum unionem eorum impediret prudentia sua, fregit utramque partem malecontentorum; profugi rebelles se in Scotiam receperunt, et cum his paulo post proruperunt in Angliam, sed et ex hac parte sibi securitatem procuravit; inter haec anno '413. decessit; reliquit filium Henricum nomine 5-ti; hic in prima aetate sua exiguas spes de se fecit, admotus tamen regimini eminentissimus Angliae regum evasit, curam suam eo direxit, ut nomen et gloriam gentis suae recuperaret in Gallia; praetextum belli sumpsit ex jure Eduardi 3-ii in regnum Galliae; occasionem optimam nactus est ex turbis in ipsa Gallia enatis, eo discessit, ut per ablegatos Carolo 6-o regi Franciae nunciaret, ut decedat regno suo, quod jure proaviae suae Isabellae ipsi competit, verum repulsam passus bellum Gallis indixit; eo tempore bello intestino impliciti erant Galli; nam Carolus 6. successit patri suo Carolo 5-o qua minorennis, sub tutela ergo aggressus est imperium, propter hanc tutelam jam enatae sunt lites et turbae inter proceres, cum vero ipse regnare coepisset, Carolus 6. mente captus est delirareque coepit, indiguit ergo administratore, hinc inter Ludovicum ducem Aureli fratrem Caroli 6-ti, et Philippum ducem Burgundiae, patruum Caroli enatae sunt lites attrocissimae, donec status et ordines Philippo ob experientiam rerum gerendarum dignitatem hanc deferrent; non obstante hoc Ludovicus non cessit, sed se ingessit in curatelam et hinc totum regnum dividebatur in Burgundicam et Aurelianensem factionem, inter quas ad arma quoque1-262 deventum est non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa aula enatae sunt turbae inter reginam Isabellam et Carolum Delfinum et patrem Carolum 6-tum propter zelotipiam; Carolus enim rex licentiosam et effrenorum morum uxorem suam Isabellam (Bavaram natione) repudiavit, instigante non nihil filio Carolo; Isabella ergo vindictam spirans ipsa Henrico 5-o se associavit, ut filium tanto certius excludat e regni successione, contra quem eo majus odium concepit, quod eam thesauris et pretiosis, quae multis annis corrasit, spoliari curaverit pecuniasque in negotium belli impendi suaserit. 3 Carolus Delfinus, ut partem factiosorum imminuat, cepit consilium perimendi Ioannem Intrepidum, invitatum ergo, simulata amicitia, Ioannem trucidari curavit; hoc factum arripuit dein mater Isabella ad perdendum filium suum, hinc conspiravit cum Philippo Bono filio Ioannis; hinc a parte deficientes a rege et regno, rem communem cum Anglis fecerunt; in urbe Treca procudebant consilia sua cum Henrico 5-o, citatus est Trecam, ut se purgaret, et cum non compareret, exul declaratus est hereditatisque indignus; Isabella cum Philippo peculiari tractatu Henrico adserta est successio in Francia, et pro maiori robore Isabella filiam suam, sororem Caroli Delfini ei in uxorem dedit, constitutumque est, ut vivente Carolo 6-o Henricus tantum titulo administratoris et regentis gaudeat, eo vero defuncto succedat Henricus; ipse rex debilis persuasus est ad ratihabenda haec, imo ipsum parlamentum adactum est haec subscribere anno 1420; his oleum igni affusum est, bellum enim omni ex parte exarsit; Henricus, cum in aestu maiore exercitu suo acceleraret iter, contraxit morbum, in quo etiam defecit anno '422; ei successit filius Henricus 6-us, qui etiam a rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux Betforczius, qui1-264 Francia praeerat, dux vero Godfredus Glocester in Anglia praeerat; primis annis ad maximas incitas redactus est Carolus Delfinus, seque recipere coactus est ad sterilissimas extremas provincias, etiam sicarii pro eo interficiendo emissi sunt; interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae dicebat se divinitus missam fuisse, promisitque consilia optima et eventus felicissimos, si exercitum ei committeret; promisit urbem Aurelianensem ab obsidione Anglorum , dein promisit coronationem regis Caroli Remis; haec puella indubie ab ipso Carolo instigata fuit, ut superstitiosorum et desperantium militum animos erigeret; successit stratagema hoc, milites Galli, qui jam in procinctu erant Carolum deserere, erecti per hoc resumptisque animis Anglos ab obsidione reppulerunt; Angli vero hoc rescientes desperare coeperunt, Carolus ergo per medios hostes cum suis perrupit Renos usque, suique coronationem suscepit, puella vero haec tardius ab Anglis intercepta ut saga combusta est.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.