Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
17.1 Henricus hic fuit filius Margarethae Sommerset, quae fuit ex domo
Lancastriensi orta, et Edmundi Tudor, qui fuit frater uterinus Henrici 6-ti, et fuit comes
Richmundiae; conquieverunt post hanc victoriam turbae in Anglia, et sic in abbatia monasteriensi
solemniter coronatus est Henricus; Henricus Eduardum comitem Varvicensem, qui filius Georgii
erat, qui frater Eduardi 4-i erat, incarcerari curavit, ne turbas ei excitet; fuit enim ultimus
surculus ex domo Eboracensi; post haec Henricus matrimonium inivit cum Elisabetha, Eduardi 4-ti
filia et sorore Eduardi 5; sic lites inter duas rosas per hoc matrimonium terminatae sunt
amicabiliter; non deerant tamen malevoli, qui molestias causarent Henrico; sic producebant
adhaerentes Eboracensis stirpis hominem larvatum, quem dicebant Eduardum Varvicensem, eique
deberi regnum, quamvis verus Eduardus in Tower inclusus detineretur; hic larvatus fuit filius
pistoris; sed Henricus 7. produxit publice in ecclesia S. Pauli verum Eduardum Varvicensem ad
confundendos malevolos; res tamen eo advecta fuit per potentiores alios, qui fovebant hunc
larvatum, ut ipse Henricus in periculo versaretur; postremo tamen fregit Henricus seditiosos
capto larvato hoc Lamberto Simnel, quin potius se sponte subjecit Henrico qui ei etiam gratiam
fecit, et ad culinam eum retrusit pro lixa. 2 Contra Carolum 8-vum Franciae
regem expeditionem suscepit cum Maximiliano Archiduce Austriae; Anna enim Brittaniae desponsata
fuit Maximiliano, interim Carolus 8. eam persuasit, ut relicto Maximiliano ei nuberet, quod
etiam contigit; alia causa fuit, quod occiso in bello Carolo Audaci duce Burgundiae Carolus 8.
sequestraverit Burgundiam ut feudum Gallicum; anno ergo '489. bellum ei illatum est; hoc tamen
bellum non omni ex parte bene gestum est, cum rursus in Anglia turbae enatae
sunt, malecontenti enim producebant larvatum hominem, quem dicebant Richardum principem, quem
tamen Richardus rex occidi curavit; hic larvatus Becking Varbeck qui filius Judaei baptisati
fuit, et per Margaretam viduam suffultus fuit, imo ipse Carolus 8. rex Franciae eum etiam
recognovit verum esse Richardum eumque ad aulam suam recepit regemque Angliae recognovit -- hic
larvatus eo audaciae perduxit, ut in Hiberniam transiret, ubi etiam totum fere regnum ei
adhaesit, inde in Scotia digressus est, ibi Iacobus rex eum recognovit eique in uxorem dedit
cognatam unam eique copias dedit; his omnibus suffultus cum exercitu venit in Angliam; interim
et has molestias redux in1-272 Anglia superavit Henricus 7; initio quidem feliciter
se gessit larvatus Varbek, sed dein fregit eum, imo dein Henricus in Scotiam irrupit, Iacobum ad
internecionem vicit eumque ad pacem coegit; tandem ubique pressus se gratiae Henrici commisit,
qui eum incarcerari curavit, profugum vero in furcam agi curavit; hoc tempore ultimum principem
Eduardum ut perduellem capite plecti curavit anno '497. 3 Et ab hoc laudabiliter
gessit imperium; inter ! Iacobum regem Scotiae sibi reconciliatum procuravit
anno '501. matrimonium cum sua filia Margaretha, ex hoc matrimonio ducebant praetensiones suas
reges Angliae tardius in Scotiam; dein etiam inter filium suum Arthurum et Catharinam
Arragonicam regis Hispaniae Ferdinandi Chatolici conciliavit matrimonium, haec tamen nuptiae non
sunt consumatae, nam praemortuus est Arthur; et sic desponsavit Henricus 7. eam filio sui
juniori Henrico, qui dein patri successit. 4 Anno '509. decessit Henricus 7-us
postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen
summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea
celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit
populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros
patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa
haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae
etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um,
nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis,
quod maxime cardinali Volsejo, qui primarius minister Henrici erat et a Gallis obligatus fuit,
adscribi debet, indolique Henrici, quae valde mutabilis erat et inconstans. 6
Anno '513. Scotae irruperunt in Angliam, sed repressi sunt anno '14. et '15. accepta clade.
7 Cum Francisco rege Galliae etiam initum est foedus, quo Henricus renunciavit
pro se et suis successoribus juri in provincias Gallicas, Franciscus vero 50,000 imperialium
annue pendendorum promisit; haec '526. et '7-o agebantur. 8 Circa haec tempora
praedicabat in Germania Lutherus et Calvinus, Lutherus sacramentorum numerum impugnavit duoque
tantum statuebat sacramenta, ipse ergo Henricus, in literis versatissimus, refutavit Lutherum
edito a se opusculo, Romanus ergo Pontifex ad perennem1-274 remunerationem huius zeli
eum Protectorem fidei cognominavit, Leo 10-us; mutavit tamen paulo post zelum suum Henricus,
defecit enim cum toto regno suo ab aula sua; Henricus enim, cum 20 annis cum uxore sua Chatarina
vixisset, indifferens erga eam factus, eam repudiare voluit; accessit ergo Romanum Pontificem
7-um Clementem per legatum suum petiitque divortium, verum Pontifex, ne aulam Arragonicam
offendat, non consensit in illud; rex ergo ipse fecit divortium quoad mensem et thorum,
honorifice tamen habebatur semper Chatarina; interim Henricus Annam Bolenam formosissimam
virginem procabatur; interim Pontifex duos cardinales deputavit ut dijudicent negotium,
Chatarina tamen protestabatur adversus hos judices, Volseum et Campesium, petiitque ab ipso
Pontifice cognosci negotium; interim Henricus recurrit ad accademias exteras ut illi judicent,
et unanimi consensu decretum est matrimonium ejus esse incestuosum; proposuit rem statibus et
parlamento, et in eandem sententiam abiverunt status; ipse Thomas Cranmer primas regni pertracto
in sententiam suam clero Anglicano adhaesit regi; his omnibus perfectis non attenta sententia
Pontificis publicavit divortium, cui dein maxime obfuit card. Volseus, quamquam initio favisset
sententiae regis -- voluit enim Henrico conciliare sororem Francisci regis Galliae; hoc cum
innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via
mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae
inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et
confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero
anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed
validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae
semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se
separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt
Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta
fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc
Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc
poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent; Ioannes Fishus episcopus Roshesteriensis et
Thomas Moore cancellarius regni huic formulae1-276 suscribere nolebant, hinc diu in
carceribus macerati tandem capite plexi sunt, cum pluribus aliis; reditus antea Pontificales,
nempe annatas et decimas, regi adjudicabant; decessit inter haec Pontifex; ei successit Paulus;
hic omnibus mediis, quibus Pontifices uti solent, usus est ad eos retrahendos, nempe minis,
interdictis, tandem excommunicavit regem; rex vero sui loco constituit Thomam Cromvell,
generalem vicarium in spiritualibus (hic Cromvell ex filio fabri ferarii factus est
archiepiscopus, comes Essexiae, et supremus cancellarius); huius ergo opera curavit ea peragi,
quae ipse peragere non potuit in sacris; anno '38-o omnium monasteriorum sublationem decrevit
rex cum statibus, et hinc ultra 640 monasteria sunt secularisata eorumque bona in fiscum redacta
sunt; opes et thesauros ecclesiarum corrasit in fiscum suum; clerici Anglicani conventum
celebrabant sub Cromvelii praesidio egeruntque de statuendis certis fidei articulis, qui dein
sub poena mortis credendi propositi sunt; ad haec Henricus edita bulla solemni subditos a
vinculo subjectionis liberavit, sed nihil profecit pauper, rex enim nobiles et clerum ex parte
sua habebat, et hinc turbae excitatae non sunt; articuli fidei 6 in concilio Anglicano procusi a
parlamento confirmati sunt sub poena capitis; visque sic illata est conscientiis.
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
|