Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

18.1 Hinc multa hominum superstitum Chatolicorum copia enecata fuit, praesertim cum dein circa transsubstantiationem enatae fuissent lites inter Anglos. 2 Anno '40. multa alia regulavit Henricus, sacerdotibus matrimonia admisit, pias fundationes sequestravit, et eorum capitalia in alios usus convertit, seminaria erexit, episcopatus fundavit 6 novos; principatus Valliae sub Henrico incorporata est Angliae omniaque jura et privilegia extensa sunt in hunc principatum; insulae Hiberniae, quae prius Dynastia compellabatur, titulo regni ornata est ab Henrico, in Pontificis vexationem; putabatur enim ad ea tempora tantum Pontificem posse titulos regis concedere; anno '42. recruduit bellum cum Scotis, quod feliciter admodum gesserunt Angli, ipse Iacobus 5-us rex Scotiae in flore aetatis decessit ex aegritudine animi; heredem hic Iacobus reliquit Mariam, hanc voluit Henricus desponsare Eduardo 6-o filio suo, verum hanc rem Galli tardius impediverunt. 3 '543-o Henricus cum Carolo 5-o imperatore amicitiam belli inivit contra Franciscum regem Galliae, Henricus tamen inconstans in1-278 unica Bononiensi urbe expugnanda adhaesit, dein plane pacem fecit retenta urbe tamdiu, donec redimeretur a Gallis 800,000 aureorum; Henricus hic utut primis annis charum se omnibus reddiderit, tamen ultimis vitae annis se odiosum coepit reddere per severitatem suam, in crudelitate non nunquam exorbitantem; inivit in ordine 6 matrimonia; primum erat cum Chatharina Arragonica cum qua 20 annis vixit, et genuit Mariam cum ea; divortium cum ea fecit; haec usque '536-tum annum vixit. 4 2-a eius uxor fuit Anna Bolenna, haec filiam Elisabetham ei genuit, cum hac ab anno '32. usque '36. vixit, quo eam decapitari curavit, adulterii accusatam. 5 3-a eius uxor fuit Iohanna Sejmuria, haec Eduardum ei genuit, et enixo eo eodem anno decessit '537-o. 6 4-a fuit Anna Clivia, Ioannis 3-ii ducis Clivensis filia, hanc anno '40. duxit, sed paulo post eam remisit, ut fertur intactam, ob corporis vitium. 7 5-a fuit Chatarina Hovarda, Edmundi ducis Nordfolci filia, hanc adulterii accusatam, cum eam nauseasset, capite plecti curavit; post hanc 6-tam duxit Chatarinam Baar, Ioannis Nevils comitis Latimir filiam; haec eum supervixit, quae post eius mortem Seimurio duci nupsit; prouti odebat matres, ita odium in liberos eorum derivavit, hinc Mariam et Elisabetham incapaces regiminis declaravit voluitque Eduardum tertiogenitum succedere; morti tamen proximus mutavit consilium, filias declaravit capaces regiminis, cum videret etiam filium imbecilem esse; anno '547. decessit Henricus; ei successit Eduardus, qui sex annis tantum regnavit; regnum sub tutela Ioannis Seymurii avunculi sui gubernavit, qui Protectoris nomine gubernavit regnum; hic maxime curavit, ut projectatae a Henrico nuptiae inter Eduardum et Iacobi, Scotiae regis, filiam Mariam in effectum deducat; interim Galli omnimode conati sunt potentem hanc sponsam pro Francisco coronae herede suo eripere, ut sic Scotiam cum Gallia connectere possint in posteris; nutabant Scoti donec plures et plures in partes Gallorum propendebant; Seymurius ergo putabat Scotos terrendos esse, hinc eis bellum intulit repetitisque vicibus eos fregit, sed in tantum etiam abalienavit eos, ut ex proposito Gallis cedendam Mariam studerent; tandem etiam Parisios educanda data est Maria; hoc politicum infortunium fuit dein causa depositionis, et etiam mortis Seymurii; excidit enim ex gratia regis per fratrem suum Thomam et comitem Tudley, hinc Seymurio tutela interdicta fuit; suasit Tudlei ut cura principis integro senatui committatur, non uni, ipse ergo praeses huius1-280 senatus electus est, finem ergo bello Gallicano et Scotensi imposuit; in Galliam reservavit Angliae omnia jura quae prius habuerunt, urbem Bononiam restituit gratis; Reformatio longe lateque digressa est in Anglia sub his protectoribus; exercitium Chatolicae religionis prohibitum; Ioanes Tudleus non contentus protectoris titulo cogitabat etiam ad stirpem suam devolvere, usus est mediis ad hoc; hinc Saymurium de medio tollendum decrevit, et reipsa publice accusatum per conductos proditores morti eum traderet; hoc perfecto cogitavit Tudleus familiam suam proximius conjungere cum stirpe regia, hinc inter Gilfordum filium suum et Ioannam Gray conciliavit nuptias; haec Ioanna Gray habebat primum jus ad regnum post Eduardum et duas eius sorores; Henricus enim 8. rex Angliae habuit sororem Mariam, quae Ludovico 12. regi Galliae nupta fuit, sed hoc mortuo nupsit duci Carolo Suffolcensi, ex quo nata est Maria filia, quae nupta fuit Henrico Grayo duci Dorset et Suffolcc, et horum filia erat Ioanna, proin ea descendit ex Henrico 7-o rege sororque fuit Henrici 8-i, proin primum jus habuit ad coronam; restabat ergo tertium adhuc, nempe ut sorores duae Eduardi incapaces declarentur; regem ergo debilem, egrotum persuasit ad exheredandas sorores suas ex causa religionis, Maria enim fuit Chatolica et Elisabetham dicebat debere excludi, ut Maria excludi possit, secus nec eam excludi posse; edidit ergo decretum, a statibus confirmatum, quo sororibus successio adempta est, et Ioannae Grayae addicta; nil ergo suberat quam mors Eduardi, et reipsa '553. non sine suspicione veneni decessit; post eius mortem Ioanna Tudlei, nata Gray, regina proclamata est per Tudlei protectorem, vi testamenti fratris Eduardi; Maria absens fuit, sed datis litteris ad senatum jus suum erexit clamque patronos quaesivit sibi Maria, quos etiam plurimos deprehendit, quos nempe justitia causae permovit; tandem ad arma deventum est; cum tamen tota urbs Londinensis Mariam proclamasset reginam, secuta sunt multa milia militum aliorumque potentum; ipse Ioannes Tudlei necessitati cedens eam recognovit reginam publiceque reginam proclamari curavit; his peractis advenit Maria utque regina urbem ingressa est; Ioannes Tudlei interceptus est, una cum Ioanna Graya, et in Tower concludi curavit; Tudleum 22. Aug. capite plecti curavit. 8 Prima eius cura fuit negotium religionis; haec enim Chatolicae religioni addictissima1-282 solicitabatur regnum suum cum Pontifice expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis Belgicis; vicissim filius Carolus Philippi ex primo matrimonio habeat Hispaniam cum provinciis Americanis; si vero Carolus improlis decederet, descendentes Mariae succedant tam in matris quam patris hereditate. 9 Denique ne Maria cogatur se in bellum immittere si Philippus cum Gallis negotium belli haberet; verum hoc matrimonium mansit sterile. 10 Maria enim provectioris jam erat aetatis; interim status et ordines Angliae duce Suffolcio comitte opposuerunt se his conditionibus. 11 Verum coacti sunt ex parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus, qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est, omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. 12 His confectis rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes resolvit, remisit omnia; editum est decretum vi cuius [abrogabantur] omnes leges contra Chatolicam religionem latae abrogabantur. 13 Lis fuit adhuc circa bona monachorum et ecclesiarum, familiis privatis jam pridem tradita, decretumque est, consentiente Pontifice, haec bona privatis familiis relinquenda esse, ne exulcerentur familiae eae; his perfectis persecutio suscepta est in omnes protestantes; multi quidem passi sunt extrema, ipsam mortem, quin redirent ad sacra Chatolicorum, multi antistites vivi combusti sunt, alii trucidati etc; plurima tamen copia eorum redivit territa exemplis aliorum ad ecclesiam Chatolicam; Pontifex Hiberniae insulae titulum regni dedit,1-284 quem jam Henricus ipse susceperat in contestum Pontificis. 14 Maria solicitata est etiam ad bellum contra Gallos gerendum, in societate cum marito suo Philippo; hoc bellum dispendiosum fuit pro Anglis, amiserunt Caletum cum toto territorio, quod in Gallia possederunt, Anglique omnes ejecti sunt ex Gallia, relictis omnibus suis; huic bello anno '58. immortua est Maria post sterile matrimonium; jus ergo successionis respiciebat Elisabetham; haec per Mariam incarcerata detinebatur, et in constanti vitae periculo fuit, propter religionem Mariae contrariam; dissuaserunt tamen hoc complures alii, praesertim Hispani; si enim Elisabeth ! extincta fuisset, regimen devenisset ad Mariam, Scotiae reginam, quae regi Galliae jam nupta fuit, hoc vero Hispani formidabat summopere.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.