Deducenda nunc est historia Scotiae ad haec usque tempora.
22.1 Scotia partem septemtrionalem insulae M. Brittaniae occupat; historia
obscura Scotiae extenditur usque 838. annum; Sceltae ! antiquissimi erant
incolae Scotiae, quos natali nomine Scotae Gails appelant, Romani vero Caledonios eos dicebant,
tardius vero etiam Albaniam dicebant; Celticus his populus abivit procedente tempore in duos
populos, in Pictos et Scotos (seu nigros); tardius commemoratur Picti qui Germanicae erant
originis; Scotae vero Graecae originis. 2 Uterque hic populus distinctum regnum
habuit in Scotia, et continuis bellis se lacessiverant; si tamen periculum externum imminuit,
causam communem faciebant; ad extremum per exstinctionem regnantis familiae Pictorum devolutum
est ad Kennetum regem Scotiae etiam regnum Pictorum, jure et nomine matris suae anno 838, et ab
eo tempore tantum Scotiae regnum cernitur; ab hoc aetate incipit 2-a epocha, quae ad 1289.
extenditur; usque 1034. continua serie succedebant mares jure masculino, 15 reges, ultimus ex
iis fuit Malcolmus 2-us cum quo1-296 expiravit Keneti 2-i stirps mascula; ab 1034.
usque '289. regnarunt etiam descendentes mares ex Keneto, sed jure femineo, 12, qui omnes ex
duabus filiabus Malcolmi descendebant, nempe ex Batrice et Doaca; ad haec tempora viguit
senioratus; ultimus deficiens fuit Alexander 3. qui 1289. emortuis prolibus decessit, habuit
quidem filiam Margaretham, quae nupta fuit regi Norvegiae Erico, sed praemortua est; reliquit
tamen filiam Margaretham, quae desponsata fuit Eduardo regi Angliae, sed illa in itinere
decessit; regnante hac stirpe Kenetica religio Christiana florere coepit.
23.1 Epocha tertia est regiminis tempus stirpis Baleol et Bruczii; haec ab
1289. usque 1371. extenditur, quo tempore alternatim jam ex una, jam alia stirpe succedebant;
Eduardus 1-us rex Angliae immiscuit se litibus cognatorum horum, hinc Ioannem Baleol regem
fecit ea lege, ut se vasallum diceret Eduardi 1297; puduit Ioannem et Scotos huius
subjectionis, hinc involuto Eduardo in bellum excussit jugum servitutis; armata manu comparuit
Eduardus, Ioannes victus est et Londinum deductus, et ipsi Eduardo juramentum subjectionis
deposuerunt; per opportunitatem tamen belli Gallicani Scotae deficientes Bruczeum regem
proclamarunt; post ipsum regnavit David Brucze.
24.1 Tempore Eduardi 3-ii pax confecta est cum Scotis, et juri renunciarunt
Angli in Scotiam; sponsalia inita sunt inter Davidem Brucze et Ioannam Eduardi 3-ii sororem;
Robertus '329. decessit. 2 Successit ei David, sed sub tutela Eduardi Baliol;
hic provocando ad jus patris sui usurpavit ipse regiam dignitatem opera Eduardi 3-ii, et hinc
idem juramentum subjectionis juravit regis Angliae; interim '342. anno David opera Gallorum
recuperavit regnum suum; comparuit ergo Philippina Eduardi 3-ii uxor, quae fregit '46. Davidem
eumque captum ad Angliam retulit, ubi 11 annis incarceratus detinebatur, postea vero, '357-o
nempe anno, regno restitutus est; non habuit descendentes, egit ergo ut ad Robertum, sororis
suae Majoriae filium, deducat successionem; anno ergo '371-o incoatur nova epocha stirpis
Stuardianae, quae usque '603.1-298 annum duravit; Maioria enim haec Roberti filia et
soror Davidis nupta fuit Valtero Stuard, qui ex ea filium Robertum suscepit; hic Robertus 2-us
successit Davidi; regnavit pacifice usque ad '390. annum; ei successit Robertus 3-us; hic '406.
ex animi morbo decessit, ob infelicia fata et bella sua; eius filius Iacobus 18 annis
detinebatur captus apud Anglos, hinc interregnum erat. 3 Anno '424. restitutus
est regno, Vilhelmus Atoliae comes eum trucidavit per seditionem; successit ei filius Iacobus
2-us, qui anno '460. in bello Anglicano occubuit; ei successit Iacobus 3-us; hic astrologiae
summe deditus neglexit curas regni, hinc offensi cives in eum conjurarunt; victus a seditiosis
peremptus est in fuga '488. anno; ei successit filius Iacobus 4-tus; hic usque '513. annum
vixit, pugnando contra Anglos occubuit; ei successit Iacobus 5-tus, hic decessit '548. in flore
aetatis; cum ipso in sexu masculo exstincta est stirps. 4 Reliquit Mariam
filiam, quae ei successit sub tutela Iacobi Hamilton comitis Aramiae; hic reformatae religioni
addictus infensum reddidit sibi clerum et viduam reginam, hinc eiectus est etiam ex tutela et
Maria mater suscepit tutelam; anno '556. decessit Maria tutrix, et filia regina proclamata est;
nupta fuit Francisco regi Galliae, qui '60. anno decessit; redux in Scotiam nupsit cognato suo
Henrico Darley, ex quo genuit Iacobum 6-tum. 5 Henricus hic Darley consentiente
uxore jugulatus est per Iacobum Botevell, cui nupsit Maria; Iacobus [comes] Muraviae comes,
frater naturalis Mariae, seditionem movit contra Mariam, quae victa bello incarcerata est,
profugit tamen ad Angliam, ubi capite plexa est anno '587-o. 6 Ei successit
Iacobus 6-tus ab anno '566; habuit 4 tutores; prius erat Iacobus Muraviae comes, qui '570. ex
insidiis occisus est; dein tutelam gessit Mathias Stuard, comes Lenociae, qui '71. ex insidiis
occisus est; ei sucessit Iacobus Arrestui comes Marniae, qui '72. mortus est; Iacobus Duglas
comes Morton, qui usque '587. tutelam gessit, quo maiorennis evasit Iacobus; regnavit ad '603.
annum in sola Scotia; mortua vero eo anno Elisabetha successit ei etiam in Anglia; et ab hoc
tempore incipit nova epocha, nempe Unionis; regnavit ergo ab anno '603. nomine Iacobi 1-i in
Magna Brittannia;