Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
1 Pars statisticae practica.
1.1 Notio statisticae in sensu lato est habitus attributa civitatum ex
fontibus suis cognoscendi, recte de iis judicandi, et eam ad casus obvenientes applicandi.
2 Aliter dicunt statisticam esse notionem eorum, quae in statu civitatis
memorabilia sunt, proin et quae historice et quae politice sunt memorabilia, proin ea, quae
effectus suos exserunt in finem civitatis, sive hi effectus sint boni sive mali; solum ergo
historica notio, ut aliqui putant, non sufficit ad statisticam, sed haec notio debet etiam esse
philosophica, secus exiguus habebitur usus eius; proin omnes causae, origines et fontes rerum
sciri debent; usum et applicationem earum rerum facere posse debeo, omnis enim scientia utilis
esse debet.
2.1 Fontes ergo statisticae sunt tres: historia, descriptio status praesentis
et scientiae politicae. 2 Res praesentes originem suam habent in facto aliquo
praecedenti; historia est ennaratio factorum horum praesentium et praeteritorum, ergo historia
vera est fons statisticae, ex hac enim causae rerum praesentium rescientur. 3
Descriptio status praesentis est etiam fons, nam res a nobis remotis scire non possunt, nisi per
visum apud peregrinantes, aut per lectionem eorum, quae scripta sunt de iis; sic statum
Hispaniae tantum ex scriptis aliorum, et auditu noscimus. 4 Scientiae politicae
nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid
malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. 5 Per statum
civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae civitati qua civitati
competunt. Proin res indifferentes, quae influxum in finem civitatis non habent, huc non
spectant. 6 Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus
2-006
incolarum, regiminis forma, religio, clima, mores civium, educatio eorum, libertas civilis et
religionis, occupatio, artes et scientiae, status rei rusticae, commercii, fabricarum et
manufacturarum, verbo omnia, quae statum praesentem civitatis alicuius ex bona vel ex mala parte
cognoscendum praebent, ut bona immitari, mala fugere possimus et declinare. 7
Causae harum rerum aliae erunt physicae, aliae morales, aliae necessariae, aliae accidentales,
aliae internae, aliae externae; omnia haec objecta et eorum causae quaerendae erunt vel in
territorio civitatis vel in statu incolarum; ex his enim duabus partibus essentialibus constat
status totius civitatis.
3.1 Ipsum ergo territorium cum suis qualitatibus considerabimus; 2--o)
incolas; 3--o) horum jura et qualitates; 4--o) peculiaria remedia felicitatem gentium
promovendi. 2 Ad notitiam territorii pertinent situs et limites, extensio,
qualitates politicae teritorii et naturalis constitutio et indoles. Situm territorii
cognoscemus, si peragraverimus provincias et civitates, aut rite ordinatas mappas inspexerimus;
hae tamen mappae debent esse rite confectae. 3 Amplitudo, seu extensio habebitur
ex cognita longitudine et latitudine hisque inter se multiplicatis; accuratio quidem mathematica
non habebitur, sed pro politica sufficiet; indoles terrarum cognoscetur ex temperie aeris; eo
enim frigidius erit clima, quo magis ad polos adjacet provincia, et eo calidior, quo magis ad
aequatorem; faciet tamen differentiam etiam naturalis situs provinciae, e. g. montes, vel
planities, venti frequentes spirantes juxta certam directionem. 4 Montosa
territoria aeque discerni debent a planis, haec enim pro politico magnam differentiam facere
possunt; item et fluvii mariaque, vulcani. 5 Fertilitas glebae bene considerari
debet, major enim vel minor productorum quantitas maximum influxum habet in statum civitatis,
nempe productorum necessariorum et utilium, non superfluorum et inutilium. Soli fertilitas alia
est naturalis, alia artificialis; ad fertilitatem soli pertinent omnia tria naturae regna, tam
animalium, quam vegetabilium, et mineralium.
4.1 Territoria generatim dividuntur in provincias, hae in districtus, hi vero
in civitates et rus dividuntur, seu in oppida, pagos et villas; territoria dicuntur etiam
metropolitana, in quibus tota civitas fundata est, alia sunt unita, quae accesserunt tardius;
unio haec alia est incorporativa, ubi adest
2-008
communio omnium jurium cum metropolitana provincia, alia sunt adnexa tantum territoria, in
quibus communio jurium non habetur, sed vel retinentur antiqua jura, vel communi consensu alia
statuuntur. 2 Aliud territorium est subjectum, in quibus ex gratia subjectoris
solummodo habentur jura; haec diversitas ibi habet locum ubi territorium metropolitanum gaudet
favoribus et privilegiis amplis; in statibus vero despoticis haec divisio locum non habet.
5.1 Alterum objectum civitatis sunt incolae. Hi vel suas terras excolunt, vel
alterius territorium occupant. Postremo hoc modo omnia modo florentia territoria enata sunt;
extrusis enim antiquis colonis Hungari, Galli, Angli etc. invaserunt regna seque ibi fundarunt.
2 Incolae noscuntur 1--o) ex corporis constitutione; 2--o) ex indole animi;
3--o) ex linguae suae perfectione; 4--o) ex numero; 5--o) juxta diversam, quam ad se habent,
relationem, proin juxta classes et factiones suas. 3 Constitutio corporis
incolarum varium influxum habet in finem civitatis; validi enim et robusti incolae utiles erunt
civitati, et numerus eorum facilius adaugebitur. Diversitas haec plerumque a climate dependet, a
quo etiam color, temperamentum civium dependet; sic in frigidioribus provinciis saluberrimo aere
gaudent incolae, et robusti sunt, in calidis vero provinciis fusci, debiles, morbis perpetuo
vexati; sic etiam varia deprehendimus temperamenta apud variorum regnorum incolas; ex hac
varietate temperamenti varias virtutes et varia vitia; sic aliud est sanguineum, aliud
melancholicum, aliud cholericum, aliud denique phlegmaticum; haec omnia maximum quoque influxum
in animum hominum habent; sic septentrionales populi sunt generosi, bellicosi, libertatis
amantes, cum meridionales sunt meticulosi, timidi, ad despoticum regimen proclives. Pariter ad
res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum provinciarum
incolae.
6.1 Gentes aliae sunt moratae, apud quas optinet regiminis forma ordinata,
leges adsunt scriptae, apud quas artes et scientiae florent, quae gloriam in vitae integritate
et moribus ponunt; sic in Europa plerumque gentes sunt moratae. 2 Aliae gentes
sunt barbarae, quae quidem formam regiminis habent, sed leges exiguas aut nullas, apud quas
asperos mores, neglectas artes et scientias deprehendimus, quae hospitales non sunt, jure
2-010
gentium aut nullo aut severo utuntur, quae exteros despiciunt; tales sunt Asiaticae et
Africanae gentes. 3 Aliae sunt gentes ferae, quae nullam regularem regiminis
formam habent neque leges, in vitae et morum ruditate vivunt, apud quas exulant omnes artes et
scientiae, nullam defixam habitationem, nullum cultum corporis habent; hae etiam nomades, seu
migrantes compellantur, utunturque rebus naturae sponte natis.
7.1 Gentes noscuntur etiam ex qualitate linguarum suarum; si enim natio
quaedam linguam habeat cultam, ad regulas grammaticae exactam, maiorem culturae gradum supponere
debemus apud eam quam apud talem, quae lingua aspera, inculta utitur; hinc florens lingua est
indicium certum florentium artium et scientiarum. 2 Lingua alia est matrix, ex
qua nempe originem sumunt aliae linguae, quae filiales dicuntur; affines linguae sunt quae ex
eadem matre deductae sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem
matris Latinae sunt filiae.
8.1 Multum interest etiam numerum civium scire et impopulationem civitatum;
verum quidem est quod in nulla civitate deprehendatur omnium possibilium maxima impopulatio;
interim maior impopulatio erit signum florentis civitatis, ubi e contra desolata terra ceteris
paribus erit signum barbarae gentis. 2 Per eruditos calculatum est in orbe
terrarum demptis omnibus aquis quattuordecim milia millionum hominum vivere posse, ubi tamen
modo tantum mille milliones vivunt.
9.1 Quod vero impopulatio regnorum eo nondum excreverit, pendet ab erroribus
regiminis; causae sunt sequentes: 1--o) frequentia bellorum, haec enim generi humano summe
obsunt; 2--o) fames; populis enim belli furore distentis agricultura languescit, hinc diuturni
belli certissima sequela erit fames, quae tamen impopulationis summe obest; 3--o) pestis aliique
grassantes morbi; 4--o) neglectus commercii, agriculturae, manufacturarum, nam numerus populi
semper est in proportione cum occasionibus sustentationum. 2 Huc accedunt aliae
dispositiones regiminis, odia religionis causa, celibatus clericorum et militum maxima ex parte,
quae omnia impopulationem impediunt.
2-012
10.1 Ad cognoscendum populi numerum serviunt calculi politici, nempe census
capitum, conscriptio, computatio ex numero mortuorum, quibus omnibus politici et statistae
utuntur ad eruendum numerum civium.
11.1 Diximus 5--o) populum noscendum esse ex mutua relatione inter se, quae
originem ducit ex diverso statu; incolae nempe unius territorii ex diversitate status,
conditionis et classis habent diversam relationem; consequenter sic et factiones noscuntur, si
quae adsint.
12.1 Iam status generatim vel est nobilitaris vel ignobilis; illi cives ad
quos certi honores, beneficia et praerogativae restringuntur, illi sunt nobiles; qui his non
gaudent, ignobiles. 2 Nobilium et ignobilium variae sunt subdivisiones, quatenus
nempe praerogativa nobilium magis vel minus est restricta. 3 In Hungaria a parte
rei est tantum nobilitas una, abusus et consuetudo invexit modicam differentiam, in titulis,
homagiis, praecedentiaque honoris. 4 Apud alias vero gentes invenitur
differentia in praerogativa; sic in Germania in comitiis comes gaudet et proprio personali
suffragio, alii nobiles tantum curiatis suffragiis.
13.1 Nobilitas apud diversas gentes est realis et personalis; sic apud Turcas,
Chinenses est personalis et extinguitur cum persona. Apud omnes cultas gentes est realis, quae
ad posteros extenditur, et per solam nativitatem sine ullis propriis meritis adquiritur.
2 Ignobiles alii sunt rustici, alii libertini, alii personae civicae.
3 Alia disparitas inter incolas habet locum ex vario vitae genere; alii enim
publica reipublicae munia obeunt, alii pro privata utilitate vivunt.
14.1 Privatae vitae genera sunt multiplicia, et haec faciunt diversas classes,
et relate ad haec omnia vitae genera debet esse certa proportio quam statisticus semper prae
oculis habere debet. 2 Haec proportio desumi debet partim ex numero totius
populi, partim ex fine illius classis, ob quem haec classis civium habetur. - 3
Quod observandum etiam circa factiones. Factio dicitur, dum certus numerus civium opinionem suam
circa determinatum objectum separat ab opinione communi, et alios ab opinione sua discrepantes
vel persequitur vel impedire studet. 4 Et sicut objecta varia sunt, ita variae
sunt factiones; aliae ergo factiones sunt: ecclesiasticae,
2-014
militares, politicae; sic scimus in Anglia factiones ecclesiasticas fuisse presbiterianorum,
episcopalium et independentium. 5 Politica factio adest in Anglia inter
factionem aulicam seu ministerialem et oppositionis factionem. 6 Subinde
eiusmodi factiones necessariae sunt ad servandum aequilibrium, et impediendam degenerationem; et
hinc fit ut aliae habeantur factiones publicae et declaratae, aliae occultae; occultae plerumque
sunt noxiae; etiam attendendum est rectioni civili, ut inter factiones proportio servetur.
15.1 Relatio adest etiam inter subditos et imperantes; tales sunt leges
fundamentales, jura et privilegia subditorum; leges municipales et justitiae administratio, cum
interna politia; reditus publici; agricultura, manufactura, civium industria, et ex hac enatum
commercium; norma monetarum; religionis negotia; educatio, quo pertinent scholae, artes et
scientia, et tandem norma haec omnia administrandi.
16.1 Forma regiminis est determinatio personae penes quam est suprema
potestas; haec tamen definitio tantum ad tres generales formas extenditur, nempe ad monarchicam,
aristocraticam et democraticam. 2 Hinc melius dicitur esse determinatio modi,
quo persona determinata imperium exercet. 3 Forma regiminis alia est simplex,
alia composita, quae ex tribus supra memoratis formis coalescunt.
17.1 Aliae sunt absolutae formae regiminis, aliae limitatae; absoluta est
quando arbitrio personae determinatae nulli limites ponuntur nisi illi limites qui ex societate
civili habentur. 2 Systema civitatum erit cum plures a se invicem independentes
civitates conjunguntur publicae securitatis gratia.
18.1 Forma regiminis determinatur per leges, quae ideo fundamentales dicuntur.
2 Aliae sunt positivae, aliae consuetudinariae; haec cum pacta mutua sint inter
subditos et imperantes, sine mutuo hoc consensu utriusque partis abrogari non possunt.
19.1 Leges hae fundamentales pro diversitate civitatum variant.
2 Gentes e gremio sui certum numerum civium constituerunt, qui invigilarent ne
leges fundamentales violentur, coetus hic hominum venit nomine procerum, aut statuum; status non
intelliguntur secus, quam
2-016
collecti, et hinc est mos status certis temporibus convocandi, ex quibus comitia oriuntur; et
hinc reges, qui extra usum positas volebant leges fundamentales, intermiserunt status convocare;
sic scimus in Gallia ab anno 1667. non fuisse congregatos status usque ad annum 1789.
3 Per legum fundamentalium non-observantiam degenerat saepe regiminis forma vel
in despotismum vel in anarchiam, quorum utrumque pessimum in suo genere est. 4
Despotismus erit, quod imperans pro arbitrio sine justi et aequi ratione in bona et fortunas
civium, ipsamque vitam eorum sumit et grassatur; talem tyrranidem in Asia et Africa copiose
deprehendimus. 5 Pro ratione civitatum earumque potentiae, diversis utuntur
titulis imperantis; sic alter est imperator, rex, archidux, dux, magnus dux, magnus princeps,
princeps et comes; pro diversitate titulorum, diversas etiam honoris praerogativas habent.
6 Imperium aliud est hereditarium aliud electivum, praerogativa hereditarii
imperii est una certe ex praecipuis quas subditi imperantibus conferre possunt. Lex, secundum
quam successores ex una familia habent, dicitur ordo successionis; successio alia est gradualis,
cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit.
7 Alia est agnatica, ubi soli mares succedunt; cognatica, ubi feminae ex linea
recta praeferuntur maribus ex linea obliqua; mixta est, ubi hae duae sunt mixtae, in qua nempe
et hereditas et electio locum habet. 8 Optinet etiam in successione senioratus,
cum aetate senior succedit, sic in linea Keneti in Scotia haec obtinuit successio; optinet etiam
maioratus, cum successio habetur linealis et unus in solidum succedit exclusis omnibus aliis;
proin maioratus excludit divisibilitatem regnorum. 9 Jus primogeniturae
plerumque hodie obtinet in hereditariis successionibus; et quidem ita, ut valeat jus
repraesentationis, et tunc tantum transit successio ad laterales, cum nemo adest, qui
repraesentet jure primogenitum.
20.1 Regimen hereditarium hodie passim ubique in usu est, ad evitandas
molestias interregni aliasque turbas; in regnis electivis adjici solent conditiones, quae mutuo
consensu roborantur, et nomine capitulationum2-018 veniunt, cuius exemplum in
Germania habemus; solebant antiquitus in electivis regnis adjici etiam puncta de duratione
regiminis, ut nempe ad tot vel tot annos habeat regimen vel ad dies vitae. Solebat adjici etiam
clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non
violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum
tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua
omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. 2
Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri
debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio. 3 Interregnum
est, cum nullus adest imperans, tunc gubernabunt interim status et ordines; in casu vero
minorennitatis gubernant tutores et gubernatores. 4 Inauguratio est ritus, quo
imperans munus suum adit; habet tres partes: praeconisationem, cum per praeconem publicum
(Herold) publicatur novi regis electio; coronationem, quae non ubique recepta est; tandem est
homagii praestatio, ubi et subditi homagium praestant, et imperans jurejurando promittit se
leges fundamentales observare velle inviolatas; haec omnia tantum in monarchicis regiminis
formis locum habent, nam in aristocratia et democratia nunquam emoritur imperans, proin nec
inaugurari debet.
21.1 Imperantes propriis utuntur titulis ex magnitudine sibi subjectarum
provinciarum; propriisque utuntur scutis et sigillis; utuntur saepe etiam jurium conservandorum
gratia titulis provinciarum quae aliis principibus pariunt. Sic Romani imperatores reges
Hyerosolimitanos dicunt, quamquam Turca possideat eas provincias; rex Hispaniae se dicit
archiducem Austriae. 2 Scutum est connexio certorum hyerogliphorum et signorum
quibus declaratur eadem dignitas quae titulo declaratur; omnis enim provincia habet suum certum
scutum; huc pertinent omnes ritus et pompa nec non caerimoniae quae in aulis principum consuetae
sunt ad maiorem auctoritatem et maiestatem principum; quae omnia nomine etiquette veniunt; huc
pertinent archi-officiales, aulae-officiales etc. 3 Ipse locus residentiae
2-020
habetur defixus in omnibus regnis; locus hic debet esse in medio provinciarum, et in capite
omnium provinciarum.
22.1 Ad statisticam praecipue pertinent media securitatis externae populorum,
nempe vires militiae, navalis et pedestris, loca munita, praesidia, arces etc, pacta, foedera.
Exercitus stabilis semper necessarius est civitatibus, ab hoc enim dependet totum pondus et
authoritas principis apud exteros; interim princeps oneri esse non debet pacis tempore subditis
suis maiori cum exercitu, hinc per ablicentiationem et capitulationem occurritur huic malo, vel
si hoc non, ad minimum tempore pacis ad labores publicos adhibeantur cum magna civitatis
utilitate. 2 Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus
aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam
campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis,
nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent
lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves
lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior
ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae,
hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae
sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. 3 Linealis
quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt
hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. 4 Si numerus linealium navium sit
10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. 5 Cuivis
classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis.
23.1 Naves singulae habent suum ducem, qui capitanei (Schiffskapitän)
dicuntur. Commando datur ex Admiralschiff per signa; haec navis, in qua ipse admiralis
commendat, distinguitur a ceteris per Admirallflagge; capitanei mandata sua fistula tenui
penetranti dant; vox enim eorum non
2-022
exaudiretur. 2 Naves gentium distinguuntur per vexilla, Flagge, colorem
nationis prae se ferentia. 3 Pro navibus ligna, cuprum, ferrum, cannabis, pix
multaque alia requiruntur, quae si domi haberi non possunt, adhuc pretiosiorem reddunt classem.
24.1 Campestris totus exercitus in pedites, equites, et tormentarios generatim
dividitur; huc accedunt pontonarii, Pikenirs, Pioners etc. 2 Hi omnes dividuntur
in legiones, Regement, quibus praeest singulis generalis; toti exercitui praeest campi
marechalis summus, huic subsunt alii marechalli, his subsunt alii.
25.1 Leges et justitia gentium spectant etiam ad statisticam.
2 Leges generatim vel sunt civiles vel criminales; legis utriusque custodes sunt
iudices, qui ut sit juris prudens, aequus, cordatus et promptus, summe necesse est; si plures
adsint personae in justitia dicenda, dicetur collegium, forum judiciarium, tribunal; fora alia
sunt inferiora, alia superiora, alia revisoria. 3 Ad leges civiles pertinent
statuta et leges politiae.
26.1 Quintum objectum sunt reditus publici, qui vel ex fundis publicis vel ex
privato civium peculio habentur; praedia publica sunt ea bona immobilia quae gentes vel in
origine conditae civitatis vel procedente tempore cesserunt imperantibus, ut reditus inde in
bonum civitatis convertant; haec domania dicuntur. 2 Coronalia vero bona sunt,
quorum reditus ipsi specifice imperanti pro decore aulae suae concesserunt; cameralia vero bona,
quae pro publicis necessitatis explendis regi administranda dantur.
27.1 Bona fisci sunt, quae quacunque ex ratione ad fiscum redeunt, et aliis
bene meritis concredi debent, proin haec ab utrisque prioribus differunt. 2 Ad
reditus publicos pertinent etiam jura regalia, quo spectant montes, fluvii, maria, omnia quae
infra terra latent, uti minerae omnes etc. Jus ergo piscandi huc pertinet, praecipue piscatio
unionum, auri lotura, jus nauli et telonii; jus veredariorum seu postae, lignationis jus in
vastis silvis, quae nullius sunt, jus venationis, fodinarum, monetas cudendi; huc pertinent
2-024
monopolia omnia principum, uti lotteria, carta signata etc. Huc pertinent reditus casuales,
uti fiscalitates, thesauri, mulctae pecuniariae, taxae.
28.1 Ex peculio civium privato etiam habentur reditus, nempe in subsidium, si
reditus superiores non sufficerent; hoc nomine tributi, contributionis vectigalis venit; tributa
haec ante omnia ex fundis desumebant, dein etiam ex artibus et opificiis, tardius etiam ex rebus
fungibilibus desumebantur taxae, ultimatim per capita taxabantur homines, et secundum
facilitates omnes imponebantur civibus taxae; huc pertinent extraordinariae contributiones e.g.
Kriegssteuer tempore belli; huc dona gratuita spectant, quae non nunquam etiam exiguntur; huc
pertinent debita publica authoritate contracta, quae a civibus tardius solvi debent; huc
schaedae bancales, assignationes, quae in casu necessitatis sint, huc lotteriae majores, ollae
fortunae nomine principis erectae.
29.1 Sexto est agricultura, manufacturae et fabricae; constitutio civitatum
omnium opibus et divitiis quam maxime nititur; fundamentum vero nationalium divitiarum ante
omnia in agricultura, et dein in manufacturis, fabricis, et ex his enato commercio consistit;
ipsum ergo territorium respiciendum est, num agriculturae favens sit, num res pecuaria florere
possit, et sic artes et opificia multiplicari ita, ut omnes ii, qui agriculturam exercere non
possunt, se sustentare possint opificiis et fabricis, et sic ipsam agriculturam promoveant et
sustineant; accedente dein commercio utrumque florebit, si commercium ita fuerit instructum ut,
quantum fieri potest, omnium lucrosissima fiat, lucrum vero augebitur, si producta naturae
transformata jam in varias formas vendita fuerint, praecipue exteris.
30.1 Commercium consistit in permutatione in specie, et in emptione et
venditione. Aliud est activum, aliud passivum, aliud in continenti fit, aliud in aquis;
commercium activum praeferendum est semper passivo, nam in eo lucratur natio vendens etiam
vecturas, quod in passivo non adest. 2 Bilanx commercii enascitur si utilitas
totius commercii calculetur; persolutio in
2-026
commercio fit vel per pecunias vel per cambium; assecurationes et mensae argentariae (Banco)
summe necessariae sunt pro commercio. 3 In Banco officio pecunia deponitur per
mercatores, et ibi fit exsolutio tantum per transcriptionem, cum nempe uni detrahitur, alteri
vero adscribitur certa summa; et hinc alia est Depositen-Bancc, alia Giro-Bancc; et nunc tertia
species, nempe Leihbancc, ex quo mutuo dantur pecuniae, enata est. 4 Huc
pertinent etiam societates commerciales, ad damna evenientia, per subdivisionem inter plures
imminuantur, negotiaque eo facilius geri possint, et, quod summum est, ut sic per plures
facilius notabilis summa conferri possit; societates eius modi coalescunt sub publica
auctoritate et privilegio principis, lucrum et damnum huius societatis commune est omnibus
sociis secundum ratas a se collatas; ratae hae, quas conferre licet, Acciae dicuntur, pro his
datur schaeda testimonialis a societate, quod nempe societas haec vel illa huius vel illius
acciam susceperit, et haec schaeda dicitur etiam accia. 5 Dividens lucri sunt
pro cento illa, quae ex lucro pro quovis 100 obveniunt omni anno, e.g. si lucrum societatis
tantum sit, ut 10 / 40, 25 procento portet, tunc haec summa 10 vel 25 erit dividens.
6 Acciae in commercio vices pecuniae subeunt, et circulant, et jam maiorem, jam
minorem valorem habent, prout maior vel minor species est lucri pro anno, imo saepe nec eo
suscipiuntur in valore, quam habent internum; si nempe societas magna damna habeat aliquo anno,
tunc non tantum dividens non adest lucri, sed imo damnum dividitur inter socios, proin acciae
non nisi cum Rabat emuntur et recipiuntur, seu cum detractione certae summae ex valore interno.
Si vero sit species lucri, emuntur cum Aggio, seu plus datur quam sit valor internus acciae.
31.1 Norma monetarum etiam spectat ad statisticum. 2 Pecunia
est aequivalens commune in emptione et venditione omnium rerum usuabile; characteres omnesque
qualitates pecuniae abunde in tractatu de commercio audimus; summis imperantibus commissa est
cura monetarum ad evitandas fraudes et deceptiones privatorum; imperans ergo effigie vel
stigmate suo cavet de pondere et valore interno monetae. 3 Prius enim dabatur
purum
2-028
aurum vel argentum sine forma in emptione et venditione; cum vero infinitae deceptiones
contigerint, necessitas poscebat hoc fide publica fieri.
32.1 Valor monetarum hodie duplex est per abusum, nempe internus et externus;
dico per abusum, nam norma monetarum justa exigit ut externus valor interno perfecte sit
aequalis; norma haec monetarum seu Müntzfuß determinatur per proportionem unius metalli ad aliud
– sic argentum se habet ad aurum sicut 14:1 – dein ex ipso valore interno metallorum; admiscetur
tamen monetis aureis et argenteis heterogeneum metallum ad durabilitatem et maius volumen
obtinendum; interim aurum et argentum debet manere in integra sua proportione.
33.1 Octavo est negotium religionis; religionem scimus esse modum dei colendi;
hic modus diversissimus est. 2 Matrices religiones sunt quattuor: ethnica,
Judaica, Christiana et Mahomedana; ex his quattuor procedentibus temporibus diversissimae sectae
enatae sunt. 3 Ethnica in Asia orta est, et in omnibus 3 orbis partibus
dominatur excepta Europa. Christiana in Asia orta est, modo vero in Europa sedem fixit; Judaica
per universum orbem dispersa est; Mahometana dominatur in Asia et Africa. 4
Omnis religio supponit ecclesiam, nam ea est societas ad Deum pari modo colendum inducta; haec
tamen societas subesse debet imperio civili. 5 Hinc enata sunt jura imperantium
circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis;
conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio; et hinc heresis certe ut
delictum civile considerari non potest, nec apostasia; haec enim omnia circa dogmata religionis
versantur, quae tamen imperanti non subsunt, siquidem nullum influxum in finem civitatis
habeant.
34.1 Religio maximum influxum habet in finem civitatis; multa enim sunt in
imperio civili, quae per religionem suppleri debent; hinc ipsi imperantes scrupulosi esse non
debent circa religionum varietates; omnis enim religio erit civiliter vera quae fini civitatis
non repugnat, non autem repugnabit si admiserit et docuerit existentiam numinis supremi et
immortalitatem animae; ex his enim necessario fluit jam doctrina moralis; civiliter ergo
hereticus et apostata erit qui alterutrum ex his dogmatibus rejiceret, nam hic ipso facto
fundamentum societatis civilis evertere studeret, proin delinqueret civiliter.
2-030
2 Religio dominans est quae peculiaribus privilegiis et juribus gaudet; quae
vero non omnibus gaudet favoribus civilibus et privilegiis, dicitur tolerata religio.
35.1 Educatio iuventutis nationalis maximum habet influxum in civitatem, hinc
etiam haec statistico interest. 2 Educatio alia est publica, alia privata, alia
mixta. Privata pure parentibus committitur. Publica sine influxu parentium fit per ipsam
civitatem; mixta est cum parentibus praescribitur regula educationis bonae, et haec a plerisque
politicis praefertur duabus aliis educationis speciebus; in finem huius educationis necessariae
sunt scholae, quo pertinent universitates, academiae generales et speciales, et scholae
inferiores cum gymnasiis. 3 Academiae equestres nobilium etiam huc spectant, in
iis enim nobilis juventus omnibus scientiis erudiebantur. 4 Ad sublimiores
scientias refertur philosophia, theologia, jurisprudentia et medica. Amoeniores scientias
efficit: rhetorica, poesis, musica, lingua et historia. 5 Artes amoeniores
differunt a scientiis; nam ars adest ibi, ubi requiritur habitus, opus juxta certas regulas.
6 In scientiis vero opus est habitu certas veritates demonstrandi.
7 Artes liberales seu amoeniores sunt quarum regulae sunt magis compositae, et
quarum principia ex scientiis amoenioribus desumuntur. Illiberales sunt, quarum regulae et
principia sunt simplicia. 8 Liberales artes sunt: pictura, sculptura, musica
etc. Ad illiberales pertinent omnia opificia. 9 Ad excolendas artes et scientias
speciales academiae et societates plurimum conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc.
10 Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. 11
Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio
habemus, et scientiae facile propagantur. 12 Ipsa bibliopolia multum conferunt
ad propagandas scientias.
36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est
adhibere alias personas easque vel singulares vel collegia integra; hi viri sint apti et idonei
ad negotia sibi commissa moderanda; et hi plerumque nomine consiliariorum status veniunt.
2 Primarius minister
2-032
est, quem imperans peculiariter distinguit ex ceteris ministris et favore et confidentia sua.
3 Consilium status est collectio horum consiliariorum et ministerorum; hoc
consilium duo habet departamenta, unum pro negotiis externis, aliud pro internis. Internum
dividitur in plura departamenta pro diversitate negotiorum internorum; in consilio status vel
ipse princeps vel primarius minister praesidet. 4 Collegia aulica sunt, quae vel
in provinciis eriguntur vel pro speciali scopo et effectu fundantur, et haec subsunt consilio
status; talis est cancellaria Hungarica aulica, et commissio aulica studiorum Viennae; his
collegiis praeesse solent cancellarii aulici. 5 Collegia provincialia etiam huc
spectant, quae immediate moderationem negotiorum specialis provinciae gerunt; tale est consilium
locumtenentiale regium in Hungaria; haec subordinata sunt collegiis aulicis. 6
Provinciae ipsae negotiorum facilitandorum gratia dividuntur in districtus, hi in comitatus;
singulis his partibus praesunt moderatores, quales sunt supremi nostri comites, qui dicasteriis
provincialibus subordinantur; remotioribus vel subjectis provinciis gubernatores praefiguntur
cum diversis titulis; civitates per magistratus suos reguntur una cum oppidis et pagis, quae
nempe civitates sub collegio provinciali, oppida vero et pagi foro comitatensi vel districtuali.
37.1 Praeter remedia omnibus civitatibus et gentibus communia ad felicitatem
perveniendi, dantur specialia quoque civitatum media, quibus aliae civitates uti non possunt, et
hi dicuntur etiam fines secundarii; haec remedia desumenda sunt ex specialibus civitatum
circumstantiis et relationibus, et complexus omnium horum remediorum efficiet systema regiminis
(Staatssystem); hi fines secundarii dicuntur etiam interesse et ratio status (Staatsinteresse);
saepissime fit ut et imperans aliud interesse status habeat, et ipse populus aliud; cum ergo
fines horum in perpetua sint collisione, etiam remedia erunt diversa et opposita, parum ergo
utrinque efficietur; sed si unicum sit interesse totius gentis, tunc speratur eius felicitas,
quia communibus viribus nationis agetur ubique in unum eundemque finem. 2 Ex
longo usu et observatione resciri possunt remedia
2-034
haec felicitatis civitatis. 3 Vigilandum ergo erit ut ea, quae usus docuit
esse utilia, porro quoque conserventur, omnia ea, quae experientia noxia esse deprehendit,
vitentur et removeantur. Et postquam his duobus punctis satisfactum est undique, populus et
imperans omni conatu elaborare debet ad nova bona acquirenda, seu ad felicitatem totius
civitatis magis adhuc promovendam, novis aliis remediis, nempe exteris.
38.1 Ratio status ipsa alia est interna, alia externa; alia nempe per
circumstantias externas, alia per internas regitur; omnes enim circumstantiae, quae ad finem
civitatis quidpiam faciunt, rationem status constituent; hinc videmus hanc rationem status
diversis gentibus diversam esse; sic aliqua gens in belligeratione collocat rationem status, uti
Borussia hactenus, alia in commercio, uti Portugallia. 2 Generatim ratio status
omnibus gentibus suadet praecavere ne aliae gentes laedantur, imo amicitiam cum omnibus
quaerere, ne ultionis causa nos bellis exponamus, quae civitati plerumque noxia esse solent.
3 Suadet ratio status aequilibrium retinere in Europa, ne scilicet ita increscat
potentia unius gentis ut alias opprimere posset legesque dictare; hinc per varia foedera,
amicitias efficere debent aulae ne alia increscat. 4 Sic videmus his temporibus
Russos et domum Austriacam coactos esse ad restituenda omnia Turcis, quae bello occuparunt, ne
aequilibrium turbetur. 5 Et si natio quaedam ad formidabilem magnitudinem
excrescet, ratio status poscit ut plures debiliores foedus ineant contra potentem hanc gentem.
Finis prolegomenorum statisticae practicae.
2-038
Statistica Practica Angliae
§ 1 De territorio.
1.1 Angliae territorium formam habet ovalem, maribus cingitur; ad orientem
oceano Brittanico, ad occidentem oceano Atlantico; ad septentrionum oceanus Septentrionalis,
ad meridiem fretum, seu Canalis Mansch, qui a Francia et Belgio dividit Angliam.
2 Complectitur duo regna; pars septentrionalis est regnum Scotiae, ad meridiem
regnum Angliae.
2.1 Collocata est inter 50. et 56. gradum latitudinis, et intra 11. et 19.
longitudinis gradum; et tota Anglia 2916 milliaria quadrata complectitur. 2
Scotia intra 54. et 59. gr. latitudinis et 11. et 15. longitudinis gradum sita est et 1600
milliaria complectitur, consequenter tota Magna Brittannia complectitur 4516 millia .
3.1 Clima Magnae Brittanniae est temperatum, hieme aeque ac aetate; hiems
mitigatur per ventos meridianos, aestatem vero venti septentrionales ex Scotia mitigantur; in
Anglia tamen varians est aestus et tempestas, aura tamen est salubris, utut humoribus et
nebulis sit obnoxia. 2 In Scotia, quae montibus referta est, aura est
frigidior, purior. 3 Anglia maxima parte planitie gaudet, Scotia montibus
altissimis; colles tamen in ipsa Anglia, et etiam montes non desiderantur etiam in Anglia.
4 Scotia etiam dividitur in septentrionalem et meridionalem, septentrionalis
maximis gaudet montibus, meridionalis non adeo.
2-040
4.1 Utraque regio rivis et fluviis amoenis rigatur. Angliae praecipuus
fluvius est Tamesis (Themse); nascitur ex duobus rivis Thamis et Isis in Oxoniensi comitatu,
infra Londinum effuditur in canalem, commercio praecipue Londinensibus est accomodissimus.
2--o) est Sabria, hic in Vallia septentrionali oritur et in oceanum Athlanticum exoneratur.
3--o) Meduanus oritur in comitatu Cancio et in Thamesin ad portu Schatan influit. 4) Threnta
in Stafordia oritur et in Album influit, qui est sinus maris. 5) Huna (Eden) in Vestmorlandia
ortus effuditur in sinum Sollvay. 6--o) Dea (Dee) ex comitatu Merdiniensi, effuditur in
Balticum.
5.1 In Scotia est 1--o) Tagus in Albania oritur, in mare effuditur, 2--o)
Botodria (Fort) influit in sinum maris eiusdem nominis, 3--o) Gotta (Gliff) influit in mare
Hybernicum.
6.1 Angliae territorium est admodum fertile, partim ex indole soli, partim
per industria colonorum; et producta rei rusticae sunt etiam speciosa; animalium fere omnium
fetura habetur in Anglia, tam cornuta pecora, quam alia, praecipue oves, equos; pascua ovium
copiosissima sunt, lanam enim post Hispanicam optimam producat; equi eorum tam ob velocitatem
quam durabilitatem suam omnibus Europeis praeferuntur, et in maximo pretio sunt in ipsa
Anglia, 200 000 et 800 000 fl. venduntur; ex feris deprehenduntur lepores, cervi, dammae;
animalia rapacia, uti lupi, ursi, vulpes in tota Anglia non dantur. 2 Canes
Anglici (Englische Doggen) in maximo pretio sunt; alatilia omnis generis habentur in Anglia;
galli et gallinae admodum laudantur; pisces copiosi habentur in omnibus fluviis et maribus,
praecipue trutae salmonatae (Lachs) et halecas laudantur et in tota Europa disvehuntur.
3 Ex regno vegetabili habentur imprimis omnis generis fructus, quibus et
exsiccatis et per potum utuntur. 4 Triticum, siliginem et avenam, luculum
(Hopfen) copiosum et bonum, ex quo optimam cerevisiam excoquunt, cum vino destituantur;
crocus, lignum dulce. 5 Ex regno minerali habetur plumbum et stannum in copia,
cuprum, ferrum exiguum, auri nihil, argenti exiguum quid, cristallus, alumen, marmor,
alabastrum, lapis aedilis et lithantraces copiosi, aquae medicatae non desunt, ad Bathomiam
thermae calidae, aquae salsae, acidulae. 6 Defectus est in
2-042
vite, proin vino carent naturali, quod illi supplent cerevisia, thee et
punsch; habent defectum salis lapidei, utuntur cocto et marino; carent lino et canabibus, sed
ex Scotia et Hybernia suppletur defectus; caret Anglia lignis sufficientibus tam aedilibus
quam focalibus, sed se ex Scotia et America supplet; habet tota Anglia 4
silvas solummodo, easque quercinas; caret fulgentibus metallis, et rapacibus animalibus, deest
mel et cera, quibus Hybernia succurrit.
7.1 Scotiae pars meridionalis toto coelo diversa est a septentrionali;
fetura animalium in tota Scotia est florentissima; habent equatia copiosa; lana tamen ovium
eorum non est tam bona quam Anglica, feras habent copiosas, piscibus scatent
fluvii eorum, salmones, anguillas et trutas habent copiosas, in maribus salpas et cabeliau.
8.1 In regno vegetabili gaudent fructibus, lignis praecipue abiete (Tannen),
siligine, lino, canabibus non destituntur; Scotia septentrionalis nihil praeter avenam profert
et ligna; habent cuprum, plumbum album et nigrum; stannum, ferrum, magnetem, cristalla, agat,
marmorem, lithantraces; amethistum caeruleum, rubinum, topasum, habent etiam speciem
adamantis; aquae minerales, saliferae. 2 Desunt haec: sal, vinum, aurum,
argentum, triticum.
9.1 In Hybernia, quae figuram rotundam habet, aqua omnia deprehenduntur,
cingitur undequaque maribus, intra 52. et 57. latitudinis gradum et 7. et 12. longitudinis
sita est. 2 Eius periferia ad 180 milliaria computatur, superficies vero
computatur ad 3600 milliaria ; est sub zona temperata, hinc gaudet climati utcunque
temperato, frigora tamen praedominant; aer est spissus et humidus nec non insalubris, regio
plena est paludibus; fluvius maior est Senus, ad 300 extenditur Anglica milliaria; dividit
Hyberniam in meridionalem et septentrionalem. 3 In Hybernia pecora habentur in
copia, cervi item, caprae, martes; etiam lupi et ursi deprehenduntur; pisces copiosissimi;
apum cultura magna est in Hybernia, ipsae apes ferae copiosae sunt; serpentes tamen et
buffones in tota insula non cernuntur; in fetura animalium consistit omnis thesaurus huius
insulae;
2-044
agricultura ob silvas, montes, et stagna copiosa exigua est, canabum et lini cultura magna
est, crocus (Saffran) in copia habetur; copia adest lignorum omnis generis. 4
Ex regno minerali habetur plumbum, ferrum, stannum, modicum argenti et marmore.
5 Defectum habet in vino, frumento et sale. 6 Ad Hyberniam
pertinent quaedam insulae adhuc. Possident Angli adhuc quasdam insulas in mari Normannico:
Gersey, Jersei, Alterney et Sert; promontorium Gibraltar in finibus Hispaniae; possident
praeter haec Angli in omnibus partibus orbis provincias tamquam subjectas et colonicales;
aurum habent ex coloniis Africanis, magnumque commercium habent cum illis, partim cum
nigritis, partim cum gossipio, osse elefantino; ex Asiaticis provinciis habent sacharum,
caffee, sinsiper, piper, orisa, gosipium et sericum; in Bengalia copiosae arbores habentur,
ligni pretiosi calambra, et sericum, et animal rinoceros; in America habent copiosas insulas:
Jamaica, Barbados, S. Christoforus, Monsserapus et Nevers cum Antigoa; Granada cum pluribus
insulis, S. Vincentius, S. Dominicus; Tobago, insulas Beremudas; in litoribus harum insularum
uniones piscantur, cedrus crescit hic, et testudines copiosi habentur; in provinciis
Americanis habentur canes pontici (Biber), nerz; orisa copiosa, gossipium sericum, linum,
canabes, tobaca optima ex Virginia et Marilandia, cineres clavellati, ligna omnis generis,
herbae medicatae diversae; pix copiosa, captura salparum et piscis cete; sacharum, poma
aurantia et citri; Jamaica insula ex his est memoratissima, maxima et populosissima, portu
nobilissimo Royal instructo; hanc excipit insula Barbados, Granada propter sacharum et caffee
celebre; ad insulas has excolendas Anglia maximos sumptus jam a duobus saeculis fecerant, sed
ingentem etiam usum eorum habebant jam.
10.1 Magna Brittania continet ergo tria regna; quae nomenclatura jam sub
Jacobo 1--o cepit invalescere, donec anno 7. huius saeculi facta unione incorporativa omnium
trium regnorum hoc nomen civitate donatum fuisset; nomine vero Angliae venit antiqua Anglia
Saxonica, haec in septem provincias subdivisa est, quae provinciae prius regna integra et
diversa a se invicem erant; tota Anglia in 40 comitatus dividitur, qui Schir appellantur.
Vallia dividitur in septentrionalem et meridionalem, et in 12 comitatus, proin sunt 52
comitatus in tota Anglia. 2 Urbes majores sunt 29; minores 707; pagi 119;
parochiae 9293; domorum unus millio centum sexaginta milia 6 et 63; jugerum terrae 37 082 540.
3 Scotia dividitur in
2-046
septentrionalem et meridionalem; prima vocatur vulgo Hochland ob montes, alia Niederland.
4 Subdividitur in 33 districtus, ex quibus 31 Schir appellantur, allii vero
duo Stebartyie appellantur; hi duo praefectoratus complectuntur insulas Scotiae.
5 Kirkutbirk est una ex his praefecturis, quae 46 insulas Schetlandicas
complectitur; alia est Orknei, haec 26 complectitur Orcades insulas, ad has pertinent etiam
insulae Hebrides, inter quas excellunt Mutta et Arania, ex his originem traxit stirps Stuarda.
11.1 Hybernia est territorium adnexum, antea dynastiae nomine
complectebatur; Henricus se primus regem dixit; hi non gaudent communione jurium et
privilegiorum cum Anglia, sed a prorege per districtas leges gubernant; dividitur in quattuor
provincias Kanant, Leinczter, Münczter, Ulster. 2 Omnia territoria cetera sunt
Angliae subjecta; in Indiis orientalibus provinciae pertinent ad societatem commercialem
Indicam; Africanae et Americanae subsunt immediate coronae; provinciae societatis vivunt in
statu strictae subjectionis, et non reguntur Angliae legibus, sed pro commoditate et utilitate
societatis reguntur; idem fit in Africa et America; provinciae hae omnes secundum regulas
coloniales reguntur, premebantur, nihilominus per naturae productorum venditionem opes
stupendas cumularunt; quae causa fuit quod jugum Anglicum excusserint 13 provinciae.
§ 2 De incolis.
1.1 Generatim in tota monarchia Angliae ingens est populi numerus; prioris
saeculi in fine Viliam Peti in sola Anglia 7 360 000 incolarum statuit; tardius vero 7 055 706
prodierunt; anno 1777. nova computatio facta est, 6 354 015 prodierunt; huius imminutionis
causa est quod emigraverint Angli copiosi in Americam.
2-048
2.1 In Scotia ante paucos annos computati sunt 1 300 000, alii 200 000 plus
adnotant, et communiter tenetur 1 500 000 esse incolarum. 2 In Hybernia
computantur a Petio 1 200 000; de anno 1776. nova conscriptione instituta computatum est
Catolicorum ad capita 1 410 115, protestantia vero 751 169, consequenter 2 161 514.
3.1 Totius ergo Magnae Brittaniae populus ad 10 000 000 computatur,
praescindendo tamen a provinciis omnibus Americanis et Asiaticis et Africanis.
2 In coloniis Americanis sensim populus increvit etiam, hinc ibi 3 260 618;
cum 13 provinciis defecerunt 2 389 300.
4.1 Incolae Angliae sunt descendentes variarum gentium; antiquissimi erant
Brittae, hos superarunt et se cum illis miscuerunt Romani, hos secuti sunt Angli, Saxones et
Jutti, qui subjugatis Brittis et Scotis fundarunt heptarchiam, quam Egbertus in monarchiam
convertit; accesserunt dein Dani in Angliam saec. 11--o; Vilhelmus induxit Brittas ex
Normannia, hos secuti sunt tardius Belgae, et etiam Galli, qui pressi per religionis
persecutionem in Angliam se receperunt; moderni tamen Angli descendunt maxime ex Anglis et
Saxonibus, Danis item et Gallis, paucissimi ex Brittis et Romanis. 2 Valliae
tamen descendentes quam plurimi descendunt ex Brittis et Romanis.
5.1 Scotiae inferiori maius commercium erat cum Anglis, hinc etiam mixtura
enata est harum duarum gentium, proin ibi tam Angli, quam Dani et Galli reperiuntur.
2 Superiores vero Scoti seu monticolae exiguam cum ipsis Scotis inferioribus
habent commixtionem, cum Anglis vero plane nullam; hi ergo ex Scotis et Pictis antiquis
descendunt.
6.1 Populus Anglicanus communiter est temperamenti melancholico-sanguinei,
aliqui etiam melancolico-cholerici. 2 Statura eorum complexioque bona et
robusta est, apti sunt ad omnes corporis exercitationes, praecipue equitationes, luctas amant,
quas Baxen compellant; quae lucta pugnis accidit; haec pugnae ratio communis est in Anglia
inter omnes status. 3 Venationis, decursionis sunt amantissimi.
4 Libertatis
2-050
studium omnibus est commune, quam super omnia amant. 5 Exigua ergo obtinet
veneratio et cultus differentia inter status diversos, quia infimus onerum deportator vel
Holzfäller se aequalem existimet principi vel cuicumque Lord.
7.1 Usum et functionem libertatis nemo negligit; tota Angliae libertas
consistit in hoc axiomate: Omnia ea sunt licita, quae expresse et positive legibus prohibita
non sunt, et vicissim; proin analogia legum locum non habet apud Anglos; libertas tamen haec
populi nullum plane influxum habet in onerum publicorum subportationem, ad onera enim publica
omnes conferunt.
8.1 Utitur Anglus magna libertate cogitandi, scribendi; hinc Angli a
praejudiciis hominum sapiunt, et ratio sana maxime in Anglia dominatur; amor libertatis
singularem patriotismum et amorem patriae generat, hinc spretis exteris, spretis omnibus, quae
Anglicismum non sapiunt, solummodo carae patriae suae adhaerent; hinc non tam facile sedes
alibi figunt; peregrinantur, sed quantocius redeunt, nullibi enim se felices reputant extra
insulam suam. 2 Ex hac libertate nascitur etiam pervicacia quaedam, quae
communiter Anglis propria est, desiderium summum habent frui et uti rebus novis, paradoxis;
antiquas enim res spernunt et rejiciunt. 3 Opibus abundant, hinc huic
voluptati satisfacere possunt, et hinc desiderium opum acquirendarum facit ipsos industrios,
sedulos, maxime commercio, fabricis et oeconomiae deditos. 4 Divitiae tamen
hos saepe eos ad vanitatem, luxum, prodigalitatem et morum corruptionem pronos reddit
!. 5 Sunt sinceri, probi, cordati ad audacia usque; in
amicitia perdurant, sed non facile ad amicitiam condescendunt; miles Anglicanus bene ali cogit
neque paucis contentatur; in omnibus passionibus vehementes, in ira furiosi plane; apud plebem
mores crudiores deprehenduntur. 6 Ex ipsa melancholia apud multos enascitur
anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur,
accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. 7 Theatris, saltibus
publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit,
faciles sunt etiam in consuetudinibus et moribus exterarum gentium, praecipue Gallorum,
recipiendis, utut odio habeant nationem Gallicam. 8 Angli habent etiam suas
Petites Metres, sed in contrarium Gallorum; nam illi sunt serii,
2-052
abstracti, Galli vero sunt modi Stuczer; in Gallia plurimi sunt quos tremulos (Quaccer)
appellamus eius modi Petit Metre. 9 Feminae Anglicae formosae generatim, magna
statura, sed melancholicae, non vivaces uti Gallicae; feminae parum conversantur cum viris,
sed separatim distrahunt, vanae et ambitiosae sunt, luxuique pretioso deditae; sors feminarum
in statu matrimonii optima refertur, ob discretionem et benignitatem maritorum.
10 Leges tamen publicae sunt severissimae contra delicta feminarum, sed et
favorabiles. 11 Hactenus de Anglis dicta vera sunt maxima ex parte etiam de
Scotis inferioribus, speciatim Scoti sunt humani, affabiles, sociales, hospitales et
bellicosi. 12 Monticolae in omnibus differunt a Scotis et Anglis, sunt enim
rudes, inculti et asperes; et haec etiam de Hibernis septentrionalibus vera sunt; meridionales
Scotis inferioribus aequales, audaces, optimi milites, hinc saepissime emigrant bellatum ad
alias gentes; Angli tamen nunquam, aut rarissime exeunt.
9.1 Lingua Anglicana composita est ex diversarum gentium regnum sensim
inhabitantium linguis, ex Latina, Brittanica, Germanica, Danica et Gallica; ex Germanica tamen
plurimum superest, cuius tamen dialectus multum mutatus est. 2 Lingua Gallica
prius valde fuit in usu, et fuit etiam lingua aulica usque Elisabetham, quae reduxit Anglicam,
quae prius tantum plebis lingua fuit. 3 Scotae inferiores loquuntur Anglicam
cum exigua variatione dialectus; monticolae loquuntur barbaram et sterilem linguam, idem in
Hybernia fit; habet tamen lingua monticolarum cum Hybernis septentrionalibus maximam
similitudinem.
§ 3--us De Legibus fundamentalibus.
1.1 Leges fundamentales Angliae sunt sequentes:
1--o) Commonlaw seu Communis Lex; hoc nomine continetur complexus legum antiquissimarum.
Leges has colligi curavit Eduardus saec. 11--o; hoc codice leges municipales complectuntur,
sed etiam leges consuetudinariae et fundamentales irepserunt.
2-054
2--o) Est Charta Libertatum, quae Latino sermone saec. 12--o a Henrico Clerico edita est, et
est confirmatio privilegiorum antiquorum.
3--o) Est Charta Magna Libertatum, hanc 1215. edidit Joannes rex Sine Terra, et eam filius
eius 1225. confirmavit; Magna dicitur, quia ampliora jura conceduntur ea statibus.
4--o) Est Constitutio quae Petitio juris compellatur, et 1628. per Carolum 1--um confirmata
est; dicitur Petitio, quia dicebant Angli laesa esse jura sua per priores reges, ergo petebant
restitutionem.
5--o) Huc pertinet Jusjurandum quod Test appellatur et a Carolo 2--o anno 1673. inductum
est; hoc excluduntur omnes a muneribus qui ecclesiae episcopali addicti non sunt.
6--o) Constitutio, quae Habeas Corpus dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris
praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti
nemo incarcerari potest, nec per regem.
7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689.
8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701.
9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt.
2 Ex his legibus dimanant diversa juris publici capita; nempe regnum est
hereditarium, obtinet indivisibilitas monarchiae; ordo successionis est cognaticus, obtinet
jus primogeniturae, obtinet denique jus repraesentationis; feminae ergo habent praerogativam
prae maribus in linea recta, quae est cognatica successio. 3 Successor in
omnia jura defuncti antecessoris ipso facto succedit, citra omnem ritum et coronationem, proin
per nativitatem accipit omne jus; nam cum princeps Valliae per regem declaratur, jam per
status praestatur homagium ut futuro successori et regi. 4 Dum in ordine
successionis dubium enascit, parlamentum habet jus discutiendi et determinandi successionem;
immo parlamentum putatur gaudere etiam jure mutationem faciendi in ordine successionis; sic
scimus stirpem Stuardam exclusam esse, scimus per parlamentum statutum fuisse ne catholicus in
Anglia regni hereditatem capessere possit. 5 Anni minorennitatis ante Henricum
8. determinati non erant, sed hic voluit
2-056
testamento suo ut filius eius usque 18 annum maneret sub curatela. 6 Dein
anno '751. defixa est per parlamenti confirmationem 18 annis; idem etiam '765. anno
determinatum est; regis arbitrio relictum est tutores et regentes declarare per testamentum;
ubi autem rex non determinat, parlamentum solet eligere; reges absentes vel impediti ipsi
reges constituunt regentes, plerumque uxores suas, si vero in morbum gravem vel maniam incidat
(uti contigit moderno regi Georgio 3--o), eligit parlamentum; si conjuges non adsint, raro
committitur singulari personae gubernium, sed collegio virorum illustrium, qui vel a rege vel
a parlamento eliguntur. 7 Regentes diversis utuntur titulis: protectores, Lord
Gardyieng compellantur. 8 Inauguratio licet jus novum non tribuat, tamen
semper locum habet maxima cum solemnitate in Abbatia Vestmonasteriensi; postquam
inaugurationem publicatur rex [solemniter] in praecipuis totius monarchiae civitatibus
coronatur solemniter in praesentia statuum; rex facit sponsiones, quibus jura et privilegia
sarta et tecta conservare velit, sequitur dein jus jurandum formula generali; accedunt eum
dein praelati et eum exosculatur, dein ungitur sacro oleo rex, postea archiepiscopus
Cantuariensis et primas regni eum coronat; post hoc proceres seu Lord praestant juramentum
fidelitatis et obedientiae, dein eum exosculantur in gena sinistra; accipit dein sacram cenam,
servatur dein contio, post hanc praeces funduntur, et sic actus coronationis terminatur.
9 Etiam apud Anglos solet regina, si adsit, honoris gratia coronari.
10 Clenodia regni Anglici sunt: duae coronae, una, qua sanctus Eduardus
Confessor coronatus est anno 1046, haec imperialis dicitur. Alia est corona status
(Staatskrone); hac corona cinctus comparet rex cum regina coronatur imperiali corona.
11 Sceptra tria, unum cum cruce superne; alterum habet columbam albam; tertium
est baculus sancti Eduardi. 12 Gladii tres, quibus praecingitur. Unus gratiae
gladius et curtana dicitur, quo ei potestas gratiam dandi confertur; alii duo sunt gladii
iustitiae, unus pro rebus profanis, alter pro rebus et negotiis ecclesiasticis.
2-058
2.1 Forma regiminis in Anglia secundum aliquos est limitata, secundum
aliquos mixta, sed cui definitio horum vocabulorum clare constat, videbit non limitatam, sed
mixtam esse formam regiminis; jura enim majestatica sunt mixta, sunt divisa inter regem,
curiam superiorem, et inferiorem; non obstante tamen restrictione regis conspicua sunt tamen
eius jura; et quidem leges per parlamentum latae sine regis confirmatione vim legis non
habent, et provisio per regem facta in curia inferiori examinatur primo; si rejiciatur,
nunquam legem efficiet; si adprobetur, tunc a curia superiori investigatur; etiam haec
rejicere potest; si non placeat ei, regi propria est executio legum independenter; regis est
praecipua officia et munera conferre independenter, et ad arbitrium suum, omnes militares
dignitates confert rex, omnes ordines, titulos, nobilitatem, omnes ecclesiasticas dignitates;
nomine regis exercetur omnis jurisdictio tam criminalis, quam civilis et ecclestiastica;
gaudet jure aggratiandi; utitur jure conferendi jus repraesentationis, seu jus sessionem
habendi et votum ferendi.
3.1 Jura maiestatica externa exercet independenter circa legationes foedera,
bella et pacem; interim expensas pro bello parlamentum inferius resolvit; si tamen suis
sumptibus gerere velit et possit, nemo oberit ei; generatim ergo in omnibus, in quibus rex
lege restrictus non est, in iis illimitate jura maiestatica exercet; regi competit etiam jus
parlamentum, quod ipsi non placet, dissolvendi et dimittendi; dein habet enim jus
procrastinandi, seu differendi parlamenti sessiones, et tandem habet jus cassandi parlamentum,
seu deputatos jure suo privandi, et tunc communitates alios mittere debent. 2
Deputati in regula septem annis in parlamento sedere possunt, post hos elapsos novi deputati
mittuntur. 3 Gaudet jure proceres convocandi. 4 Per leges rex
Angliae est heres ultimus omnium suorum subditorum. 5 Rex reputatur Dei
vicarius esse, declaratur per leges esse infallibilis et omnes errores ministris imputantur;
eius persona est sanctissima, et, ut Angli dicere solent, sola cogitatio eum occidendi inter
maxima crimina reputaretur; praerogativas regum appellant sacra sacrorum Deitatis Anglicanae
Diadema.
4.1 Conventus statuum in Anglia appellatur Parlament; aliqui per parlamentum
intelligunt regem, superius et inferius parlamentum seu
2-060
curiam; interim cum rex aperte habeat jus parlamentum convocandi, cassandi etc. dicendum per
parlamentum intelligi tantum conventum ordinum, seu duas curias; in his ergo omnes
congregantur, qui nomine statuum veniunt; in curia superiori congregantur stricte sic dicti
pares curiae seu Lords, qui vel ecclesiastici vel profani sunt; ex profanis tantum capita
familiarum habent jus sessionis; ex ecclesiasticis sunt duo archiepiscopi et 24 episcopi
Angliae et Scotiae; hae tamen duae classes non formant duos status, sicut in Hungaria, sed
unicum statum, proin nulla est aemulatio, nulla invidia; saeculares jure hereditario gaudent
hac praerogativa, ecclesiastici vi officii sui habent eam; saecularis tamen solummodo tempore
majorennitatis, nempe 21--o aetatis anno, gaudet hac praerogativa, dein debent esse Helveticae
confessionis et quidem episcopales; ex Scotia tantum 16 eliguntur per ceteros Lords, qui
nomine omnium intersunt parlamento. 2 Generatim numerum parium non habentur
definitus quia rex pro arbitrio jam pluribus, jam paucioribus confert. 3
Praeter hos adhuc sedem in curia superiori habent 12 iuris periti qui tantum vota informativa,
non autem decisiva habent. 4 Caput curiae est cancellarius regni, qui etiam
tantum informativo voto gaudet; deciditur pluralitate votorum.
5.1 Curia inferior complectitur deputatos communitatum, nempe communitatum
urbium et oppidorum, quibus concessum est hoc jus. 2 Communitates deputatos
suos pluralitate votorum eligunt, nempe eorum qui possessionati sunt vel aedes et certos
reditus habent; eliguntur autem solemniter et plerumque marchiones, duces nempe tales qui jure
voti et sessionis non gaudent in curia superiori; ibi enim tantum primogenitus gaudet jure
voti in superiori curia; in hac curia inferiori tam Angliae, quam Scotiae deputati locum
habent; tota curia inferior venit nomine communitatis et efficit unum statum, inclusive cum
statu rustico. 3 Curia superior ultra 200 subjecta non extenditur; curia
inferior complectitur 80 deputatos comitatum, urbium vero 389 deputatos, duarum universitatum
4
2-062
legati, 8 portus maris mittunt 16 viros; 18 comitatus Valliae mittunt totidem deputatos,
dein urbes Valliae mittunt 12, proin omnes simul sunt 513 !. 4
Ex Scotia veniunt 30 deputatos, urbes et oppida mittunt 15; proceres evocantur nominatim
omnes; deputati vero generatim evocantur; in Scotia Lords nominatim non evocantur, qua tantum
16 mittuntur ex omnibus, sed generatim evocantur. 5 Electio deputatorum fit
certo ritu et pluralitate votorum, eligentes debent esse incolae eius loci, debent fundos et
certos reditus habere; idem etiam de eligendis intelligi debet, sic deputatus Angliae eligi
non potest, nisi 600 Lib. sterling proventus habeat; urbanus vero deputatus debet 300; diurna
enim deputati non habent in Anglia, prout in Hungaria, sed Scotae habent diurna; rex pro
lubitu suo convocat quomodo quorsum, et quotiens ipsi placet parlamentum,
urgente nempe bono publico; jam a saeculis in palatio Vestmonasteriensi Londini congregatur.
6 Prima die praestatur jus jurandum; curia superior praestat duo juramenta,
nempe Test, quod 1664. introductum est, ipsa est professio fidei juxta ecclesiam episcopalem.
7 Secundum est quod 1702. introductum est, quo stirpi Stuard abjuratur omnis
fidelitas. 8 Curia inferior praeter haec duo jurat etiam juramentum
Alegiancae, quod est homagii praestatio, 1606. inductum; aliud est juramentum Supremaciae, quo
regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. 9 Die
sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia
moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. 10 Post hoc
habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et purpura
praecinctus, stipatus ministris suis, oratione ipsos salutat, commendat salutem, et facit suos
provisiones, dein abit; status vero separati respondent ipsi et gratias agunt pro salutatione;
hoc responsum, vulgo Danksagungs-Addrese, per deputationem solemnem submittitur regi; alias
rex nunquam comparet in parlamento, sed si peculiaris provisio ardua facienda est, comparet
etiam in parlamento; tandem comparet cum provisionibus decretis vim legis tribuit; ultimo in
abolitione vel cassatione comparet etiam rex. 11 Curiae superioris membra
gaudent jure vota sua et sessionem in sua absentia aliis deferendi, 2-064 prouti
est apud nos absentium tabula; deputati curiae inferioris non accipiunt instructionem a suis
comitatibus, sicut in Hungaria, hinc proprio arbitrio concludunt in bonum civitatis, et
communitates consentire debent, quia hi repraesentant totum populum, a quo tamen instructio
haberi non potest tam facile, sicut apud nos, ubi tantum comitatus ipse dat instructionem.
12 Et haec est organisatio Parlamenti Anglicani. 13 Per totum
tempus parlamenti omnia eius membra gaudent immunitate maxima, et excepto casu perduellionis
violari et incaminari ! nequeunt, proin et reali et corporali immunitate
gaudent; omnis habent jus promotiones faciendi in parlamento circa quodcumque objectum;
praecipua potestas parlamenti se exserit in jure legum ferendarum, et tributorum imponendorum.
14 Quotiescumque in Anglia vel de condenda nova legs !, vel
abolienda antiqua, vel interpretanda lege agitur, semper id cum consensu utriusque curiae
fieri debet. 15 Ius tributorum curiae inferiori destinatae est, et quidem
quotannis. 16 Bill est provisio in stilum deducta sed non confirmata.
Parlamentsakte est confirmata per curias et ipsum regem Bill. 17 Provisio in
utraque curia approbata per regem confirmatur, et sic vim legis habet; omne decretum
parlamenti vel est publicum vel privatum, vel versatur circa tributa; dum bulla est publica,
rex eam confirmat formula Gallica: le Roi le Voi (rex vult); si est privata bulla, confirmat:
soi comme ile desirer (sit prout desideratis). 18 Si est circa reditus: le Roi
remersirse lo so soujet, accept leur bene volens, et osi le vau (rex gratias agit fidelibus
subditis suis, acceptat eorum benevolentiam, et desiderat id ipsum.) 19 Si
bulla quaedam rejiciatur per regem: le Roi savisra (rex curabit se informari); huius tamen
formulae jam ab antiquis temporibus usus non fuit in Anglia, nam reges habent jam modum ante
tempus supprimendi sibi odiosas bullas; et hinc merito Angli gloriari possunt quod nulla lege
moderentur nisi quam ipsi condiderunt; dein quod nulla ferant tributa, nisi quae ipsi sibi
imposuerunt. 20 Parlamentum custos est legum fundamentalium, libertatisque
nationis in his fundatis; hinc si deprehendatur quis leges fundamentales violasse, vel
libertatem infregisse, parlamentum hoc contra ipsum procedet; rex tamen, cum infallibilis sit,
non subesse hinc judicio, sed ministri eius incusantur. 21 Accusator est Curia
inferior, superior est
2-066
iudex in omnibus publicis accusationibus, et in omnibus causis, quae respiciunt pares Curiae
superioris, et quidem tam ecclesiasticorum, quam saecularium. 22 Per supra
memoratum decretum Habeas Corpus libertas Anglorum firmata est, Lettre Cachete sublata, quae
erant epistolae clausae quibus inarrestabantur viri praestantissimi quin processus ipsis
formaretur; apud Gallos originem habuerunt, sed modo et ibi sunt prohibitae.
23 Iura haec et immunitates fere omnes etiam Scotis sunt communes; in
religione tamen est differentia; nam in Scotia est hierarchia secundum Genevensem ecclesiam,
nempe synodos; Scotia habet etiam proprias leges municipales, omnes tamen leges post unionem
incorporativam latae sunt communes. 24 Hybernia habet suas distinctas leges,
et per proregem gubernatur. Leges condere potest tantum illas, quae non praejudicant legibus
et commodo Anglorum et Scotorum. Leges tamen Angliae non respicit Hybernia, nisi specifice id
exponatur.
6.1 In Anglia duae sunt factiones, Anglica et oppositionis; hae duae
factiones antiquissimae sunt originis, et ex altercationibus religionis originem suam habent,
uti ex historia Jacobi primi et 2--i scimus; hae factiones sunt summe necessariae ad
impediendam degenerationem regiminis formae; ipse filius primogenitus regis princeps Valliae
est membrum factionis oppositionis.
7.1 Nobilitatis classes apud Anglos copiosae sunt; tota natio Anglicana usu
consuetudineque dividitur in nobilitatem eminentem, in nobilitatem, et in communem plebem.
2 Proprie tamen et per legem tantum in nobilitatem et communitatem dividitur
Angliae populus, et quidem ad nobilitatem pertinent tantum Lords seu pers Curiae, ceteri omnes
communitatis nomine veniunt (Nobiliti et Comonalti).
8.1 Inter nobiles eminentiores habentur diversi
praerogativae gradus, quos titulus determinat, dux, marchio, comes, vice-comes, baro; juxta
hos titulos inter se diversis honoribus et praerogativis utuntur; antiquitus barones erant
omnes proceres generatim, sed successive alii tituli recepti sunt; hi omnes titulo Lords
gaudent, quod Dominum denotat; tituli hi
2-068
per solemne diploma a rege acquiruntur, cum prerogativa paris Curiae, et tunc plerumque
acquirunt praedicatum, ab urbe vel praedio suo quodam; hic conspicuus titulus tantum ad
primogenitum filium transit, qui etiam tantum jure sessionis et voti gaudet in Curia
superiori; stirps Marlborug habet pro utraque stirpe hunc titulum, exstincto nempe sexu
masculino. 2 Praerogativa ergo haec est solummodo personalis in Anglia neque
inhaeret bonis et praedium nobilitare non nobilitat alium, sed quivis possidere potest illa
bona, non sicut in Hungaria.
9.1 Ceterum hi tituli non passim distribuuntur; bona solummodo in
primogenitos derivantur; possunt tamen dividi cum consensu primogeniti; habentur tamen bona
allodialia, quae majoratui non subsunt, quae etiam ad feminas derivantur; si haec non adsint,
accipiunt ceteri Appanagium, seu annuam solutionem a primogenito.
10.1 Hodie ex abusu ducum et marchionum omnes filii appellantur Lords, apud
ceteros vero tantum primogeniti; filiae ducis vel marchionis vel senior filia comitis et
ceterorum Ladis (ladi) compellantur. 2 Fit ut hi Lords plures titulos habeant,
quia retinent ad maiorem titulum elati priorem titulum, et hi tituli dein dividuntur inter
complures filios secundum aetatem, ita ut senioribus maiores tituli concedantur.
11.1 Omnes proceres hi sunt vasalli regis, et homagium regi praestare debent
propter bona. 2 Hae dignitates et bona originaliter tantum bene merentibus
concedebantur, tardius per abusum etiam pecunia vendebantur; qui abusus quam maxime sub Jacobo
primo invaluerunt.
12.1 Archi-officiales gaudent praerogativa honoris cum ipsis proceribus
eminentioribus, sed sessionem et votum non habent in Curia nisi prius tales sunt pares;
praelati tamen, episcopi, et archiepiscopi ipso facto accepti oficii sui sint pares Curiae, ad
descendentes tamen episcoporum non transit haec dignitas, sed est stricte personalis.
2 Nobiles inferiores etiam diversos habent gradus nempe Knicht Baronets (ex
Ger. Knecht); erant enim regis vassali; hos Jacob I. induxit pro 1000 Ł Ster.; praerogativa
est restricta ad 2-070 primogenitos. 3 Dein sunt Bannerets (Banner
Herrn), sunt sicut equites aliarium gentium; hi utuntur titulo Sir cum prioribus, nempe
Baronets. 4 Alii sunt proprie equites qui Knikt bakelurs
vocantur, hoc titulo gaudent etiam ignobiles in oficiis aut aliis
honestioribus opificiis constituti, uti celebres horopei, mercatores etc; alii sunt Eskir
(Schild Träger); hi audent gestare scutum nobilitare. 5 Alii sunt Gent le mens
(Sánt le mán), vulgo nobiles; haec praerogativa competit cultioribus civium classibus, qui
nobilitate cetera non gaudent. 6 Freholders sunt adhuc media classis inter
plebem et nobiles, huc pertinent omnes, qui fundum aliquem innobilem titulo proprietatis
possident. 7 Copiholders etiam huc spectant, qui nostris arendatoribus sunt
aequales; nobiles hi Angliae praecedunt nobiles eiusdem generis Scotiae, et hi vicissim
nobiles Hyberniae, quae per tractatum unionis definita sunt. 8 Per Gentri
intelligunt totum populum Anglicum exceptis paribus seu proceribus. 9 Causae
controversae circa genealogiam, scuta et lineas definiuntur per heraldicum judicium
(Wappen-Gericht) 9 Servitus in Anglia locum non habet, nullus est glebae
adstrictus, sed omnes sunt liberi.
§ 4 De ceteris juribus regiis et praerogativis.
1.1 Inter praecipuas stirpis regnantis praerogativas certe est regni
hereditas; transmittit enim ad posteros suos regnum et quidem ad utrumque sexum.
2 Titulus regis etiam conspicuus est; antiquitus apellabatur breviter rex
Angliae vel Anglorum; Vilhelmus 1--us se etiam ducem Normaniae compellavit. 3
Henricus 2. ut dux Aquitaniae et comes Antegavensis hos titulos reservavit; subacta Hybernia
per eundem Henricum 2-072 1172. se dynastam Hyberniae dixit; Eduardus 3. jus
praetendit in universam Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae
1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum;
restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit
Eduardus et ad haec usque tempora permansit. 4 Henricus 8. a Leone 10. accepit
titulum Defensoris fidei anno 1521--o solemni edita bulla. Idem Henricus dein, ut affligat
Pontificem propter non admissum divortium uxoris suae, se regem Hyberniae adpellavit, et Caput
ecclesiae; tempore Jacobi 1--i accessit titulus regis Scotiae, sed Jacobus se cepit jam regem
Magnae Brittaniae apellare; qui titulus ab anno 7--o huius saeculi est in usu; a suis
generatim Sire compellatur; proles vero regis generatim filii et filiae Magnae Brittaniae
compellantur; primogenitus princeps Valliae et dux Cornubiae dicitur; principis Valliae
titulus speciali regis diplomate datur, expleta minorennitate, et tunc jam status et ordines
ei homagium ut futuro regi praestant; dux vero Cornubiae nascitur; intuitu Scotiae apellatur
Stevar von Schottland (princeps Scotiae) et a tempore unionis apellatur etiam dux de Rodsei in
insula Scotiae Bood. 5 Cum his titulis etiam reditus quidam connexi sunt; hos
reditus trahit rex donec fiat majorennis filius, postea vero ipse; ceteros filios rex ornat
titulis prout ipsi placet, communiter ipsos duces comitatum creat, per hos titulos jus parium
consequntur et sunt consiliarii status. - 6 Filiae regum per ordines dotari
consueverunt dum nubunt; omnes proles sunt in plena potestate patria. - 7
Scutum regis Angliae varium fuit pro diversis temporibus, modo divisum est in 4 areas; prima
area rursus divisa est in duas areas perpendiculares, in prima sunt duo leopardi aurei
congredientes in campo aureo, quod est insigne Angliae, in sinistra area est leo rubens in
campo aureo, quod est Scotiae insigne; in alia area est insigne Franciae, nempe 3 flores
lilii, in 3--a area est Scithara (harfa) aurea cum cordis argenteis in campo caeruleo; in 4--a
area est insigne stirpis Brunsvicensis; totum scutum 2-074 tegitur corona supra
quam eminet leopardus coronatus; totum scutum cingit ligula ordinis equestris Sancti Georgii,
in hac ligula scriptum est simbolum ordinis Honni soi qui mal i pense -- nebulo sit, qui male
cogitat; scutiferi sunt a dextris coronatus leo, a sinistris unicornis argenteus cum corona in
collo, huic coronae adnexa est catena aurea, quae corpori circumvolvitur, et intra pedes
posteriores desinit; uterque insistit fasciae argenteae cum inscriptione Dieu et mon Droi.
8 Vexillo utebantur Angli prius cruce Sancti Georgii ordinis, Scotae vero
cruce Andreae, ab unione tamen crux rubra S. Georgii et alba S. Andreae conjunctae sunt in
vexillis; princeps Valliae utitur proprie regio scuto; quod tamen differt, quod superne non
corona, sed galea plumis tribus struthiocamelinis ornata, et symbolum illius est Servio.
9 Aulica pompa (Etiquette) plurimum consistit in aulicis officialibus;
praecipuum archimunus fuit olim aulae praefectoratus (Lord hic steuard); hanc tamen dignitatem
reges ob altercationes vacuam reliquerunt. 10 Pro actu tamen coronationis, cum
officium habeat, rex regni cancellario defert hoc munus pro solo actu coronationis; hodie ergo
summus archiofficialis est Cancellarius regni (Lord hic chansellier) qui est sigilli magni
conservator; si vacet dignitas haec, sigillum conservat a rege denunciatus alter. 2--o) Est
Magnus thesaurarius; a temporibus Georgii Primi hoc munus per 5 commissarios exercetur, senior
ex illis gaudet dignitate hac. 3--o) Est Praeses Consilii intimi; tempore Caroli Primi abolita
est haec dignitas, Carolus 2. creavit rursus praesidem. 4--o) est sigilli privati Conservator
seu sigilli secreti. 5--o) Est dignitas Magni camerarii; haec hereditaria est stirpi
Ancastriae. 6--o) Connetabilis (ex Comes stabuli, seu agason magister); haec dignitas a multis
annis vacat, et tantum tempore coronationis suppletur. 7--o) Magnus mareschallus, seu
praefectus copiarum; haec est hereditaria stirpi ducum Nordfolcc. 8--o) Magnus admiralis, seu
architalassus. 11 Has dignitates rex pro arbitrio cuicunque confert, et non ad
dies vitae, sed pro regis arbitrio in regula, exceptis hereditariis; hi archi-officiales
praecedunt omnes duces, nisi sint hi ex sanguine regio. 12 Ceteri tamen
archiofficiales exceptis primis quattuor praecedunt tantum proceres suae classis.
2-076
2.1 Scotia olim habuit etiam 8 archiofficiales: cancellarius magnus,
thesaurarius magnus, sigilli magni conservator et secretarius supremus; dein supremus
archivarius, procurator, thesaurarius secundarius, et secretarius secundarius seu tribunalium
secretarius.
3.1 Praeter archiofficiales sunt aulae officiales: aulae praefectus Lord
Stevard (Oberst-Hofmeister); supremus aulae camerarius; supremus stabuli praefectus; supremus
rei bestiariae praefectus; camerarium primus. 2 Dein ceteri camerarii; preter
saecularia officia sunt duo aulica ecclesicastica, nempe: decanus sacellae regiae, qui est
episcopus; huic subest vice-decanus, quem eligit decanus; secunda est dignitas magni
elemosinarii, qui subelemosinarium habet adnexum; initium huius officii est quod reges per
tales elemosinas distribuerint; hi officiales comparent in maxima pompa cum rex publice
comparet cum aula sua.
4.1 Ordines equestres in Anglia sunt tres. 1--o) ordo Sancti Georgii qui
etiam periscellidis caeruleae ordo; Angli asserunt '349. ab Eduardo 3--o fundatum esse hunc
ordinem; patronus ordinis est eques Sanctus Georgius, qui etiam effigies est huius ordinis in
opere aureo encaustico expressus; geritur ex ligula caerulea lata pendens, quae per sinistrum
humerum pendet ad latus dextrum; diebus solemnibus ex catena aurea geritur; articuli catenae
referunt rosas albas et rubras, et convectuntur nodis Gordiis; praeter haec gerunt ligulam
caeruleam augustiorem, quae in pede sinistro infra genu portatur; huic ligulae insutum est
aureo labore nebulo, qui male cogitat; ordinis huius magnus magister est rex, equites sunt 25,
differentia nulla est inter omnes; summis personis confertur tantum. 2
Secundus est ordo trium coronarum, quem fundavit Henricus 4. Hic ordo per 2 secula extinctus
haesit, sed hoc seculo per Georgium primum restitutus est, qui etiam ad 36 defixit numerum
equitum; magnus magister est rex; insigne est sceptrum cum 3 coronis, dein rosa cum carduo in
lamina aurea, cum symbolo 3a juxta in uno; geritur ex rubra ligula lata ex humero dextro in
latus sinistrum; hi duo sunt Anglicani ordines. 3--us est Scoticus; et est ordo Sancti
Andreae, qui etiam der Distelorden dicitur; Jacobus 5. rex Scotiae 1596. fundatus est
!,
2-078
in hoc ordine sunt 12 equites; magister magnus est 13, ad imitationem 12 apostolorum et
Christi; exspiravit jam ordo hic; Anna tamen regina restauravit ordinem hunc anno 1703,
Georgius 1. ipsum confirmavit; insigne illius est S. Andreas cum radiis aureis in alba cruce
Andrei, geritur ex catena aurea, cuius anuli referunt ramos et folia vitium colore viridi
opere encaustico; symbolum est Nemo me impune lacesset. 3 Insigne huius
ordinis ex ligula viridi geritur ex humero sinistri ad dextrum latus, et tantum nobiles Scotae
possunt acquirere hunc ordinem.
5.1 Residentia regum Angliae olim fuit Londini, Scotiae vero Edinburgae,
hodie vero sedes regum omnium 3 regnorum est Augusta Tribunantum seu Londinum; originem huius
urbis referunt ad [annum] 2945 orbis annum, interim origo non est certa; scriptores maximam et
populosissimam nec non opulentissimam praetendunt totius orbis urbem; sita est in latere
septentrionali fluvii Tamesis, in amoenissima regione in comitatu Midelseks; constat ex 3
partibus: ipsum Londinum antiquum, 2. Abbatia Vestmonasteriensis, et opidum Sudvark; in
Londinensi urbe resident potissimum mercatores, opifices, artifices; Vestmünster occupant
nobiles et rex; in Sudvark nautae et piscatores. 2 Londin et Sudvark habent
communem jurisdictionem Londinensem, sed Monasterium est jurisdictionis abbatialis.
6.1 Magistratus Londinensis in festo S. Michaelis eligitur; ei praeest Lord
Major, qui 24 Altermänner habet; praeter hos 231 membra sunt in Senatu
exteriori; regimen huius senatus habet similitudinem cum monarchia totius regimine; in abbatia
abbas Vestmonasteriensis praeest per delegatum magistrum qui constat ex Hikstebard seu
praeside, dein Unterstebard, Hocbailiff, quibus 14 senatores adjunguntur.
2-080
7.1 Peripheria civitatis Londinensis ad 4 milliaria computatur; ad 7000
platearum computantur, et 120 000 domorum privatorum; impopulatio ad unum 1 000 000
computatur; in 135 parochias divisa est civitas. 2 Aedes publicae Londini
sunt: antiqua regia (Vitehall), quae juxta Tamesim sita est; in hac reges antiquitus
residebant; 1698. conflagravit hoc pallatium; in hoc palatio rex audientiam solemnem praebet
legatis exteris, et libellos a statibus ad se directos excipit rex; in hac aede capite plexus
est rex Carolus. 2--o) est regia Sancti Jacobi, quae S. James dicitur, haec in Vestminster
hall sita est et est residentia moderna regia, ab Anna regina fundatum; adest ecclesia aulica
splendidissima S. Jacobi. 3--o est Sommersets huse (hause). 4--o est aedes parlamenti, sola
major 170 pedes habet, latitudo 148 pedum, et quidem citra ullam columnam; in hac sala
conventus solemnes habentur; in hac aede etiam Bibliotheca conservatur. 5--o est Domus
praetoria, amplissima. 6--o Turris Londinensis Tower (Tauer); nomine huius turris venit
collectio plurium aedium quae moenibus cincta sunt, in quorum medio eminet turris alba; hic
fuit antiquissima sedes regum, sed modo armamentarium, domus monetaria, archivum regni, et
clenodia regni conservantur, nec non omnes ii incarcerant, qui contra statum delinquunt; 60
tormentis munita sunt moenia, gubernator illius est magni momenti homo. 7--o Basilica
mercatorum (Börse), in qua aedes mercatores conveniunt negotiorum suorum gratia; hanc 1566.
Thomas Gressham fundavit, sed conflagravit jam et restaurata est per mercatores; inferius sunt
200 officinae mercatorum et copiosae camerae. 3 Domus feloniaria,
correctionis, mente captorum, orphanotrophium, carcer publicus (Nefgatae) sunt nobilissimae
aedes quibus 500 aedes accedunt, ex quibus eminet ecclesia cathedralis S. Pauli, maxima in
orbe post S. Petri ecclesia. 4 Duo pontes etiam commemorari debent, qui
Londinum cum oppido Sudvark conjungunt per Tamesim, qui 30 pedes in latitudinem et
longitudinem 800 habet et 19 arcubus imminent, et aedibus utraque ex parte aequalibus ornatae
sunt. 5 Alter pons hoc saeculo confectus est, et conjungit Sudvark cum
Vestmünster; portus etiam commemorari debet, qui ultra 1000 navium capax est.
2-082
8.1 Urbs Londinensis habet suos dies festivos; die 30--a Januarii est dies
paenitentiae in memoria decollationis Caroli regis; 29--a Maji est gaudiosa dies, qua memoria
introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme
fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur detectio conjurationis
pulverariae; 27. Novembris celebratur dies natalis Elisabethae reginae, hac die effigies
pontificis cum ludibrio circumlata comburitur, una cum effigie praetendentis ex linea Stuard.
9.1 Palatia aestiva pro regibus habentur 4; 1) Kensington prope Tamesim, hoc
Vilhelmus 3 fundavit. 2) Hampton Kur, ad 3 miliaria ab urbe ad Tamesim, fundavit cardinalis
Thomas Volsejus. 3) Richmundia in Comitatu Suriensi juxta Tamesim. 4) Vindsor ad Tamesim
quoque; in hoc moderna familia regnans se distrahit in aestate.
§ 5 De externae securitatis mediis.
1.1 Monarchia Anglica tam terrestri quam navali gaudet exercitu, superat
tamen potentia eius maritima. 2 Exercitus campestris exiguus est respectu
aliorum, immo prioribus temporibus nullus fuit exercitus stativus, sed sub Vilhelmo 7000
concessa regi per parlamentum, in Hybernia vero 12 000; tardius per bella coacti sunt ad 16
374 capita augere exercitum; successive vero ad 18 857 capita excrevit exercitus campestris;
anno 1772. status exercitus Anglici campestris fuit: duae cohortes equites per 320 capita;
duae cohortes pyrobolariorum equestrium, per 270 capita; una legio turmae regiae equestris per
290 capita; una legio dragoner per 316; una legio Gardae reginae, cum adnexa cohorte dragoner
legione per 422 capita; una legio Gardae pedestris intuitu Angliae, quae 1557 capita habuit,
alia intuitu Scotiae per 2000, alia intuitu Hyberniae aeque per 2000; haec militia domestica
dicebatur; praeter has gardas rex habet etiam nobilem militiam, quo suis sumptibus alit rex;
una pars ex 40 capitibus constat et Gentlemenspensioners dicitur; alia complectitur 100 capita
praeter officiales.
2-084
2.1 Adsunt adhuc legiones 4 equitum, et 18 equitum levis armaturae, dein 70
legiones peditum; omnia haec corpora formant superiorum summa 18 857 capitum; belli tempore
augetur 30 vel etiam 50 milibus capitum exercitus pedestris; societas mercatoria Indiae
orientalis etiam aliquot millia statuebat militum; si haec non sufficiant, conducitur militia
extera gratia subsidia annua !; praeter stativam militiam habetur etiam
militia provincialis, quae tantum tempore belli comparet, de ceterum vero rus coluit; haec
pacis domesticae causa introducta est per Elisabetham, ad 200 000 hominum.
3.1 Alia est militia provincialis magis regulata, quae 33 000 adaequare
deberet pro custodiendis littoribus et portubus; tormentariorum habentur 3
legiones; et unum corpus geometrarum; pro armanda hac militia habetur omnis provisio, facile
enim ad 60 000 armanda in Tower Londinensi habentur armatura; copiae insigniter solvuntur,
Anglus enim inediae non est assuetus; ad alendos decrepitos optimae sunt dispositiones,
acquirunt pensiones et ubicunque vivere possunt; qui agnatos non habent in urbe Schelsea simul
aluntur.
4.1 Magna Brittannia arces exiguas aut nullas habet, est enim insula, proin
satis natura munita contra exteros, sed praesidiorum loco habet litora et portus insigniter
munitos. 2 Id ipsum de Hybernia verum est; Edinburgi tamen arx munitissima
habetur; et in limitibus Scotiae superioris hoc saeculo aliquae citadelae positae sunt contra
monticolas, et omnibus armis privati sunt; id ipsum in Hybernia cum catholicis accidit, quibus
ademerunt omnia arma, ne protestantes invadere possint. 3 Vis bellica Angliae
in classi consistit; ante Henrici 7 et 8--i tempora vix naves bellicas Anglos habuisse dicere
possumus, proin nec classem habuerunt; Henricus 8. prius collegium admiralitatis instituit, et
regulavit militiam navalem, iisque stipendia assignavit; temporibus Elisabethae ingens
incrementum cepit potentia marina; anno 1603--o erant 42 naves bellicae et militiae navalis
2-086
8526 capita, anno '678. regnante Carolo 2. naves 83 erant, et 18 323 capita.
4 Regnante Jacobo 2--o anno '688. erant 173 naves et 42 003, et 6930 tormenta
habebant. 5 Anno '702. regnante Vilhelmo 225 naves, 53 921 caput militiae, 10
678 tormenta numerabatur. 6 Regnante Anna anno '714. 232 naves, 49 800 capita,
tormenta 9954; anno '727. regnante Georgio 1--o 235 naves, 64 514 capita, 10,082
tormenta; anno '763. erant primae classis 3 naves, tormenta in his a 100 ad
120, militia in his a 700 ad 780 capita; 2--ae classis naves 15; tormenta 90, militia inter
600 et 660 capita; 3--ae classis 103 naves, quibus a 64 usque 80 inposita erant tormenta,
numerus militiae 400; 4--ae classis 69 naves, tormenta intra 50 et 60 in singulis navibus,
numerus militiae 280. 5--ae classis 62; tormenta intra 26 et 40, militia 190; 6--ae classis
naves 24, tormenta inter 20 et 24, militia 130. 7 Summa navium ergo 276;
praeter has habebantur subsidiariae naves 69, proin 345 naves erant omnes; et hic status est
fere etiam modernus Anglicae marinae; tota classis in 3 divisiones dispescitur, quae
Geschwader dicuntur, et per vexilla sua differunt; prima habet rubrum vexillum, secunda album,
tertia ceruleum; cuivis divisioni praeest architalassus. 8 Divisio vexilli
rubri habet praecedentiam honoris, dein album, ultimum est ceruleum, et sic etiam res se habet
cum admiralibus; olim tota classis suberat admirali Angliae, sed hodie haec dignitas per 7
personas administratur, quibus subsunt omnia collegia nautica minora; primae ex his 7 personis
conspicuis gaudent titulis; tempore belli ad 30, immo etiam ad 70 millia capitum auctus est
exercitus, tempore vero pacis 12 vel 15 000; stipendia optima et largissima habent, et
invalidis optime prospectum est; regulatio militiae subest soli regi, hinc omnes leges
militares sunt leges regiae. 9 Portus conspicui Angliae sunt: Chatan, Depfort,
Volvich, Portus Magnus vel Portus optimum, seu Pocmuthum, Plimut; praeter hos dantur et alii
minores portus; in majoribus his portibus classis conservantur, reparatur, et armatur; in
singulis portibus habentur domus armamentariae, magazina; generatim naves Anglicae in tota
Europa sunt optimae et fortissimae, et etiam velocissimae.
2-088
§ 6 De legibus municipalibus etc.
1.1 Leges municipales Romanorum florebant in Anglia donec regnum hoc eorum
paruit dominio; tardius Angli, Saxones, et Dani supervenientes leges et consuetudines suas eo
transtulerunt, et sic usque Eduardi Confessoris tempora permansit res; hic vero rex leges et
consuetudines florentes colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc
Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit,
et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti
statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt. 2 Habentur etiam leges
peculiares forestales, nec non statuta communitatum, quae leges privatae dicuntur.
2.1 Neque desunt leges militares utriusque militiae, quae tamen tantum belli
tempore vigent, et pacis tempore subsunt publicis legibus civilibus. 2 Obtinet
ex parte etiam jus Romanum, praecipue in Marechallico tribunali, ubi lites heraldicae
deciduntur, et etiam in ecclesiasticis negotiis, in quibus etiam jus canonicum Romanum
restrictum tamen locum habet.
3.1 Scotia antiquis utitur legibus municipalibus quae 1629. collectae et
typis editae sunt; a temporibus tamen unionis valent et leges quae in parlamento latae sunt.
2 In Hybernia prius propriae vigebant leges, sed a tempore subjectionis,
Anglicae. 3 Legibus Anglicis generatim objicitur quod quaedam nimis severae,
quaedam nimis molles sint, et quod securitati rerum non undequaque provisum sit; praecipue cum
omnia ea, quae expresse per leges prohibita non sunt, impune patrari possint.
4 Sed haec et similia fere omnibus gentibus aliis objici possint; habent
quidem leges Anglicae saepe vitia, quae tamen tolerantur potius quam ut per mutationem earum
derogarent ipsis legibus; dein neque omnia intuitu constitutionis Anglicae sunt mala, quae
nobis vel aliis mala esse videntur. 5 Ad sublimitatem earum legum plurimum
confert earum immutabilitas; aliquando etiam citra 2-090 sublationem legis occurri
potest vitiis et erroribus; sic lex antiqua Angliae est quod diebus festis et Dominicis nullum
mercenarium laborem peragere licet, proin nec crispare vel tondere quidem licet, et tamen lex
haec sublata non est, sed haec lex poena pecuniaria munita est; interim cum non accusentur,
nec judex officio suo utitur, et si accusetur etiam, judex exiguam poenam imponit
transgressori. 6 Arguunt etiam legem, vi cuius creditor 15 Ł sterling possit
debitorem suum solvere nolentem incarcerare, sed haec lex ad excessus praecavendos necessaria
est; dein talem debitorem tantum in platea deprehensum licet inarrestare, ex domo vero vel
hospitio suo neminem integrum est extrahere. 7 Debitores habent proprium
carcerem Kingsbang (Königs Bank); quae est collectio aedium plurimarum muro cinctorum, amoeno
horto instructa; in hoc detinentur, quivis opifex potest ibi exercere opificium suum et sic
debita sua solvere; hi debitores se ipsos regunt per senatum e gremio sui electum, 12 ex
personis et uno praeside constantem; patet ergo non esse tantam iniquitatem huius legis; rex
quidem habet jus durch sein Willen quempiam debitorem zu reinigen, seu absolvendi a debito,
sed talis pro infami reputatur et contemnitur. 8 Dein lex illa, quod tantum
legibus expressa observari debeant, munit etiam cives contra ministrorum et ipsorum regum
oppressionem et violentias; et sic etiam libertas civilis facile determinatur stante hoc
principio. 9 Et id quoque objiciunt, quod lege fundamentali cautum sit leges
ad litteram accipi debere; sed hac lege rursus restringitur omne arbitrium, omnis
interpretatio judicum, proin et oppressio; verum quidem est, quod in paucis quibusdam casibus
per hoc principium paradoxa generentur et mala quaedam, sed mille alia bona obtinentur.
4.1 Utram jurisdictionem, tam civilem, quam criminalem, exercet rex per
judices, et magistratus diversos, quos rex denominat; jurisdictio haec jam ex lege, jam ex
privilegiis competit tribunalibus et collegiis.
5.1 Judices inferiores in urbibus et comitatibus complures sunt, qui judices
pacis compellantur et sunt singulares personae; hi casus minoris momenti summarie decidere
possunt; praeterea debent politiae curam habere, item reos accusatos comprehendendi, et
inquisitionem generalem in 2-092 eos instituere; tribunal secundi ordinis consistit
ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu
congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut
assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et
ipsis processum solemnem formandi et sententiam ferendi. 2 In gravioribus
tamen causis et hoc tribunal est restrictum.
6.1 Tribunal tertii ordinis coalescit ex judicibus itinerantibus; tota enim
Anglia, uti scimus, in districtus divisa est, qui districtus justitiae compellantur; ad
singulum mittuntur 1, 2 vel etiam 3 judices, nempe 12 legum sapientes, qui in parlamento
sedem, sed non votum decisivum habent; hos judices mittendi potestas est regis, sorte tamen
deciditur quis judex quorsum mittantur, ne interessentia locum habere possint; hi ergo judices
bis per annum, in vere et autumno, mittuntur ad suos districtus, in quibus judicia celebrant
per comitatus in ordine et ideo peregrinantes dicuntur; non autem soli decidunt, sed 12
juratos cives ut assessores adhibent pro decidendis causis; hoc ergo tribunal revidet causas
decisas per inferiores judices, alias decidet, et hoc tribunal est aeque criminale ac civile.
Praeter haec provincialia fora habentur etiam tria metropolitana tribunalia; quae tribunalia
metropolitana aeque per 12 sapientes legum celebrantur in aestate et hyeme. 2
Primum ex his tribunalibus est Konigs Bank; hoc nomine venit tribunal coram quo decurrunt
causae in quibus rex seu coronae pars est vel activa vel passiva. 3 Aliud est
tribunal camerae; huius activitas restricta est ad causas circa contributiones versantes; ab
hoc dicasterio exemptus est Lancastriae comitatus, qui proprium tribunal habet.
4 Tertium est tribunal communium causarum, proin est apellatorium tribunal in
omnibus aliis causis. 5 Tria haec tribunalia quater per annum consident in
Vestmünster halle; adsunt 4 judices ambulantes.
7.1 Cancellaria regia est supremum forum revisorium omnium causarum; cuius
praeses est cancellarius regni cum 12 assessoribus consiliariis; hoc tribunal tribuit sibi
aliquando jus recedere a rigore legum in causis in quibus aperta iniquitas eveniret si
verbaliter legibus inhaeretur. 2 In causis arduis et gravissimis patet adhuc
ad curiam superiorem accessus per instantiam; hoc tribunal summum est etiam forum tabulae
parium, et omnium delictorum publicorum.
2-094
8.1 Praeter haec tribunalia habetur etiam tribunal admiralitatis in quo
negotia commercii, navigationis, militiae decernuntur. 2 Aliud est
marshallatus tribunal, quod est tribunal haeraldicum, proin lites circa nobilitatem, armales
etc. deciduntur.
9.1 Iurisdictionem ecclesiasticam exercent archiepiscopi, episcopi,
archidiaconi, diaconi, pro ratione negotiorum; ab archiepiscopo non ad pontificem, sed ad
cancellariam regiam apellatur, ubi rex denominat speciale judicium delegatum pro ea causa;
saepe praeter spirituales causas etiam profanae referuntur ad tribunal ecclesiasticum, uti
causae matrimoniales et testamentorum. 2 Poenae spirituales in Anglia sunt:
increpatio, maledictio, poena publica, excommunicatio minor et major; poena tamen corporalis
numquam locum habet.
10.1 Omnia judicia in Anglia publice celebrantur, proin patentibus omnibus
portis; dein quilibet reus judicatur a judicibus sui ordinis suo modo, nam 12 illi jurati
assessores semper desumuntur ex ea classe ex qua est ipse reus; si est nobilis, erunt judices
nobiles; et ad finalem sententiam opus est ut omnes 12 jurati cives consentiant; et hi 12
cives debent decidere semper quaestionem facti; judex vero seu tribunal decidit quaestionem
juris. 2 Ipsi testes publice exaudiuntur et authentisantur, et tam rigide ut
nunquam valeat testimonium perhibitum extra faciem tribunalis.
11.1 Processus frequentes sunt in Anglia ob antiquitatem legum; sic in sola
Londinensi urbe 4000 advocatorum vivunt, et hinc paradisus advocatorum dicitur.
12.1 Inter delicta habentur diversi gradus; primo sunt atrocissima
(Hochverrath), huc pertinent omnia periculosa molimina in statum. Dein sunt atrocia delicta
(Kleinverrath), prouti est si filius patrem vel inferior suum superiorem mactaret. 3--o) sunt
omnia ordinaria delicta quae etiam nomine feloniae veniunt. 2 Circa actum
fenoliae ! peculiare privilegium obtinet nationis Anglicae, quod omnis, qui
prima vice feloniam exercet, gaudet privilegio clerici, id est poena mortis condemnari non
potest; alia delicta morte cum exacerbatione et confiscatione bonorum in primo genere delicti
puniuntur. 3 A privilegio feloniae eximitur homicidium voluntarium;
stigmatisatur tamen in brachio sinistro, ut alia vice agnoscatur; nobilitas tamen exempta est
a poena ustulationis.
2-096
13.1 Tortura in Anglia jam a longo tempore locum non habet, sed omne
delictum debet probari, et si quis convincatur per testes, propria oris fassio non requiritur;
etiamsi neget delinquens, tamen sententionabitur; summe tamen necesse est ut delinquens
respondeat judici, sive negatione sive affirmatione; nam si delinquens obtinaciter taceret in
nullo delicto locum habere potest poena ordinaria, sed convicto delinquenti dictatur poena
dura et fortis dicta quae consistit in eo: delinquens in subterraneo cubiculo exutus ponitur
ad foveam, ita ut pedes sint altiores quam caput, dein corpus oneratur ponderibus, et sic
permittitur donec exstinguatur; datur ipsi una die panis, alia aqua donec vivit; multi se huic
durae poenae subjiciunt ut familiam suam liberent, in casu nempe perduellionis et criminis
laesae maiestatis. 2 Poena haec est Scoticae originis, modo jam in tota
Britannia locum habet.
14.1 In Scotia omnes hae leges locum habent, sed et aliquae leges
municipales ante unionem in Scotia latae. 2 In Scotia diversae familiae habent
privilegia et jurisdictionem tam civilem, quam criminalem, et horum bona Baronatus
compellantur; paucae sunt tamen tales familiae. 3 In reliquo omnia obtinent
sicut in Anglia; habent tria tribunalia, primum est collegium justitiae eminens et
apellatorium, gaudet praeside et 14 assessoribus; praeter hos ordinarios habentur etiam
extraordinarii aliquando assessores; hoc Edinburgi residet; aliud colegium est pro revidendis
causis criminalibus, quae Curia justitiae compellatur, cuius praeses habet 5 judices sibi
adjunctos; hi sunt judices peregrinantes, sicut in Anglia 12 sapientes. 4
Aliud est Officium cameraticum; huc pertinent omnes causae quae circa reditus publicos
versantur. 5 In Hybernia prorsus nulla est differentia cum Anglia tamquam cum
provincia dominata.
§ 7 De reditibus publicis.
1.1 Reges Angliae olim multa jure privato possidebant in Anglia et plurimum
in Francia sub Plantagenetis, modo tamen bona coronalia exigua sunt, sed reditus regis per
parlamentum determinantur, et per totum regnum
2-098
sufferuntur. 2 Tituli proventuum regis Anglici sunt hi: titulo juris regii
ex domaniis; 2--o ex teloniis ab invectione mercium (haec rubrica magna est, merces etiam
illatae, praesertim voluptariae, maximis teloniis onerantur); ab evehendis vero mercibus vel
plane nil vel exiguum quid exposcunt, ad commercium suum florens reddendum; 3--a rubrica est
venditio salis; 4--a accisa, quae pluribus mercibus inhaeret, nempe cerevisiae, hidromelli
(seu ex pomis et piris facto potui), lithantracibus, tabacae, herbae, thee, caffee, cacao,
vino et cremato; hanc accisam illi pendunt, qui in minutis vendunt, uti caupones, cavearii
etc; 5--o) reditus ex charta signata, et reditus postae; praestatio domibus inhaerens juxta
numerum fenestrarum; a curribus quoque habetur praestatio et a numero equorum, imo pro ipsis
sedibus portatilibus omnes officiales publici ex suo salario certum quantum amittunt titulo
onerum publicorum. 3 Hi reditus sunt stati et ordinarii semel pro semel;
praeter hos habentur duo extraordinarii reditus, nempe praestatio, quae bonis immobilibus
inhaeret et fundis (Grund-Steuer); huic contributioni subsunt etiam aedes, proin a domibus
duplex praestatio desumitur; summa seu portio quae solvi debet non est defixa, plerumque juxta
valorem fundi a quovis centum desumuntur tot partes, quot parlamentum designat. 2--a rubrica
est ex hordeo tosto (Maltz), ex quo cerevisia coquitur; harum duarum rubricarum quantitas non
est defixa, quia non sunt defixae semel pro semper, licet jam a saeculo in usu sint, dein nec
quantum pro omni anno est aequale. 4 Ex his titulis calculantur reditus
publici Angliae horum temporum: ex teloniis circiter 2 000 000; ex accisa omnium objectorum 4
600 000; ex praestatione fundorum immobilium 2 000 000, ex hordeo tosto 113 000 Ł; ex ceteris
adhuc reveniis ! 1 000 000, proin 10 213 000 Ł.
2.1 Habentur etiam extraordinariae rubricae, nempe titulo taxarum tempore
nativitatis et mortis nec non conjugiorum. 2 Dein taxae propter expeditiones
taxarum; item proventus fiscalitatum; et si haec omnia non sufficerent, recurritur ad novas
portiones et titulos, ex quibus frequentissimus est lusus lotto, ea tamen differentia, quod in
Anglia tota summa collectarum pecuniarum distribuatur iterum inter ludentes dempto certo
procento per aerarium; aliquando etiam ad titulum mutui recurritur per chartas bancales.
2-100
3.1 Ab omnibus his oneribus nemo Anglorum exemptus est, nec archiepiscopus
nec nobilis.
4.1 In Scotia habentur etiam telonia et accisae sub arenda, reliqui reditus
per publicos perceptores coliguntur. 2 Dispensatio redituum publicorum est
penes regem; a temporibus tamen Vilhelmi regis est qualificata haec dispensatio: rex enim
illuc debet impendere pecunias quo parlamentum ordinat, et hinc ministri rationes reddere
debent pro rege; exscinditur tamen ex reditibus publicis certum quantum, quod Lista civilis
compellatur, quodque pro decore aulae ei ceditur pro libero arbitrio. 3 Haec
summa non adeo magna est; sic Georgius 2. habuit 800 000 Ł St; modernus habet 900 000 Ł.
4 Haec Lista civilis praerogativam habet prae omnibus aliis expensis, hanc
sequuntur interusuria debitorum, dein [pro] reliquae erogationes; fit quandoque ut Lista
civilis erogationibus aulae non sufficiat; si hoc sit, rex contrahit debita, et parlamento
futuro proponat ea exsolvenda.
4.1 Magna Brittania debita publica ingentia habet; anno 1--o huius saeculi
fere ad 7 milliones aestimabantur debita, anno 14. ad 53 milliones et 600 000 excreverunt,
anno 53. ad 72 milliones, [anno] 62. anno 110 milliones, anno 74. ad 137 milliones Ł, modo
levi calculo 150 Ł milliones debitorum subsummi possunt; anno 17--o huius saeculi imminuerunt
census, et residuum converterunt in exsolutionem debitorum; modernus minister Pitt multum
adlaboravit circa exsolutionem debitorum, sed parum effecit. 2 Fides tamen
publica non obstantibus enormibus his debitis, quibus exsolvendis tota natio non est par,
salva est, quia fides publica in Anglia non est fides regis sed totius nationis, proin tota
natio se obligat pro his debitis, quae omnia in chartis publicis consistunt.
§ 8 De commercio, industria etc.
1.1 Natio Anglica una ex maxime industriosis est, idque ex desiderio
habendarum opum; res rustica maxima contentione exercetur, magna obtinet 2-102 rei
rusticae cultura apud eos; antiquissima est in Anglia societas agraria, quae fundo amplissimo
et locupletissimo gaudet, ex quo praemia et incitamenta pro re rustica distribuebantur; et
etiam pro evectione frumenti ponuntur praemia ut sic industria excitetur. 2
Quod opificia adtinet, ea in Anglia sunt in maximo flore, nullique Europaeo cedunt opifices
eorum; ex opificiis his florentibus enatae sunt fabricae et manufacturae; initium fabricarum
ad saeculum 14. recidit; tunc leguntur textores, tinctores, fullones inducti esse in Anglia ex
Belgio; sub Elisabetha maximum ponebantur fundamentum fabricarum per receptos Hugonotas;
pannifabricae omnium plurimae sunt in regno, fertur enim 5--a Angliae pars pannificio
occupari; formant panni diversum pannum !, nobilior pannus Fürst Klod
compellatur, qui ex Anglica lana cum Hispanica mixta fit, Sommersetiae, Glocestriae et in
Vildensi comitatu fit; alter est Second Klod, medius pannus, hic in diversis fit comitatibus;
Londini et Manschestriae fiunt subtilissimae texturae. 3 Tincturam praecipue
Angli habent nobilem et bonam, per Valkererde adimunt omnem pinguedinem naturalem lanae et sic
ad recipiendum colorem aptissimos reddunt. 4 Post laneas res texturae sericeae
sunt omnium celeberrimae, intertexto etiam auro et argento, item et limbi aurei et argentei;
chalibeas fabricas celeberrimas habent, nec non cupreas et ex aurichalco, quae in Eboracensi
comitatu florent; coriaeae, testaceae fabricae quam plurimae habentur, item et speculorum,
chrystallorum, a potiori in Eboracensi comitatu; horologia, instrumenta mathematica et
chirurgica ad summum florem perducta sunt in Anglia, item panni et merces chalibeae; urbs
Londinensis est centrum maximorum opificum, prout est centrum divitiarum.
2.1 In Scotia hoc saeculo primo florere coeperint fabricae et manufacturae;
tibialium habentur fabricae in Scotia celeberrimae, item et texturarum lini et canabis;
praecipua sedes fabricarum est Lascovia. In Hybernia plures sunt pannificinae, item et
texturae laneae, lineae, in quibus proximi sunt Anglis; habentur etiam testaceae fabricae,
item et vitreae res; navium magna est fabricatura in Hybernia tam bellicarum quam
commercialium.
3.1 Ex omnibus his non potest non nasci commercium magnum totius Britanniae;
internum ipsum commercium magnum est, quod facilitate viarum et vecturarum mirum augetur;
adsunt enim fluvii, canales, viaeque
2-104
optimae, et maria ad commercium internum; sed et externum commercium Angliae est
florentissimum; propriis enim navigiis praestant omnes vecturas. Florentissimum Anglorum
commercium est cum Portugallis, Hispanis, Italis, Gallis, Belgis; etiam cum Suecis, Danis et
Russis habent commercium, sed non adeo lucrosum; in partibus Levantinis magnum commercium
habent, nempe in partibus orientalibus maris Mediterranei cum Algiris, Smirnensibus,
Constantinopolitanis etc., in Africae occidentalis et orientalis littoribus, in quibus
potissimum permutatione mercium suarum coemunt producta Africana, potissimum aurum, ebur et
nigritos, et hoc commercium valde est utile Anglis, et intuitu bilancis numericae, et
utilitatis. 2 In Indiis orientalibus adhuc florentius est commercium Anglorum,
in quibus etiam plurimas occupationes fecerunt. 3 Vendunt ibi artefacta sua et
coemunt sericum, lanam, aurum, farmaceuticas res etc; argento exsolvunt omnia, et illi tantum
aurum recipiunt ab orientalibus, ob minorem valorem auri in partibus orientalibus intuitu
Europeae. 4 Utilitas commercii Americani olim magna erat, vendebant caro
pretio artefacta sua ibi, et coemebant levissimo producta Americae; post defectum vero 13
provinciarum mirum in modum imminutum est commercium.
4.1 Scotia cum Anglia aliisque provinciis et regnis commercium facit, partim
artefactis suis, partim sebo, lithantracibus, salpis, halecibus et carnibus fumatis, nec non
pellis crudis. 2 Hybernia etiam exercet commercium cum aliis gentibus;
restricti tamen sunt ad eas merces quas Anglia ipsa non evehit, ne civitas matrix detrimentum
capiat, neque permittuntur ad summum florem perduci fabricae mercium, quae in Anglia florent,
et has merces non audent emere ab aliis gentibus, sed debent emere ab Anglis; distrahunt
saponem, sebum, pelles crudas; pecunia ex his percepta maxima ex parte refluit in Angliam pro
pannis aliisque.
5.1 Pro commercio hoc florente habentur plures societates commerciales;
antiquissima est societas Russica, quae 16. saeculo florere cepit et cum Russis commercium
habent utilissimum. 2 Alia est Levantina seu Turcica, quam Iacobus 1--us anno
1606. fundavit, et quidem cum jure exclusivo fundavit hanc societatem; quod tamen privilegium
lapsu temporis ademptum est, nam cuique civi Anglicano permissum fuit commercium exercere in
partibus Levantinis; antea enim restrictus fuit numerus civium, dein vero 20 Ł persolutis
quisquis fieri potuit membrum. 3 Tertia est
2-106
societas Africana, quae a Carolo 2--o anno 1666. fundata est, sed abolita paulo post anno
tamen '672. restaurata est; anno vero '751. parlamentum cassavit privilegium huius societatis.
6.1 Societas Indiae Orientalis omnium est antiquissima, quae 1600. ab
Elisabetha fundata est, haec societas ob abusus in maximo fuit periculo exstinctionis, hinc ad
excitandam emulationem fundarunt aliam adhuc societatem orientalem, interim contrarium enatum
est; una enim societas conata est alterius commodum evertere, hinc 1701. duae hae societates
conflatae sunt in unam cum exclusivo privilegio; haec societas ingentes fecit acquisitiones,
et conspicuum tenet regnum in Indiis orientalibus; dividens huius societatis annis
superioribus fuit 10 per centum, ultimis tamen his annis recidit dividens ad 6 per centum;
negotia enim huius florentissimae societatis his ultimis anis ibant in deterius.
7.1 Quinta societas est maris Mediterrannei, quae '711--o instituta est, sed
mox cessavit; videntes enim socii quod commercium non nisi 2 vel 3 per centum ferat, potius
fundum capitalem suum elocabant tituli mutui, plurimum aerario, ubi et hodie medium decimum
millionem habent per 6 per centum.
8.1 Alia est Americana societas, seu Hudsonis, quae jus exclusivum habet cum
pellibus commercium exercendi; alia est Hamburgensis, quae cum urbe Hamburgensi, proin tota
Germania commercium exercet.
9.1 Praeter has societates dantur etiam 8 assecurationis societates quae
omnia possibilia gratia certum praemium assecurant. 2 Banco Londinense aeque
commemorari meretur, seu mensa argentaria, quae 1649. regnante Vilhelmo 3--o introducta est;
occasione enim belli privati bancarii et mercatores crediderunt ingentes summas aerario, his
ergo concessum est privilegium mensam argentariam instituendi, hi habent jus pecuniis
substituendi chartas in defectu, quae dein chartae in pleno valore circulant, absque omni
rabat, quia haec banca fundatur in fide publica, pro his vero chartis fidem faciunt banc;
negotium huius bancae consistit in redemptione chartarum publicarum, dein in coemptione auri
et argenti crudi, quod dein in2-108 monetam cuditur; chartas enim tam publicas quam
privatas etiam coemit banc temporibus iis, in quibus valor earum decrevit, et mutatis
circumstantiis cum lucro illas erogant.
10.1 Ad commercium adjuvandum habentur etiam portus; Londinensis portus est
florentissimus; anno '669. exportatio mercium ad 6 788 166 Ł, pretium invectarum mercium ad 5
707 milium; proin divitiae nationales ultra medium secundum milionis
excreverunt; hoc saeculo exportatio ad 13 369 853 Ł, invectio ad 8 093 472 Ł aestimabatur,
proin lucri bilanx in 5 303 381 Ł; anno 70. huius saeculi exportatio fuit 16 159 412 Ł;
invectarum ad 13 298 452 Ł S; differentia fuit 2 860 960 Ł S; anno 73. huius saeculi
exportatae sunt 13 226 740 Ł, invectarum pretium 11 832 469 Ł, proin 1 394 271 Ł fuit lucrum;
bilanx ergo numerica lucri ceteris paribus ad 2 000 000 aestimatur, patet ergo commercium
Anglicanum sensim deficere, idque potissimum propter 13 provinciarum defectum, et quia etiam
aliae gentes inceperunt sibi domi prospicere per evectionem fabricarum et manufacturarum;
neque ultima ratio deficientis commercii Anglicani est nimium pretium mercium Anglicanarum,
quae ab aliis nationibus non quidem ea bonitate, sed multo leviori pretio haberi possunt.
2 Generatim nulla natio Europea adeo versata est in negotiis commercii tam
politicis quam privatis ut Anglica, nullaque tam extensum et late patens habent commercium
quam Anglica, ut certe Anglia magistra omnium nationum in commercialibus dici possit; mirus
enim [enim] spiritus, incredibile desiderium lucrum capiendi apud Anglos; ad hoc plurimum
facit quod mercatura una ex honorificentissimis occupationibus apud Anglos sit.
§ 9 De norma monetarum.
1.1 Quemadmodum aliae gentes, ita et Angli habent suam normalem mensuram
monetarum, quae est libra sterling. 2 Haec libra dividitur in schilling, et hi
in phening; nempe una libra habet 20 schilling, et hic 20 denarios. 3 Origo
voculae sterling ignota est, quidam ab urbe Sterling,
2-110
quidam a voce Saxonica Stoerae, lex, repetunt; per libram olim intelligebantur moneta, 12
loth habuit, tardius tamen recessum est ab hac methodo, nam ex una libra 4 libras cudebant; in
Gallia vero una moderna libra est 80--a pars antiquae; in Anglia ad 9 nostros florenos
aestimatur libra. 4 Aureae monetae in Anglia sunt aurei ginei, a provincia
Africa Guinea, ex qua copiosum aurum acceperunt; sub initium valuit unam libram, sed tardius
uno solido auctum est pretium, cuduntur quadruplicati, duplicati, et quadrantes; hi aurei a
temporibus Caroli 2--i sunt in usu.
2.1 Argentei nummi sunt: coronae, quae valent 5 solidos, etiam dimidiatae
cuduntur; solidi, qui 12 denarios valent; cuduntur ex argento etiam 6 denariorum, 4, duorum et
unius denarii nummi; ex cupro dimidii et quadrantes denarii cuduntur. 2
Cuduntur nummi Londini in Tauer sumptibus publicis; apud nullam gentem monetae eius sunt
interni valoris, quam apud Anglos et Belgas; apud has enim gentes internus valor aequalis est
externo. 3 Liquefactio et exportatio monetarum lege publica est prohibita, imo
proficiscentes extra regnum non nisi 5 Ł S. effere audent, sed chartas possunt efferre, vel
etiam exteras pecunias, e.g. Portugallicas, quae uti Anglicae circulant pecuniae; ceterae vero
monetae instar mercium examinantur et ponderantur, non adtento stigmate principis;
Portugallicae tamen eximuntur monetae ob magnum commercium.
3.1 Regnante Elisabeta massa circulantium monetarum fuit ad 4 000 000 Ł S.
aestimata. Anno '684. ad 18 000 000 Ł, anno '748. aestimabatur ad 30 000 000 Ł, quae et hodie
est massa. Chartarum circulant 150 000 000 Ł S.
4.1 In Scotia a tempore unionis eadem est monetae ratio; habent libras,
marcas (medias libras, solidos et denarios). 2 In Hybernia perfecte aequalia
sunt omnia; tantum quod solidus Hybernicus tantum 9 denarios valeat, Anglicus vero 12.
2-112
§ 10 De religione.
1.1 Religio antiquissimarum incolarum fuit ethnica, sub dominio Romanorum
religio Christiana etiam in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in
idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti
frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu
reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate
spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa
concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt pontifices,
hinc 1376. repraesentationes factae sunt a statibus contra has exactiones pontificum; ad
extremum publice praedicare coeperunt contra hos abusus; Viklefus prius fuit, qui contra eos
processit. 2 Reges ergo et pontifices omnem operam contulerunt ad exstirpandos
Viklefitas, qui etiam partim vi, partim bonis exstirpati sunt; regnante tamen Henrico 8. facta
est defectio; filia quidem eius Maria religioni Christianae chatolicae addicta fuit; cum tamen
non diu vixerit, soror eius Elisabetha stabilivit et fundavit ecclesiam Anglicanam; paulo post
enata est in ipsa ecclesia Anglicana lis; pars Genevensem, pars vero episcopalem regiminis
formam voluit; praesbiteriani in statu coactionis vivebant diutissime, donec sub Carolo rege
praevalescente ecclesia praesbiterianorum subprimeretur ecclesia episcopalis; tardius vero
rursus opressi sunt, et vix gratiam tolerantiae obtinere poterant, ab omnibus tamen muneribus
publicis exclusi erant; hae duae sectae differunt maxime in regimine ecclesiastico se invicem,
etiam in quibusdam dogmatibus.
2.1 In Scotia sub initium etiam erat idololatria, tardius per Romanos
inducta est Christiana; reformata religio ex Anglia in Scotiam irrupsit; in Scotia tamen paulo
post religio praesbiteriana florere coepit, et ad haec tempora permansit; gens Anglica,
libertatis civilis studiosissima, etiam circa 2-114 religionis negotia libere
sentire, credere, et profiteri se posse putat et sentit; nullus hic est populus, apud quem tot
religionis monstra existerent quam in Anglia, quod jam ipse Barclajus testatur; hodie
catholici Judei, Calvinistae, anabaptistae, tremulantes (quacceri), hodie etiam theistae
habent ecclesiam in Anglia, et omnes libere profitentur religiones suas, cum summa
tollerantia; solis Mahometanis et catholicis interdictus est lege publica usus et exercitium
religionis; ex causis tamen politicis dissimulate se habent catholici, sed restricte.
3.1 Anglicana ecclesia intuitu regiminis ecclesiastici divisa est in duas
provincias, seu archiepiscopatus: Cantuariensem et Eboracensem; quivis habet suos episcopos
suffraganeos; nempe Cantuariensis habet sub se 20 episcopos, alter 4; uterque archiepiscopus
vocatur metropolita et primas, et hi gaudent nomine cleri eminentioris, et omnes 26 sunt Lords
ecclesiastici, seu pares Curiae et regni; primus omnium parium est archiepiscopus
Cantuariensis, proin regi proximus est; a dextris ipsum sequitur Cancellarius regni, post hunc
archiepiscopus Eboracensis; reliqui episcopi sedes habent post vice comites, proin praecedunt
barones; inter episcopos Londinensis, Durhamensis, et Vinshestriensis habent praecedentiam,
reliqui episcopi observant ordinem senii. 2 Alter clerus est honorarius, quo
spectant decani, canonici, praebendarii, archidiaconi, et archipraesbiteri seu decani rurales;
parochi et diaconi pertinent ad clerum inferiorem.
4.1 Habetur etiam quarta species cleri in Anglia; nempe privati
praedicatores, seu capellani illustrium familiarum, proceres enim habent enim jus sibi
eligendi privatos capellanos. Olim conventus ecclesiastici locum habebant in parlamento, sed
hi sublati sunt. 2 Singuli episcopi per sua consistoria regunt territorium
suae diaeceseos; ab his consistoriis fit
2-116
apellatio ad sedem metropolitanam. 3 Sedes Cantuariensis in 4 consistoria
divisa est; a consistorio archiepiscopali provocatio fit ad cancellariam regiam, rex ergo
denominat judicium delegatum pro his causis decidendis.
5.1 Quod adtinet Scotiam, ibi regimen ecclesiasticum aliud est, ibi enim per
solos praesbiteros et seniores populi administratur justitia; tota Scotia in 13 synodos divisa
est provinciales, quaelibet synodus continet sua praesbiteria 20, 30 etiam; quodvis
praesbiterium complectitur 15, 20 etiam parochias; praeter haec habentur enim synodus
nationales seu universales, qui sunt complexus omnium 13 synodorum, Edinburgi omni anno
habentur; ex quovis praesbiterio mittuntur praesbiteri et seniores pro magnitudine
praesbiterii jam plures jam pauciores, et pro ratione urbium etiam in praesbiterio
contentorum; in hoc nationali synodo omnia negotia ecclesiastica deciduntur; rex tamen est
caput ecclesiae etiam Scotensis.
6.1 In Hybernia cum obtineat ecclesia episcopalis, aequalis est regiminis
ecclesiastici ratio ac in Anglia; sunt 4 archiepiscopi, qui 18 habent episcopos suffraganeos
sub se.
7.1 Quod adtinet jura principum, sub Henrico 8. omnia jura pontificis regi
adtributa sunt, qui ea per generalem vicarium archiepiscopum Cantuariensem administravit;
tardius commisio ecclesiastica deputata est a rege, quae tamen regnante Carolo 2--o abolita
est; hodie per cancellariam regis administrantur. 2 Ius patronatus est unum ex
praecipuis juris regiis; capitula eligunt suos episcopos, electos confirmat rex; interim
capitula sine regis facultate eligere non possunt, et cum rex dat facultatem, commendat semper
aliquem pro episcopatu, hunc commendatum citra gravem causam rejicere non possunt; alia
beneficia rex confert. 3 Fruitur rex etiam jure annatarum, seu taxarum quas
episcopi neocreati solvere debent; utitur rex etiam jure decimarum, qui reditus decimarum ex
instituto Annae reginae ad pias causas impenduntur, speciatim ad regulandas parochias.
4 Utitur rex etiam potestate disciplinam ecclesiasticam regulandi, dioeceses
conjungendi et dividendi, et dispensandi jura exceptis casibus per parlamentum sancitis.
8.1 Quod adtinet reditus ecclesiasticorum, hodie stipendia habent
ecclesiastici; olim reditus amplissimos habebant ecclesiastici ex priorum regum largitate,
haec tamen bona successive in fiscum redacta sunt et habent numerata stipendia; episcopus
Londinensis habet tantum 2000 Ł S, reliqui episcopi adhuc minus habent.
2-118
9.1 Ordines religiosi, qui olim copiosi erant in Anglia, hodie nulli sunt;
ultimus ordo fuit Iesuitarum in Anglia qui integram formabant provinciam in Anglia; hoc seculo
exstincti sunt et hi.
§ 11 De scholis, scientiis et artibus.
1.1 In Anglia tam privata, quam publica educatio locum habet, nempe in
accademiis et universitatibus; quod publicam adtinet educationem, Anglis vitio vertitur quod
absque differentia omnes aequaliter educentur absque status futuri discrimen.
2 Anglis nativa inest dexteritas et conatus indefessus in studiis, hinc facile
et multi summum eruditionis gradum consequuntur, praecipue quoad disciplinas serias; neque
desunt ipsis omnia possibilia media et subsidia ad litteras; habent bibliothecas, musea,
instrumenta, stipendia tam publica quam privata quibus industria excitatur et fovetur.
3 In Anglia duae sunt universitates, Oxoniensis et Cambrigensis; Alfredus
Magnus, rex Anglosaxonum, fertur anno 887. vel '90. fundasse, proin est antiquissima in Europa
post Parisiensem; Alfredus 4 scolas fundavit, pro theologia, pro grammatica et rethorica, pro
logica, philosophia, et musica; et tandem geographia et mathematica. 4 Hodie
in Oxoniensi universitate adsunt 18 collegia majora, minora vero 7; haec colegia ad initium
erant sparsa per regnum, tardius collecta sunt; quodvis collegium propriam ecclesiam,
bibliothecam, et hortum habet, et suos proprios professores et rectores; iuventus ergo
litteris operam navare volens unum vel aliud collegium ingredi debet, externus enim nemo
toleratur; debet professionem fidei juxta episcopalem ecclesiam quivis facere juvenis, proin
tota juventus publice educatur. 5 Cambrigensis circa 1280. accepit formam
suam; habet 12 majora et 4 minora collegia; hanc universitatem Georgius 1--us eo honoravit
quod gradum philosophiae ibi susceperit. 6 Utraque universitas largissimis
fundationibus provisa est tam publicis, quam privatis; ambae universitates gaudent
jurisdictionibus criminalibus et civilibus, habent in magistratu criminali cancellarium,
praetorem, vice-cancellarium, 2 procuratores, et curatorem; in parlamento utraque sedem et
votum habet in Tabula statuum; in juridica et medica facultate Londini solet gradus accipi.
7 Praxis juris ad honores quoscumque viam sternit, etiam maximos, et
requiritur necessario praxis juris; Londini 4000 advocatorum
2-120
vivunt, in tota Anglia 40 000 sunt qui ex praxi juris vivunt. 8 Collegium
medicum habet jus inspiciendi farmacopeas et xenodochia. 9 Praeter haec etiam
aliae societates eruditae sedem habent Londini; eminet inter has societas regia eruditorum,
quae ex proprio et privato se sustinet, et ingentes sumptus in rem litterariam facit,
praecipue in historia nationali, mechanica, physica, geographica et astronomia, et
architectura tam militari quam civili, nec non in re rustica et agricultura; et haec societas
excitavit etiam alias gentes ad erigendas tales utilissimas ! societates;
praeter hanc habentur multae tam privatae, quam publicae societates, circa diversa objecta
litteraria versantes sic, circa antiquitates etc.
2.1 In Scotia 4 habentur universitates: Andreanopolitana, Glasgoviensis,
Avergoniensis Novae et Edinburgensis. 2 In Hybernia Dubliniensis habetur, quae
suis provisa est colegiis; societates aeque habent eruditas ad imitationem Angliae, Edinburgae
eminet societas medica; praeter universitates habentur etiam scolae diffusae per omnia 3--a
regna; gymnasia et lycaea non habentur, nam haec in universitatibus habentur.
3.1 Ars oratoria est una cui maxime se dedicant Angli, maximus enim est eius
usus in parlamento; ab anno 1660. habentur omnes sermones in parlamento habiti expressi in
plurimis tomis. 2 Anglus tamen in sua oratione plus logicus est quam orator,
magis soliditatem et vim verborum, quam eorum amoenitatem curat: in poesi magis celebratur ars
Anglorum, quam in oratoria. 3 In campo historiarum olim Angli parum
desudarunt, posterioribus tamen annis etiam in hac excellere ceperunt; nulla pars philosophiae
est, quam Angli negligerent; in mathesi, geometria, physica, ethica et politica maxime eminent
per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur
philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et
physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes
partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam
practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure
gentium, et publico universali. 5 In medica aeque excellunt, habent
praestantissimos medicos, in observationibus practicis eminent maxime; studium theologiae
omnium minime
2-122
excolitur ab Anglis, vel ex eo, cum philosophia Aristotelica non faveat novationi et
collustrationi, quae apud alias gentes circa theologiam jam obvenit; accedit etiam quod
theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt
antiquosque classicos volvant neglecta theologia. 6 Quod liberales artes
adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse
anhelant in pictura, architectura. 7 Unicum Iligo Iones !
reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam
artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his. 8 In typographia
summam adepti sunt perfectionem, nam Londinenses et Edinburgenses editiones in tota Europa
sunt praestantissimae.
§ 12 De diversis collegiis.
1.1 Summum collegium in Anglia est Consilium status vel Consilium intimum;
praeses huius collegii vocatur Lordpraesidente; praeter praesidem frequenter rex ipse adest,
qui tamen non dirigit collegium; habentur varii consiliarii status intimi, quorum aliqui sunt
nati, qui ex nativitate aut officio tales sunt, uti princeps Valliae aliique regum filii et
agnati, duo archiepiscopi, et archiofficiales, et orator Curiae inferioris; alii sunt creati,
qui per regem eliguntur pro lubitu, horum numerus non est definitus.
2.1 Secundum collegium est Secretariatus status, secretarii status sunt duo,
qui ambo sunt consiliarii intimi status; hi tractant, ut ministri, negotia amplissima et
maxima, et tam interna quam externa tractant; unus nempe provincias septemtrionales Europae
pertractat, alter meridionales; prius habet Belgium, Germaniam, Borussiam, Poloniam, Russiam,
Daniam et Sveciam; ad meridianam spectat Gallia, Hispania, Portugallia, Italia
et Helvetia, nec non Sabaudia. 2 Uterque habet suam cancellariam et
subalternos; archivum, sigillumque regni his commissum est; praeter hos a tempore unionis
habetur secretarius tertius ex parte Scotiae, qui etiam est consiliarius status; et ex parte
coloniarum Americarum habetur 4--tus, qui 2-124 tamen duo non habent eandem
activitatem cum prioribus; negotium tamen coloniale spectat ad Consilium commercialem.
3 Praeter hos ministros rex habet suum principalem ministrum, qualis est hodie
Eques Pitt (comitis Schatan junior filius), qui est regis procurator in Curia inferiori.
3.1 Tertium collegium est Cancellaria regia, haec influit in negotia
civilia, ecclesiastica; caput illius ipse rex.
4.1 Quarto est Camera regia, quae super proventibus publicis inspectionem
habet.
5.1 Quinto est Consilium commerciale, hoc negotia commercii pertractat.
6.1 Sexto: in provinciis habentur locumtenentes, qui integros comitatus
regunt et Lieutinent compellatur; rex confert has dignitates communiter proceribus; alii sunt
Cheriff, seu subalterni locumtenentis, qui mandata regia, sententiasque tribunalium executioni
dare debet, manipulat regios reditus. 2 Id ipsum in Scotia obtinet, ubi
antiquitus haec dignitas haereditaria fuit familiis privatis, modo rex confert pro suo
arbitrio, excontentatis familiis; etiam Consilium status cessavit in Scotia a tempore unionis.
3 In Hybernia eadem est regiminis ratio quae in Anglia; habet Hybernia
rectorem nomine regis, et etiam vice-rex apellatur, seu LordLieutinant.
7.1 Hybernia tamen ut provincia vi armorum subjecta satis coarctatur.
2 Reliquae provinciae subjectae Angliae reguntur ad normam Angliae per suos
gubernatores, excepto promontorio Gybraltar, quod Hispanico regitur modo, et excepta Granada,
in qua consuetudines et leges Gallicanae retentae sunt, a quibus occupata est.
3 Praeter haec omnia summum et eminentissimum collegium est Parlamentum, seu
status et ordines una cum rege.
§ 13 De ratione status seu interesse status.
1.1 Scimus ex prolegomenis rationis status duo esse axiomata, nempe: omnia
sufferre quae civitati obsunt, et omnia retinere quae bonum civitatis
2-126
exposcit, et his habitis ad alia nova quaerenda disgrediendum esse. 2
Interna negotia, seu quidquid usus ! et experientia bonum esse in Anglia
repertum est, absque dubio est regiminis forma, ratio ergo status interna suadet hanc
regiminis formam retinendam esse; quod vero regiminis forma bona sit, id sufficienter
felicitas totius nationis, florens commercium, litterae, artes, et fabricae docent et
testantur; ratio ergo status suadet ut regiminis forma in neutram degeneret partem, ut
factiones in Anglia interteneantur, ne tamen ulla factio prevaleat; unicum jus
repraesentationis videtur modernis temporibus regulandum esse, quod et reipsa urgetur a parte
oppositionis; et reipsa forma regiminis Anglica optima est; omnia enim bona aliarum regiminis
formarum in ea sunt concentrata demptis tamen omnibus malis; regis auctoritas restricta est,
ei tamen facultas bonum faciendi non adempta; ratio status suadet ut commercium, fabricae,
manufacturae conservantur, agricultura efflorescat, in his enim nationales divitiae
consistunt; ratio status suadet ut credit, seu fides publica in Anglia conservetur, ob chartas
publicas copiosas, neque fides publica degenerat in fidem aulae; deerit enim secus fundus
securitatis. 3 Amissio 13 provinciarum Americanarum ingens vulnus inflixit
Angliae ob commercium frustratum; status ergo ratio poscit, ut quantum possibile est amicitia
cum Americanis restauratur, ut sic tamen commercium aliquadamtenus restauretur; praecavendum
erit summopere ut omnes turbae, contentiones, et divisiones in ipsa Magna Brittania
praecaveantur; regnum enim in se divisum desolabitur; huc pertinet omnes factiones religionis
causa enatae, item dissensiones ob stirpes regnantes; hae enim dissensiones facile bella post
se trahunt. 4 Praesertim regimen Anglicanum facile mutationem perferre posset
per religionis negotia; experientia crebra docuit corruptioni locum non exiguum esse in
parlamento, vel saltem in electione deputatorum. 5 Anglia magnam potentiam
maritimam consecuta est, magnam valorum auctoritatem, sed pretio certe exaggerato: per
ingentia enim, quae gerere debebant bella; magna enim debita contrahi debebant, quorum census
exaggerati totum premit publicum; ratio ergo status suadet, quantum fieri potest, ut debita
publica, maxime extera, depurantur, nullaque contrahantur nova debita, hinc bella, quantum
fieri potest, evitentur, haec enim sine novis debitis geri non possunt; temere ergo inania
bella non gerantur.
2-128
2.1 Huc spectat etiam reflexio circa enorme omnium pretium rerum
Anglicanarum, exaggeratum enim pretium mercium Anglicanarum impedit distractionem earundem;
res autem ex eo sunt caro pretio, quia massa pecuniae circulantis in Anglia est enormis;
solvantur ergo debita publica, chartarumque massa imminuatur, ut sic circulans pecuniae massa
imminuatur.
3.1 Potentia maxima semper instructa esse debet ob securitatem commercii et
coloniarum aliarumque possessionum; ratio ergo status poscit ut celebritas nominis
potentiaeque maximae auctoritas conservetur; tantae Anglorum progressiones invidiam et
aemulationem caussant apud alias gentes, hinc necesse est ut gentes, quae nocere possent,
omnibus arceantur modis a nocendo amicitiaque quantum fieri potest inter illos retineatur;
tales potentiae sunt Galli, Belgae, Hispani; ex parte Portugalliae ratio status suadet ut
amicitiae vinculum non rumpatur, nam Angliae maxime favorabilis est nexus cum Portugallia,
nempe tractatus commercialis qui intercedit inter Angliam et Portugalliam; cum Imperio Romano
eiusque principibus amicitiam colere aeque utile erit Angliae; maxime ex eo, cum rex Angliae
sit elector Hanoveranus et suas possessiones habeat in Germania; saepe dein Anglia opus habet
exercitu campestri, quem plerumque ex Germania accipiunt; quod potentias septemtrionales
adtinet, cum hae tantum obesse non possint Angliae excepta Russia, interim si foedus inirent,
obesse possent, ratio ergo status suadet ut omnia vincula et foedera impediantur foveanturque
dissensiones per ministerium.
4.1 Quod adtinet Galliam, certum est hanc maxime obfuisse et obesse posse
Angliae; in priori tamen constitutione tantum obesse non poterant Anglis quam possent modo, in
solidata moderna constitutione Galliae; interest ergo Angliae [impedire] constitutionem
modernam omnibus possibilibus honestis et justis impedire mediis.
Finis Angliae.
2-132
Statistica practica Belgii foederati
§ 1--us Situs et territorium
1.1 Mare Germanicum Belgis est ad septemtrionem; ad meridiem est Brabantia
et episcopatus Leodinensis. Ad orientem sunt principatus Iuliacensis, Geldria Austriaca,
Geldria Borussica, episcopatus Monasteriensis, etc. 2 Situs geographicus est
intra 52. et 54. latitudinis septemtrionalis gradum et intra 22. et 25, proin sub zona
temperata septemtrionali; tota superficies 625 milliaria quadrata continet.
2.1 Tota provincia constat ex 7 provinciis foederatis; sunt hae ordine
praerogativae honoris: Geldria, seu maxima pars antiqui Geldriae ducatus; huc pertinet etiam
comitatus Zutfaniae antiquae; ista provincia divisa est in superiorem et inferiorem, inferior
rursus divisa est in Vetaviam et Velaviam; Comitatus Holandiae, haec antiquitus Batavia
nuncupabatur, constat ex ipsa Hollandia et Frisia occidentali; haec provincia est maxima et
potentissima ex omnibus provinciis, habet enim 300 milliaria in superficie sua; Comitatus
Zeelandiae – haec provincia ex 8 insulis constat, nempe: Valcria, Bevelandia australis; Tola,
S. Phylipi, Valferdic, Bevelandia septemtrionalis, Duibeland, Scaldria; quarta provincia est
Utrajectensis, olim erat episcopatus; Comitatus Frisiae prius regnum celebre erat quod Carolus
Magnus evertit, hodie in 3 partes est divisa: in occidentalem, quae est pars Hollandiae, in
orientalem, quae est pars Germaniae et ad Borussiam spectat, denique in Frisiam ipsam, quae
est ipsa haec provincia; haec 100 milliaria complectitur; ipsa Frisia in 3 partes subdivisa
est, nempe in Tractum orientalem (Oster Goe), Tractum silvanum (Senenvolden), et Tractum
occidentalem (Vester Goe); ad hanc provinciam etiam 4 minores insulae spectant; sexto est
provincia Trans Isalana (Ober Isel), haec in superficie habet 1 et 80 milliaria ,
subdividitur in 4 partes: Daventia (Dvente), Sallaudia, Vollenhovia, Drentia; septimo est
Groningen, [habet] 80 mil. in superficie habet, haec multitudine canalium excellit,
dividitur in Omelandiam et Groningam; per Groningam intelligitur urbs huius
2-134
nominis cum suo territorio; per Omelandiam intelligitur provincia tota circa urbem et eius
territorium; tota ergo provincia nuncupatur Provintz von Stadt und Land. 2
Praeter has provincias conspicuae provinciae pertinent ad Belgium, quas plerumque jure belli a
Hispanis possident; provinciae hae nuncupantur provinciae Generalitatis, cum subjectae sint
Statibus generalibus; provinciae hae Generalitatis sunt diversae: in Brabantia possidetur urbs
et dominium Silva Ducis, item urbs Gravia, regio Glicana (Land v. Guick), possidetur urbs
Breda et marchionatus Berga ad Zomam (Berg ob Soom) et Trajectum ad Mosam, et comitatus
Froenhowensis; in Linburgensi Ducatu etiam habent Belgae provincias, nempe provinciam Trans
Mosam, ex parte comitatus Dalemensis etiam possident plurimum, in provincia hac etiam partem
Ducatus Rodiensis habent Belgae; praeter haec vi Tractatus barrier alias ditiones possident
Belgae in Flandria in urbe Slusa, quae portu provisa est; item urbs Alexia, quae arce munita
gaudet, Bensoa urbs ad Mosam, Stephanoverda, quae duae urbes in Geldria superiore sitae sunt.
3.1 Clima Belgii generatim temperatum est, aura tamen, ob nebulas ex aquis
copiosis, et pluvias, insalubris est, venti etiam septemtrionales acerba frigora adferunt;
haec omnia proprios morbos Belgis causant, uti scorbutum, paralisim (Gicht), catharum; hi
morbi praecipue Hollandiae, Zeelandiae, Groningae, et Frisiae communes sunt, et longam aetatem
non admittunt; his accedit hydrops et febres.
4.1 Montes habentur in Geldria, in Ultrajectensi et Transisalana provincia,
sed non magni et steriles; ceterae provinciae planitie et cumulis arenarum gaudent.
2 Fluvii et aquae sequentes habentur: maximus fluvius est Rhenus, qui ex
Helvetia per Germaniam ad Belgium defluit et ibi ramos plurimos format, partim naturales,
partim artificiales canales, talis est canalis Corbullonis; 2--o) est Mosa, qui ex Lotharingia
decurrit et secat Geldriam et Hollandiam et influit in Rhenum; 3--o) Scoldis (Schalde), oritur
in Picardia Franciae, format in Belgicis provinciis 2 cornua, et influit in mare.
3 Praeter hos fluvios est sinus maris Süder See, erumpit ex mari
2-136 Septemtrionali, et Hollandiam, Geldriam, Transisalanam, et ex parte Frisiam
lambit, in longitudine habet 15 milliaria et in tota periferia 50; Belgis utilissimus est hic
sinus pro commercio interno; in Hollandia est Lacus Harlamensis, item aquae, quas Ij
appellant, et sunt ultra Amsterodamum, formantque lacum; habetur etiam lacus Bisbos, hic anno
1421, 19. novembris enatus est, 72 pagi absorpti sunt cum omnibus incolis. 4
Multos jam exsiccarunt lacus; praeter haec canales factitii copiosi habentur pro commercii et
vecturarum facilitate; sed sanitati et aeris salubritati non omni ex parte prosunt; adsunt
stupendae cataractae et coarctationes aquarum maritimarum, quae ipsis instar arcium et
praesidiorum sunt, nam apertis cataractis inundare noverunt provincias suas sicque hostes
arcere.
5.1 In regno animali habentur pecora cornuta copiosa ob pascua copiosa,
maxime in Hollandia, Frisia, Groninga et Transisalana provincia, hinc gaudent lacte, butiro et
caseo; habentur greges etiam ovium ex quibus lana non mediocris habetur; ferae sunt exiguae,
sed pisces copiosissimos !, aves copiosae habentur in Zeelandia, praesertim
maritimae; ex regno vegetabili habent in Hollandia aliquantum frumenti, etiam in Geldria, sed
fructus arborum in abundantia habentur; ex regno minerali, habentur lithantraces, sed ligna
exigua, etiam gleba focaria gaudent. 2 Modicum ferrum habentur in Sudfania,
aliud nullum beneficium regni mineralis; laborat ergo Belgium penuria frumenti, vini, ligni,
metallorum et lapidum, imo in quibusdam plagis nec aquam potabilem habent, et cisternis
collectis aquis pluvialibus utuntur. 3 Summam ergo naturae penuriam
incredibili industria et fatigiis suis superant, et ditissimas reddiderunt provincias suas per
unicum commercium et fabricas. 4 In Hollandia florentissimae urbes, horti
amoenissimi censentur, imo Hollandi in tota Europa peritissimi sunt hortulani, fabricantes
optimi.
6.1 Praeter has possessiones Europeas Belgae possident etiam in aliis mundi
partibus amplissima territoria, quae omnia vi armorum sibi subjecerant in omnibus 3 mundi
partibus; in America occasione belli Hispanici subegerunt sibi fere totam Brasiliam
Portugallicam, quam tamen maxima ex parte amiserunt; in Provincia Guiana 3 colonias possident;
1--a Suinane est, haec ad 30 milliaria extenditur introrsum versus, 2/3 partes
2-138
huius coloniae pertinent ad urbem Amsterodamensem, 1/3 vero ad Indiae societatis
occidentalis compagniam; 2--a Besseguero, 3--a Barnice; haec 3--a est privatorum civium
colonia; possident etiam insulam Currassao et S. Eustachius, et hae ditiones ob sacharum,
caffe, indigo et tobacam sunt perutiles. 2 In Africa possident celebre
promontorium Bonae spei; hoc summi est momenti cum sit clavis in Indias orientalis
propugnaculoque munitissimo provisum est, gaudet vino optimo hoc promontorium, quod ipsum
utillissimum commercium praebet ipsis. 3 Habetur hic hortus botanicus cui par
in orbe non datur; titulo proprietatis hoc promontorium pertinet ad societatem Indiae
orientalem; aliae vero omnes possessiones Africae ad occidentalem societatem Indiae pertinet;
nempe in Ginea littoribus arces munitissimas duas possident De la Minha seu fanum S. Georgii;
praesidium dein Moure, seu Nassoviense. 4 In Asia orientali ditissimas habent
possessiones Belgae; in continenti praeter innumeras factorias et depositoria in littoribus
Malabariae possident Cananor, Cangananor, Cochin, Coilan, quae praesidia nobilissima sunt in
regnis eiusdem nominis; cum his regulis Belgae foedus colunt commercii causa; in litoribus
Colomandel habent Nagapatnan, aliud est munimentum Geldriae; in Litoribus piscationis Belgae
arbitri sunt totius piscationis et commercii; ad Tutucorin habent piscationem perlarum cum
exclusione omnium gentium; in paeninsula Malacca habent urbem eiusdem nominis et portum, una
cum territorio amplo. 5 In maribus diversas possident insulas; possident
magnam partem insulae Ceilon seu Cinamoni, in qua integra silvae cinamoni habentur; in hac
insula habent diversa munimenta, cidadella, ut eam in suo potestate retineant, et alios
arceant gentes. 6 In insula Iava possident integrum regnum Iacatra; utuntur
dominio directo in diversos adhuc regulos huius insulae; in hoc regno Iacatra sita est
celeberrima urbs Batavia, quae inexpugnabili praesidio et portu provisa est, hic est centrum
totius commercii Belgici; haec insula suppeditat orisam, gosipium, caffee, sinsiper, imper; in
Sumatra insula possident 2 munimenta Palimban et Iamblin, per haec sunt in dominio totius
commercii; in insula Timor habent depositorium munitum; insula Macassar seu Celeps cum omnibus
populis et regulis dominium supremum Belgarum recognoscunt, tributum solvunt, et ab anno '667.
cum Belgis solis commercium faciunt; ipsa urbs Macassar Belgarum est.
2-140
7.1 Insulae Molucae etiam spectant ad Belgas; primaria ex his est Ambuina,
quae 3 adnexas habet insulas, quae communi nomine Uliasse veniunt; altera est insula Bandai,
quae etiam 4 minoribus constat insulis, in his insulis cariofili, nuces et flos miristicus
unice crescit, proin soli Belgae suppeditant toti Europae haec aromata; nunquam autem plus
invehunt in Europam quam sciunt consumendum, cetera comburunt, ne aut vilescant pretium, aut
nimis extollatur; Termata, Tido, Timo et Bastian sunt etiam insulae in quibus tantum supremum
dominium habent Belgae.
8.1 Septem provinciae conjunctae efficiunt territorium metropolitanum et
dominans; singulae hae provinciae sunt independentes in negotiis privatis; praeter has habetur
etiam alia provincia, Trencia dicta, quae non est foedere juncta cum 7 prioribus, sed omnia
jura majestatica ipsa exercet, vivit tamen in statu protectionis respectu totius reipublicae.
2 Provinciae Generalitatis sunt provinciae stricte subjectae.
3 Aliae provinciae vel ad privatos vel ad societates mercatorias spectant et
sunt subjectae; provinciae hae gubernantur per suos gubernatores, qui omnes subsunt
gubernatori summo Bataviae residenti.
§ 2 De incolis
1.1 In provinciis his ingens est copia hominum respective, intuitu nempe
exigui territorii et sterilitatis; causa huius est quod illi aliis modis, nempe piscatione,
fabricis et manufacturis deprehenderint modos se sustentandi, cogente necessitate; religionis
libertas etiam multum facit ad augendum numerum populi; facilitas dein se sustentandi aeque
multum facit ad copiam hominum; aestimetur numerus populi ad medium tertium millionem.
2.1 Populus iste Belgicus originem suam ducit ex diversis gentibus; Batavi,
Frisii antiqui primi erant incolae; accesserunt Romani, Franci, diversique populi Germanici
sedes fixerunt exstincto imperio Romano; temperamento gaudet populus melancholico-flegmatico,
sunt benefici, taciti, serii et sinceri, in affectibus admodum moderati, neque in iram proni,
judicii
2-142
maturitate et acumine ingenii gaudent; hae dotes animi aptos reddunt Belgas ad commercium,
ad speculationem. 2 Probitas, fidelitas et honestas capitales olim virtutes
Belgarum erant, hodie tamen nonnihil hae virtutes deficiunt. 3 Libertatis
maxime sunt amantes, hinc etiam aliis libenter succurrunt, qui in periculo sunt eam amittendi;
vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non
possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4
Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex
physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus
suum per labores copiosos delassatum; sexus femineus laudatur puritate morum, ordine in rebus
domesticis, et a parsimonia; imperii domestici cupidae sunt, quod Belgae ultro ipsis
concedunt; laudatur decor formae et candor ipsarum; in conversatione notatur quaedam coactio
et difficultas. 5 Loquuntur propriam linguam Hollandicam, quae est corrupta
Germanica lingua; hoc saeculo Germanica pura et Gallica invaluit, ipsa domestica Hollandica
est locupletata et ad regulas gramaticae exacta. 6 Etiam Latina in summo flore
est in Belgio. 7 In nonnullis partibus linguam antiquam obscuram colunt, quae
distincta est a Belgica; talis in Frisia locum habet.
§ 3--ius De legibus fundamentalibus
1.1 Septem provinciae Belgicae unica lege fundamentali, nempe foedere
Utrajectensi nectuntur; huius foederis de anno '579. haec sunt specialia: hae provinciae
nectuntur tam arcto nexu ac si una esset provincia, absque tamen imminutione praerogativorum,
jurium et independentiae singularum provinciarum. 2--o) Harum omnium defendendarum causa
provinciae mutua auxilia sibi pollicentur contra omnem seu exterum, seu domesticum hostem.
3--o) Belli, pacis et praestationum negotia communi consensu decidantur, cetera decidantur
suffragiorum pluralitate. 4--o) Nulla provincia foedera cum exteris jungere possit, sed
foedera omnibus communes esse debent. 5--o) Omnes provinciae domesticum imperium independenter
ordinent, et religionis negotium tractent. 6--o) In cudendis monetis omnes provinciae eandem
normam observent. 7--o) Lites si emergerent, per ipsas provincias
2-144
amice componantur; si lis emergeret communis, definiatur consensu provinciarum, si non
possit, arbitrio gaudeat vicarius in eo negotio. 8--o) Status foederati [convocati] teneantur
toties quoties convocati ad negotia publica tractanda ad urbem Ultrajectensem; absentes vero
conclusis praesentiam stare teneantur. 9--o) Si in his defixis articulis obscuritas emergeret,
quae explicatione indigeret, haec omnibus statibus est relicta; si non coalescerent provinciae
in explicatione, vicarius facere possit interpretationem. 10) In his articulis sine consensu
communi omnium provinciarum nihil mutetur, nihil novetur. 2 Vigore huius
foederis provinciae hae conjunctae sunt in unam rempublicam, cui praesunt in casibus exceptis
status omnium 7 provinciarum, in ceteris omnibus pari jure utuntur omnes provinciae septem.
3 Ad exercenda jura omnium olim toties quoties congregabantur status universi
provinciarum Utrajecti, conventus isti durabant tamdiu, quamdiu non terminabatur negotium,
proin hi conventus non erant stati, non fixi; ab anno 1593. hi conventus statuum generales
sunt fixi et perpetui, Hagae Conventum, substitutique sunt congregationi statum universalium.
4 Numerus deputatum ex consuetudine determinatus est, sic Utrajectensis
provincia mittit 3, Frisia 5, Transisalana 5, Groninga 6, Hollandia 12, Geldria 19, Zelandia
7; mensae tantum 42 adsident, nam pro quavis provincia tantum 6 subsellia sunt ad mensam;
sessiones sunt quotidianae; praesidium sustinet alternative per unam septimanam quivis ex
assessoribus, durat autem praesidium usque mediam noctem diei Dominici et Lunae; pergit per
turnum: prius est ex Geldria, dein Hollandia, Zelantia ! etc.
5 Groninga respicit urbis Groningensis deputatos in ordine; auctoritas
deputatorum non solet esse generalis, negotia concluduntur pluralitate votorum, quaevis enim
provincia habet unum suffragium tantum. 6 Aliquando etiam per deputationes
deciduntur speciales casus; quae deputatio semper ex 9 subjectis constare debet: ex 7
deputatis, ex pensionario et secretario Hollandiae; fit haec deputatio sub praesidio
pensionarii, quae dignitas est perpetua; secretarius habet tantum votum consultivum, non
decisivum. 7 Potestas Statuum generalium est summa, nam omnia jura majestatica
exercent illi, legati primam solemnem audientiam coram ipsis habent, secundam coram vicario;
potestas tamen Statuum generalium est deputata et delegata, neque jure proprio regunt, nam
saepe ad reddendas rationes pertrahuntur; etiam vicarius
2-146
generalis gaudet sessione in generalibus statuum congregationibus, sed tantum votum
consultorum habet, non decisivum, propter militare servitium; milites enim et qui in servitiis
exterae aulae sunt perpetuo excluduntur a decisivis votis. 8 Bis jam in
casibus extraordinariis congregati sunt status universales, et tunc Statuum generalium
evanescit auctoritas, patet ergo et hinc Statuum generalium delegatam esse auctoritatem.
9 Hi conventus in negotiis religionis habiti sunt, in his conventibus leges
fundamentales conduntur cum omnium provinciarum consensu.
2.1 Haec regiminis ratio et commoda et incommoda sua habet; mirum est
gubernium, una enim est respublica quae 7 aliis constat rebus publicis; status in qualibet
provincia sunt nobiles, civitates, et alii opulenti cives; domestica quidem nobilitas nulla
habetur, sed antiqua nobilitas retineri potest, dein etiam externam admittunt assumere
nobilitatem, sic multi habentur Imperii equites, Franciae nobiles, et hi faciunt unum statum;
alium constituunt cives civitatum et possessores fundorum. 2 Negotia ergo
propter has ambages non possunt non adhaerere in hac regiminis forma; plurimum ad hoc facit
etiam diversitas finium; aliqui hoc, aliqui illud volunt ob diversum finem; dein diversa
potentia provinciarum etiam multum facit; sic Hollandia, et in Hollandia civitas
Amsterodamensis, praedominatur omnibus aliis provinciis, et respectus illius haberi debet cum
plurima onera sufferat. 3 Exsequens potestas est penes vicarium provinciarum;
origo huius vicarii est a temporibus cum provinciae hae subessent ducibus Burgundiae, domui
Austriacae et Hispanicae; in absentia enim principum creati sunt vicarii, seu gubernatores
provinciarum, qui omnes provincias gubernabant. 4 Republica semel enata
mutatio facta est per se in negotio regiminis; dignitas tamen vicarialis retenta est, ad
regendum populum qui jam assuevit regi per gubernatores, quamquam jam tunc gubernium penes
status esset, et ab hoc tempore permansit vicarius praecipua dignitas in Belgio, exsecutorque
decretorum statuum; habuit tamen haec dignitas multos adversarios, uti in historia vidimus,
hinc exstincta aliquoties est haec dignitas generalis vicarii; sed semper restituta est, et
hinc anno '747. Vilhelmus creatus est generalis vicarius omnium provinciarum et in simul
vicarius provincialis uniuscuiusque provinciae haereditariaque effecta est pro utroque sexu
penes stirpem Nassoviensem; ordo ergo successionis est
2-148
mixtus, nempe femineae veniunt in subsidium, et observatur in successionem jus
primogeniturae, et locum habet majoratus, non senioratus.
3.1 Vicarius generalis diversis utitur juribus; est primarius reipublicae
officialis, est supremus capitaneus intuitu exercitus campestris, et supremus architalassus
intuitu classis; in singulis dein provinciis aeque et primarius officialis est in politicis,
et supremus capitaneus exercitus. 2 Ex munere civili haec profluunt jura:
vicarius generalis est arbiter in negotiis omnes provincias tangentibus. 3
Absque eius scitu nihil decidi potest in conventu statuum generalium; et hinc competit ipsi
jus sessionis, sed non voti in conventu. 4 Legati et oratores secundam
audientiam solemnem habent apud eum; ac tandem gaudet jus exsecutionis omnium statutorum
conventus.
4.1 Ex functione militari vicarius est summus bellidux copiarum Belgicarum;
hinc copiae ipsi aeque fidelitatis juramentum praestant; ille nominat usque ad colonellum
omnes officiales, ceteros status creant; praesidiorum commendantes nominat, ex candidatis
tamen statuum; belli tempore, dum exercitum ipse ducit, etiam generales nominat vicarius.
2 Toti potentiae marinae praeest ipse; confert complures dignitates navales,
et titulum admiralis gerit; si ipse non proficiscatur, vice--admiralis eius vices subit;
praesidium gerit in collegio admiralitatis; classis instruendae, conservandae curam gerit vi
muneris sui; 10--ma pars praedarum maritimarum vicario cedit. 3 Interim
proprio arbitrio nullam operationem bellicam suscipere potest, ad evitandas tamen molestias
tempore belli adjudicantur ex conventu aliquot rei bellicae periti, qui vicarium ad castra
sequuntur, et hos consulere debet in omni operatione sua.
5.1 Jura vicarii in specialibus provinciis sunt omnia ea, quibus gaudet
intuitu totius reipublicae, in quantum cum circumstantiis provinciarum compatibilia sunt; dein
in provinciis, in quibus bona possidet, censetur inter status et jus sessionis et voti habet.
2 Supremam gerit inspectionem super administratione justitiae in singulis
provinciis, ipsiusque nomine sententiae publicantur et jure aggratiandi gaudet, nominatque
officiales justitiae; in maioribus tamen foris status candidant aliquos ex quibus ille eligere
potest pro arbitrio suo; etiam jus aggratiandi restrictum est, in atrocioribus enim delictis
et homicidio voluntario non potest aggratiare. 3 In quibusdam provinciis etiam
magistratus urbanos denominat vel dependenter ex
2-150
candidatione, vel plane independenter; speciatim utuntur ! in provinciis
jure exsequendi, defendendi et manutenendi jura urbium et tandem curae politicae ipsi
incumbit; munera militaria confert in provinciis, praefectus ! portuum et
commendantes, curae commissam habet disciplinam militarem. 4 Interim
majestatem et venerationem summam habet in omnibus provinciis; hoc saeculo renunciatus est
etiam capitaneus provinciarum generalitatis; societas Indiae orientalis eum sibi praefectum
denominavit; adnexi sunt ipsi reditus conspicui; et occidentalis quoque societas eum
praefectum elegit; declaratus est vicarius in provincia Trentia. 5 Vicarius
habet praerogativam prae omnibus officialibus singularibus, immunis est in sua persona et
rebus omnibus; si naturam reipublicae huius consideremus patebit hanc dignitatem vicarii non
esse necessariam, sed solummodo utilem reipublicae, praesertim intuitu rerum et negotiorum
militarium; vidimus enim tempore intervicariatus statum militarem desolatum fuisse.
6.1 Geldria, quae ordine praerogativaque prima est, habet 2 status,
nobilitatem et urbes 13; est divisa provincia in 3 quarteria: Noviomagense, Sudfaniense et
Aramatense; status horum quarteriorum quotannis suos conventus particulares celebrant in
praecipua quarterii urbe; ex omnibus dein quarteriis conveniunt etiam omni anno ad
provincialem conventum; praeses huius conventus est bourggravius Noviomagensis.
7.1 In Hollandia, quae cum Frisia occidentali juncta est, 2--o sunt status
aeque, nobilitas et 18 urbes, 11 Hollandiae et 7 Frisiae; hic status seorsim non conveniunt,
sed quotannis quater conveniunt omnes in simul, sed nobilitas tota habet
unicum suffragium, et quaevis urbs unum, proin 19 sunt vota, conveniunt Hagae comitum; in hoc
conventu pensionarius Hollandiae praesidet.
8.1 In Zeelandia status sunt 2; vicarius, qua princeps Nassoviensis et
marchio duarum urbium, Campoveriae, et Flisingae, ille ergo repraesentat totam nobilitatem;
dein sunt 6 urbes. 2 Urbes hae subjectae seorsim habent sub--suffragia.
3 Locus comitiorum est Midelbourg, et vicarius praesidium tenet.
2-152
9.1 Utrajectensis provincia 3 status numerat, repraesentantes capitulorum et
episcopatus Utrajectensis; deputati nobilitatis et urbis unicae Utrajectensis deputati.
2 Repraesentates capitulorum olim erant 8; 4 nobiles, 4 ignobiles; tardius
nobilibus adjectus est unus, omnes hos deputatos nominat vicarius.
10.1 In Frisia sunt duo status, deputati 3--um quarteriorum, et 11 urbium;
3--a quarteria haec distribuuntur in 30 jurisdictiones, quorum quaelibet suum praesidem habet,
et deputatos 2 mittunt, nobilem et ignobilem, ad conventus generales. 2 Locus
conventus est Leobarda, consident in 4 salis, omnes nempe distinctim et separatim.
11.1 Transisalana habet nobilitatem et 3 urbes; haec provincia praeterea in
3--a quarteria est divisa; congregantur status alternatim in 3 urbibus, praeses ipsorum est
praefectus Salamiae, qui Dros apellatur.
12.1 Groninga habet duos status, urbem Groningam et Omelandiam; Omelandiae
status sunt nobiles et fundorum possessores. 2 Deputatorum numerus non habetur
defixus, suffragio tamen unico gaudent. 3 Generatim in omnibus his provinciis
pluralitate suffragiorum deciduntur negotia.
13.1 Provinciae hae habere solent duo judicia; aliud vocatur consilium
status, quod est politicum; aliud vero collegium iustitiae quod est civile et revisorium
forum. 2 In Trentia provincia aeque nobiles et urbes mittunt sua suffragia;
provinciae generalitatis, ut subjectae, non exercent iurisdictionem, sed reguntur.
3 Nobilitas proprie Belgica nulla habetur, sed ab antiquis temporibus,
monarchicis videlicet, residui sunt nobiles; praeter hanc nobilitatem antiquam habetur etiam
recens sed peregrina, nempe vel Imperii vel Franciae, sed haec nobilitas qua talis nulla
privilegia habent !, et ut non--ens considerantur; si tamen fundos suos
habeant, considerantur ut possessores fundorum. 4 2--o) Habetur etiam species
nobilitatis reipublicae, nempe descendentes eorum qui conspicua munia reipublicae gesserunt,
hi secundum tenent locum post nobiles. 5 3--o) Sunt fundorum possessores.
6 Hos sequuntur 4 loco mercatores, quorum numerus et opes amplissimae sunt;
5--am classem constituunt artifices et opifices, 6--am navigatores et piscatores; 7--am
rustici et agricolae.
2-154
§ 4 De ceteribus iuribus etc.
1.1 Dignitatum quarumcunque in Belgio nunquam et nulla obtinet haereditas,
idque ex forma libera reipublicae. 2 Vicarius generalis inde a 47--o huius
saeculi anno jure haereditario tenet dignitatem suam. 3 Titulus diversus est
in Belgio pro diversitate imperantium; statuum generalium titulus conspicuus quidem est, sed
simplex: nempe Hochmögende Herren Generel-Statten der Vereinigten Niederlanden: Celsi ac
potentes vel praepotentes domini ordines generalis foederati Belgii; hos titulos anno '629.
ipsi Belgae defixerunt; rex Franciae ipsos compellat Percari et Grandes Amici Confoederati;
Hispania eos compellat: Domini Status Generales; interim ab anno '29. tribuitur ipsis
ordinarius titulus Celsi ac Potentes; imperator primus fuit Iosephus 1. qui anno 10. huius
saeculi dedit Belgis competentem titulum, vocula tamen Domini emanet semper; in contextu Euer
Hochmögende, Vestra Potentia; Belgium vindicat sibi locum post reges et rempublicam Venetam,
proin ante electores Imperii; hi tamen contrarii fuerunt, et obtinuerunt tacito consensu hanc
praecedentiam.
2.1 Quod adtinet titulos speciatim provinciarum, status Hollandiae vocantur:
Edle und Großmögende Herren, nobiles ac praepotentes domini; in aliis provinciis vocantur Edle
und Mögende Herren, nobiles et potentes domini. 2 Vicarius generalis habet
hunc titulum: Vilhelmus 5. princeps Aransionensis, comes Nassoviae S. R. I. princeps; marchio
Vlisingae etc. vicarius haereditarius, generalis capitaneus et admiralis foederatarum Belgii
provinciarum, praeses equitum et nobilium Hollandiae ac Frisiae occidentalis gubernator
generalis Indiarum Belgicarum. 3 In contextu: Seine Hochheit, Votre Altesse,
Vestra Celsitudo; antecessores Vilhelmi primi solummodo Excellentissimi Domini, Son
Excellence, nominabantur.
3.1 Scutum Belgii foederati est leo aureus erectus in campo rubro, qui
brachio dextro gladium tenet, sinistra fasciam 7 sagittis constantem. 2 Usque
pacem Vestphalicam leo hic in capite habuit pileum libertatis, ab eo tempore vero coronam
auream. 3 Antequam in libertatem fuissent asserti, scutum eorum fuit Pera
mendicalis (Bettelsack), tardius navis
2-156
fluctibus agitata, et in periculo fluctuans cum inscriptione Incertum, quo fata ferent.
4 In monetis habetur scutum in parte antica, in postica miles catafractura
indutus dextra gladium, sinistra fasciam tenens 7 sagitarum, cum hoc simbolo: Concordia res
parvae crescunt.
4.1 Geldria habet scutum horisontaliter sectum, superior pars in duas areas
dividitur; in dextro leo aureus in campo rubro, in sinistro rex niger in campo aureo; inferius
est leo aureus in campo caeruleo. 2 Hollandia habet leonem rubrum in campo
aureo. 3 Zeelandia habet scutum diagonaliter divisum, superius est leo ruber
in campo aureo, pars inferior compluribus fasciis caeruleis et argenteis, undarum instar
repleta est. 4 Utrajectensis: scutum est area argentea ducta linea rubra
obliqua. 5 Frisia gerit 2 erectos congredientes leones aureos in campo
caeruleo. 6 Transisalana habet leonem rubrum in campo aureo, per corpus leonis
ducta est fascia caerulea non recta, sed undulatim assurgens. 7 Groninga habet
aquilam nigram bicipitem in campo aureo, in pectore habet scutum rubrum per cuius transversum
traps ! argentea ducta est. 8 Vicarius qua talis utitur scuto
generali.
5.1 In Belgio archiofficia vacant, cum rex non adsit; vicarius enim
pensionariusque Belgii sunt tantum officiales publici. 2 Ordines equestres non
dantur aeque; quamquam ordo aurei velleris ex Burgundia ducat originem. 3
Metropolis in singulis provinciis habetur ea, in quibus status conveniunt quotannis; Haga
comitum (Grafen Haagen vel Haagen) est metropolis communis; est autem tantum pagus, sed is
ingens, magnus, splendidusque et elegans; adest in ea palatium nobilissimum, Princen Hof, a
Vilhelmo anno 1250. aedificatum, et ab eo tempore exornatum; narratur quod ligna a saeculo 13.
necdum sint a vermibus corrosa; in hoc palatio vicarius habet residentiam et status consident;
alias potissimum in bonis suis in Silva Ducis residet; ibi residet et consilium status et
camera rationaria, adest officina monetaria, et consilium bellicum, nec non sedes est omnium
legatorum aularum exterarum.
2-158
§ 5 Externae securitatis remedia
1.1 Exercitus Belgicus opera Mauritii eiusque successorum in vicariatu
celebritate nominis mirum quantum crevit in Europa, ita ut scola artis bellicae fere toti
Europae esset; mutatis tamen circumstantiis, adepta libertate sua cum se totos commercio
darent, fervor militaris eorum languescere coepit in tantum ut coacti fuerint tardius
peregrinam militiam suscipere. 2 Singulae tamen provinciae statarium militem
intertenere debent etiam pacis tempore; exercitus tamen belli tempore communiter 100 000 est,
pacis tempore a 30 000 usque 40 000; anno '770. militiae equestris unum escadron, militiae
praetorianae vicari a 174 hominibus; 2 centurias turmae Hollandicae ad 258 capita, 6 legiones
equestris militiae, singula legio a 336 capitibus, proin 2016; 3--a regimina dragonera 1008,
tota ergo ad 3456 capita; militiae pedestris una legio cum 14 centuriis turmae Hollandicae ad
1600 capita; una legio Helvetarum a 1120 capitibus; 29 legiones partim nationales, partim
Germanicae militiae, singula legio a 720 capitibus consequenter 20 880; una legio Vallorum ad
1080 capita; 3 legiones Scotorum ad 2160; 5 legiones Helvetarum ad 3600; una legio militiae
marinae ad 720; 1 legio tormentariorum 1800 capita; 4 companiae cunicularii (Minörs) ad 208;
ingeneurs ad 97; tota militia ergo 32 825 capita. 3 Praeter hanc militiam in
Hollandia sola 10 000 provincialis militia anno '760. inducta est. 4 Tempore
belli a Germanicis principibus erga annua subsidia conducunt sibi exercitum.
2.1 Respublica Belgica copiosis praesidiis munita est; in Geldria est
Neomagum, Arenacum et Zutfania. In Transisalana Daventria et Zvolla. In Trencia est Trencia,
Conardia. In Groninga ipsa urbs Groninga. Provinciae Generalitatis plenae sunt munimentis; in
Flandria est Zlusa et ager Gandanensis; Breda, Bergobzoom et Liloea in Brabantia. In Geldria
Genloa et Stephan-verda; haec munimenta sibi stipulati sunt Belgae a Hispanis, et alte Barrier
dicebantur; tardius vero in provinciis Austriacis sibi sunt stipulati sunt praesidia, quae
neue Barrier dicuntur; sunt autem sequentes: Namurium, Tornacum, Meunena, Furnae, Varnetonium,
Ipra et fortalitium Gnochianum. 2 Ad haec ergo Austriaca fortalitia ex
conventione Caroli 6. miles Belgicus illocatus fuit, et imperator militiam alere debuit; bello
2-160
Austrico-successionis desolatae sunt hae provinciae a Gallis; Iosephus 2. anno 83--o via
facti exegit militiam Belgicam ex his provinciis.
3.1 Belgae in 3 classes dividunt munimenta sua; in prima sunt maxima
munimenta, quae Guvernemente apellant et sunt 14; in 2--a sunt 30, quae Commendantenplätzen
dicunt; in 3a sunt 16 Majorsplätze dicta; proin universim 60 munimenta.
4.1 Quod classem adtinet, etiam haec in longe inferiori deprehenditur statu
quam olim; potentissima enim fuit classis eorum tempore belli Hispanici et Gallici; bello
postremo vix 4--am partem habuerunt antiquae classis; modo ultra 30 naves vix numerat classis
eorum, partim quia tuti sunt et in statu foederis vivunt cum Anglis, partim quia deficit
commercium Belgicum, partim quia ipsae provinciae inter se de exercitu non conveniunt, et quia
se in aliena negotia immiscere nolunt amplius.
5.1 Quod subsidia belli et classis intertenendae adtinet, haec potissimum ex
telonialibus perceptis habebantur. 2 Florente commercio proventus teloniales
ad 5 milliones florenorum aestimabantur, modo vix ad 2 milliones amplius; praeter haec
singulae provinciae ratas suas subsidiales conferre debent; urgente vero necessitate camera
admiralitatis etiam mutuam contrahere potest. 3 Tota classis Belgica in 5
cameras admiralitatis divisa est; sunt autem hae camerae collegia virorum quibus cura classis
commissa est; sunt autem hae: camera ad Mosam, seu Roterodamensis; 2--a Amsterodamensis; 3.
camera Zeelandiae seu Midelburgensis; 4. Frisiae occidentalis, quae 3 mensis Hornae et 3
Encusii considet; 5. est camera Harlingensis. 4 In his cameris praesidium
tenet vicarius per substitutum suum; inter has ergo cameras distribuitur restauratio classis;
Amsterodamensis 1/3--am partem navium restaurat, ceterae 1/6--am. 5
Quotiescumque 25 vel supra adhuc naves adornari debeant, omnes camerae consentire debent; si
vero pauciores, sufficit consensus plurium. 6 Societas mercatoria communiter
ipsa 10 naves adornat, sed etiam 20 adornarunt jam in necessitate. 7 Tota
classis Belgica in 3 partes dividitur, subinde etiam in 5; singulis partibus praeficiuntur
commendatores, qui Flagge officiers dicuntur; generalis admiralis unionis totius est summus
architallassus. 8 Post ipsum est Generalis admiralis locumtenens, si
2-162
vicarius domi maneat; post hunc est Admiralis locumtenens. 9 Post hunc
Viceadmiralis; tandem Schud bin Acht. 10 Singulae naves per navium capitaneos
reguntur. 11 Generalem admiralem locumtenentem status generales nominant,
ceteros officiales nominant provinciae camerarum admiralitatis ex 2 candidatis per vicarium et
consilium bellicum propositis. 12 Capitaneos vero vicarius creat ex candidatis
camerarum; inferiores officiales pluralitate votorum in cameris creantur. 13
Belgae gratissimi sunt erga belliduces suos; sic Trompio, Obdam ? et Ruiter
monumenta nobilissima erexerunt. 14 Omnes conspicua subsidia habent tam
officiales, quam gregarii; invalidis aut pensiones, aut conspicuam summam ad semel offerunt.
6.1 Provisa est provincia necessariis portubus pro classe, maximus est
Amsterodamensis, qui munitissimus est; habentur adhuc praeterea 4 ubi camerae admiralitatis
habentur.
§ 6 De administratione iustitiae
1.1 Singula provincia habet suas distinctas leges municipales, nam singula
format rempublicam privatam, imo ipsae urbes suas leges privatas habent; leges ergo apud
Belgas sunt copiosae. 2 Invaluit jam olim apud eos codex Romanus; hic tamen
codex est tantum subsidiarius quasi in omnibus tamen casibus, in quibus speciales leges non
adsunt, valet codex Romanus.
2-164
2.1 Singulae provinciae per suos judices et forapedanea regunt
! et justitiam administrant; primo ergo tribunal Geldriae, hoc est mixtae
functionis, est apellatorium et politicum. 2 Aliud est Tribunal Hollandiae et
Zeelandiae, quae constat ex Aula (Hof) Hollandiae, et ex Consilio supremo Hollandiae; utrumque
forum commune est et Hollandiae et Zeelandiae. 3 Tertium tribunal est
Utrajectense; in hoc membra generalis vicarius creat. 4 Quartum est tribunal
Frisiae, quod Leobardae residet, vicarius creat membra. 5 Quintum est
Transisalanum, in hac provincia 3 urbes efficiunt tribunal; a judicibus ergo pedaneis ad
magistratum 3 urbium appellatur. 6 Sexto est Groningense tribunal; ab anno
'749. fit etiam apellatio a magistratibus ad hoc tribunal, prius ad consilium provinciale; a
provincialibus tribunalibus datur recursus ad consilium provinciale.
3.1 Quod provincias generalitatis adtinet, unum residet Hagae tribunal,
aliud Miedelburgi, tertium Venloae residet; ex 1--o et 3--o nulla datur apellatio, sed
recursus per modum gratiae. 2 Ex 2--o formalis apellatio habet locum et quidem
ad status generales. 3 Processus magnis vitiis laborant, formalitatibusque
magnis obsepta est via juris; vel maxime jus criminale vitiis laborat.
§ 7 De reditibus publicis
1.1 Distingui debent reditus totius reipublicae a reditibus singularum
provinciarum. 2 Quod communes reditus adtinet, hi ex his titulis habentur: huc
pertinent omnes reditus provinciarum generalitatis; 2--o) praestationes teloniales omnes
omniumque provinciarum; 3--o) illud, quod quotannis detrahi solet ex lucro societatum
commercialium; si hi reditus non sufficiant 4--o) contribuunt 7 provinciae in simul.
3 Haec tamen subsidia omni anno renovari debent; consilium nempe status
generale cum vicario in fine anni rationes ineunt quantae expensae futuro anno necessariae
sint, hic calculus per rubricas proponitur statibus generalibus, demptisque percipiendis fit
repartio in singulas provincias secundum normalem praefixam; haec clavis est sequens: si 100
floreni contribuendi sunt, Geldria dat 5 f. solidos 11 et 2 den. (solidus = grosso); Hollandia
dat 57 f. 14 sol. et 2-1668 D; Zeelandia 9f. 1. S. et 10 D; Utrecht 5 f. 15 S. et 5
D; Frisia 11f. 10 s. 11 D; Transisalana 3 f. 10 S. 8 D; Groninga 5 f. 15 S. 6 D; Trentia 1 f.
19. S. et 10. D; cum hac tamen clavi non omnes provinciae sunt contentae, hinc specialis
commissio determinata fuit quae jam ab aliquot annis laboret in novo clavi conficiendo.
4 Ipsa Amsterodamensis urbs plurimum fert. 5 Praeter istas
rubricas ordinarias habentur etiam extraordinariae, nempe omnes ratae, quas societates
commerciales solvunt pro privilegiis suis renovandis. 6 In casu necessitatis
fiunt etiam spontaneae oblationes societatum; quandoque societates etiam commerciales tributa
imponunt suis subditis; huc pertinent etiam praedae tempora belli factae. 7 Hi
reditus omnes Belgii ad 20 milliones pacis tempore computantur; horum redituum curam habet
consilium status et camera. 8 Praeter haec quaevis provincia habet suos
peculiares reditus fere ex iisdem titulis, nempe partim ex praediis publicis, partim ex
monopoliis chartae signatae; praestatio, quae fundis omnibus inhaeret; 40--mus numerus omnium
rerum emptarum et venditarum, quo pertinent etiam naves; 5--o huc pertinet praestatio ab agris
seminatis, 6. intuitu jumentorum, 7. titulo famulitii, rhedarum; 8. accisa omnium rerum
fungibilium, 9--o vigesimus numerus, quem haeres omnis solvere debet de sua haereditate, hoc
generatim tantum de capitalibus et rebus nobilibus intelligitur; 10. de dignitatibus et
caracteribus.
2.1 Extraordinarie praestatio quae fundis imponitur triplicatur vel
quadruplicatur; accipitur 100 vel 200 vel etiam 50 pars omnium rerum; exigitur etiam
capitatio. 2 Olim omnes istae rubricae erant exarendatae; cum tamen anno '748.
in rebellionem abiret pleps ! propter exactiones arendatorum, elocatio reditum
publicorum prohibita fuit, exceptis accisis.
3.1 Tota haec res publica magnis gravatur debitis, partim propter multa
bella, partim ob malam administrationem redituum publicorum; Hollandiae debita majora sunt
quam omnium 6 provinciarum, computantur ad 450 milliones, reliquarum provinciarum ad 400
milliones; Geldria tamen et Transisalana exsolvit jam omnia debita sua; cum tamen usurae
exiguae sint, uti 1 vel 1 1/2 p.c, hinc debita haec onerosa non sunt reipublicae neque fidem
publicam unquam labefactabunt, cum adsit fundus securitatis sufficiens.
2-168
§ 8 De agricultura, manufacturis, etc.
1.1 Industria huius gentis omni tempore stupenda fuit parsimoniaque eorum
summa; obest tamen ipsorum diligentiae nativa sterilitas omnium provinciarum; meliorationes
tamen copiosas susceperunt, praesertim in domandis aggeribus aquis, exsiccandisque superfluis
aquis, ita ut paucissimis incorrigibilibus desertis exceptis omne frustum terrae fructificare
cogatur.
2.1 Belgae agricultura non poterant operam navare ob sterilitatem, sed eo
magis rei pecuariae, hinc boves, oves in copia habentur; fructus hortenses non desiderantur;
ex piscatura quoque ramum maximum commercii et sustentationis effecerunt; prima piscatura
Belgarum est Cabelliau Fischfang, est species salsae; hac piscatura facile 150 naves
occupantur; pisces hi partim ad littora Belgii partim intra Islandiam et Luttiam capiuntur;
pisces hos partim vivos perferunt in patria, partim statim in mari insalsant et hic est piscis
Laberdan. 2 Alia est piscatura Halecum, Herringfischerei; haec est maxima
eorum piscatio, praesertim ab eo tempore quo arcanum saliendi detectum est; hac piscatura
1500, imo etiam 2000 naves occupabantur, haec piscatura 25--a Iunii initium sumit et durat
usque 25 Novembris, incipiendo in septemtrione, regrediendo semper ad patriam suam; perampla
haec occupatio novissimis temporibus valde imminuta est, respublica tamen omni possibili modo
fovet hanc hominum occupationem. 3 Tertia piscatio est Cetria, Wallfischfang,
haec parva piscatura dicitur, cum paucos homines respective occupent: anno '615. in finem
huius piscationis coaluit societas piscatoria septentrionalis, quae tamen anno '645. cessavit;
modo ad litora Grenlandiae piscantur hunc piscem; olim 160, etiam 200 naves occupabantur ea,
hodie aegre 100; haec piscatio est valde pretiosa, 35 000 f. una solum navis constat pro hoc
negotio.
4.1 Fabricae, manufacturae, opificia omnis generis apud populum hunc
florent; florent fabricae ipsorum quam maxime ob leve manupretium, 2-170 homines
enim nimis parce vivunt, hinc paucissimis sibi provident de rebus necessariis; census exigui
sunt, hinc facile pecuniae haberi possunt pro speculatione, hinc etiam minori lucro contenti
esse possunt quam aliae gentes; hodie tamen fabricae non sunt in eo flore in quo erant prius,
potissimum ex eo quod etiam aliae gentes suas fabricas habeant; dein ipse luxus et frugalitas
Belgarum maius manupretium produxit pretiumque mercium auxit. 2 Maxime
florentes manufacturae sunt Amsterodami et Harlemi, ubi sericeae maximae, byssus praeparatur.
3 Lugduni, Utrajecti florent pannificinae; textura lini omnis generis hodie
quoque in maximo flore est; Harlemii habent ingens insolatorium (Bleiche); in Geldria et
Hollandia charta optima conficitur; Delphis conficiuntur vasa figuli optima, alibi etiam
porcelana; in arte petras poliendi excellunt Belgae Amsterodami et Antverpiae.
4 Conficiuntur horologia quoque, artefacta, instrumenta diversa Amsterodami;
Utrajecti sclopi conficiuntur optimi; Amsterodami infinita multitudo habentur fabricarum
Vulcani, sic enses, sclopi, tormenta, pulvis pyraeus pro Hispania, Italia, et Turcia ibi
paratur. 5 Typographiam habent praestantissimam.
5.1 Ex fabricatis tam copiosis necessario commercium tam externum quam
internum resultat; commercium ipsorum maximum est in Hispania, ab illis coemunt vinum, lanam,
ferrum et poma citri; vendunt ibi fabricata sua omnis generis. 2 Frequentes
sunt Belgicae naves in Portugallia, hic vendunt aeque aromata sua et artefacta omnis generis,
emunt vinum et fructus. 3 In Francia praeter pisces et aromata vix aliquid
vendunt, emunt vinum, salem, vitra et pro parte papyrum; in Anglia utut portus ingredi non
audeant, tamen commercium magnum cum illis habent; Scotiam enim et Hyberniam ingredi audent,
emunt lanam, stannum et plumbum; lanae Anglicanae exportatio furtiva plerumque est.
4 Cum Belgio Austriaco et toto Imperio florens commercium habent per Rhenum;
in partibus septemtrionalibus, Russia, Svecia, Norvegia, Dania, aeque floret commercium; sic
ferrum, cuprum in Svecia emunt; in Norvegia ligna et pisces; in Dania legumina, pelles; in
Polonia cerum, mel et frumentum; distrahunt ubique artefacta sua et aromata. 5
Ex Italia vina, olea, amigdala, ficus etc. coemunt; in partibus orientalibus maris
Mediterranei aeque florent; sic Smirnae, per universam Greciam, Aegyptum, per insulas
Archipelagi, Alexandriae etc. coemunt gossipium, thus, lanam etc; hoc
2-172
commercium regitur per commissionem seu societatem Levantinam, unicuique tamen liberum est
in his partibus commercium exercere soluta certa taxa; per Africam, Americam aeque commercium
exercent; in Africa coemunt nigrites, aurum, pelles, aromata, ebur, venduntque aromata sua et
artefacta. 6 In America exiguum quidem habent commercium, non tamen
contemnendum caffee, sacharum, gossipium, cacao et tabacam evehunt ex America; commercium
tamen furtivum habent etiam cum coloniis aliarum gentium, in quo exercitatissimi sunt. -
7 In Asia aeque florentissimum commercium habent non obstantibus impedimentis
per alias gentes positis. 8 Sic cum Iaponensibus illi solent habere commercium
ceteris Europeis exclusis, et cum ceteris quoque Indiarum orientalium gentibus; omne hoc
commercium exercet societas commercialis; cogebantur enim Belgae statim initio reipublicae se
consociare ad superanda omnia impedimenta quae Hispani, Portugallique ipsis objiciebant in hoc
commercio; enatis autem pluribus societatibus cum sibi ipsi impedimento essent perque
concursum pretium mercium ipsi adaugerent, hic societates hae minores conjunctae sunt in unam
magnam anno '602--o privilegioque firmata est; fundus huius societatis fuit antea 6 million et
600 000 fl., sed tardius reductus est ad 6 milliones 441 000 fl. qui fundus in 2147 accias
divisus est, proin quaevis accia ex 3000 fl. constat; haec societas, uti scimus, amplissimas
possessiones habet et integra regna, intuitu quarum provinciarum societas omnia jura
majestatica exercet; dependet tamen societas tota a statibus generalibus, omnia enim ex
privilegio habent; societas haec in partibus provinciarum suarum 12 000 regulatae militiae
habent, belli vero tempore duplicatur et triplicatur etiam, si necesse sit; praeterea 100
naves bellicas habent quae armantur tormentis a 20 usque 60; tota societas divisa est in 6
cameras, nempe Amsterodamensis, Midelburgensis, Delfensis, Rhaeterodamensis, Harlemensis et
Encusiensis, singula camera habet suum praefectum, qui eliguntur plerumque ex iis qui plurimas
accias possident. 9 Sex istae camerae subordinantur collegio 17 virorum qui ex
singula camera eliguntur; sic Amsterodamensis eligit 8 membra, Midelburgensis 4, reliquae
camerae singulae seorsim 1; decimus septimus alternatim a minoribus eligitur cameris.
10 Omni anno ter congregatur hoc collegium alternatim Amsterodami et
Midelbourgi. 11 Datur etiam collegium 10--virale quod instar
2-174
cancellariae magni collegii habetur, nam hoc executioni dare solet decreta collegii 17
virorum; ipse vicarius sessionem et reditus habet ex hac societate.
6.1 Duo sunt distincti gubernatores, in civilibus supremus gubernator
residet Iava insula in urbe Batavia; hic est supremus gubernator et admiralis totius classis
socialis; confertur ista dignitas in annos 5, quia hi homines habent oportunitatem divitias
comparandi; ut ergo etiam alter hoc favore gaudeat, conferunt tantum in 5 annos; dein etiam ne
usurpatio fiat dignitatum. 2 Post gubernatorem est director generalis qui
summa potestate in negotiis mercaturae gaudet; praeter hunc habentur directores commercii
particulares, qui in partibus dirigunt et referre debent ad generalem directorum.
3 Habetur praeter hos consilium status Bataviae residens, quod ex 14 membris
constat, quod exsequitur decisa Europae.
7.1 Habetur etiam collegium justitiae in quo processus revidentur; hoc
collegium ex 8 ordinariis constat viris; portus, urbes rursus habent suos gubernatores, qui
subsunt consilio status. 2 Opes huius societatis sunt amplae in commercio;
juxta pretium emptionis aestimatae sunt merces invectae ad 360 milliones, quae ab origine
societatis invectae sunt; 1260 milliones lucrati sunt; anno 1672. lucrum ad 10 milliones
aestimatum est, modo vero ad 3 aureorum milliones aestimatur lucrum quotannis.
3 Habet societas suas 35 vel 40 naves commerciales, quae diversis anni
temporibus expediuntur; modo tamen male geri negotia socialia fertur, large agi cum pecuniis
socialibus.
8.1 Alia est societas occidentalis Indica, quae in America et Africa
commercium exercet; haec societas anno '621. coaluit et fundus eius ad 7 milliones et 200 000
aestimatur; haec societas '628. classem argentariam Hispanicam intercepit, quae ad 11
milliones aestimabatur; haec tamen societas anno '674. cassata est, ob exortas turbas anno
tamen '675. nova societas fundata est, quae hodie adhuc viget, sed rursus in turbis existit.
9.1 Omne commercium Bellgicum facilitat Banco Amsterodamense quod '609.
erectum est; communiter pecuniae in hac mensa argentaria existentes ad 400 milliones
existimantur; hic ergo pecuniae privatorum sub cura publica existunt pro commercii
facilitatione; apochae seu chartae huius banco per totam Europam circulant, et quidem sub
maxima fide, quia quaevis charta habet suam pecuniam repraesentatam in banco.
2-176
10.1 Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos
portus, factores, procuratores et emporia; Amsterodamum est sedes totius commercii, bilanx
commercii tam numerica, quam utilitatis summa est in Belgio; pannus, tela, aromata et pisces
sunt praecipuae rubricae commercii Belgici; quaevis natio libenter commercium exercet cum
Belgis, quia Belga nunquam ad credit accipit, sed potius anticipat pecunias; magnam etiam
facilitatem in eo habent, quod omnes Europeae aulae sint debitores Belgarum ob ingentem vim
pecuniarum praesentium. 2 Per cambium aeque ingens emolumentum habent
Belgae.
§ 9
1.1 Belgae triplicem monetam habent, florenum, grossum (Stübar) et nummum
(Pfening) florenus in 20 Stübar dividitur, grossus in 16 denarios; in negotiis tamen
aerarialibus tantum 18 denarios valet grossus; in negotiis aerarialibus locum habet etiam
norma Flandrica, seu Belgii Austriaci moneta, nempe Libra Flandrica, quae 20 solidos valet, et
unus solidus (Schilling) valet 12 grossos. 2 Florenus Holandicus valet 48
denarios nostros, et grossus 4 denarios nostros; aureus valet 4 florenorum et 26 denarios.
3 Aureae monetae sunt hae: Rieders – haec moneta 1749. invaluit, valet 14
Holl. florenos; haec moneta habetur etiam in dimidio. 4 Cuduntur aurei
Hollandici, qui valent 5 florenos et 5 Stübar. 5 Argenteae monetae sunt
multiplices: Ducaton valet 63 Stübar. 6 Cuditur dein moneta 3 florenorum
nomine Guilelmi 3-tii, 60 Stübar valens. 7 Cuduntur Dalders seu Taller, valet
1 f. et 10 Stübar. 8 Sunt etiam Ricks-Dalders (Reichstaller), valet 50
grossos. 9 Cuduntur etiam in dimidio valore, etiam in quadrante valoris.
10 Cuduntur Albertstaller vel Kreuztaller, valent 50 Stüber.
11 Löwentaller = 42 grossis; Kronentaller = 2 florenis; Gestampelte Goldgulden
= 28 grossis. 12 Cuduntur etiam in dimidio valore: Ungestampelte Goldgulden =
26 grossis; Gulden = 20 grossis; Halben Gulden = 10 grossis; 1/4 Gulden 5 grossis; Gestampelte
Schillinge = 6 grossis; dimidii in valore 3 grossis; Ungestampelte Schilling = 5 gr. et 1/2;
Dübeljat = 2 grossis; Stüber 16 - 12 grossis. 13 Monetam exteram secundum
internum valorem recipiunt Belgae. 14 In ipso Belgio valor monetarum idem est
in omnibus provinciis, officina monetaria Hagae
2-178
comitum est, constat hoc officium ex Generali Müntz minister, item generali inspectore
monetarum, 3 consiliariis et uno secretario; individua huius collegii nominant status
generales; hoc collegium invigilat monetis omnium provinciarum, cognoscit causas controversas.
15 Ob favens commercium non est necesse in Belgio evectionem pecuniarum
procurare prouti in Hungaria fit incassum. 16 Belgae tot et tam varias monetas
argenteas cudunt pro indole et genio populorum [cum] quibuscum commercium habent, non vero
suae necessitatis causa, quo enim magis accedit moneta sua ad monetam alterius gentis, eo
libentius suscipiat alia natio illam speciem pecuniae, proin eo libentius cum Belgis
commercium habebit, et potius aliquanto leniori pretio dabit Belgae quam alteri, qui magis
diversam pecuniam dabit ipsi. 17 Sic in favorem commercii Portugallici
cuduntur aurei Portugallici; pro Germania tota et regnis septentrionalibus, utuntur aureis
Hollandicis; imperialibus Albertinis utuntur in Dania, Suecia et Russia; Leoninis imperialibus
utuntur in partibus Levantinis, Turcicis Ducatons in Asia orientali utuntur.
§ 10 De negotio religionis
1.1 Scimus negotia religionis non ultimam causam esse cui existentiam et
consistentiam huius reipublicae adtribuamus; ab eo statim tempore summa libertas religionis et
conscientiae inducta est, sicque diversissimae religiones enatae.
2.1 Anno '579. in foedere Utrajectensi actum quoque est de negotiis
religionis, decisum quoque est cuique provinciae integrum esse cuique adhaerere
religioni, frequentissimi tamen reformatae religioni se addixerunt.
2 Haec res ergo ansam dedit ut statuerent Belgae praeter reformatam nulli
religioni liberum exercitium tribui debere; commigrarunt tamen ad Belgium evangelici, Iudaei,
anabaptistae, chatolici, Graeci, quae religiones omnes toleratae evaserunt; ab hac tamen sua
tolerantia erga advenas desciverunt, cum de reformatis suae nationis ageretur,
2-180
persequebantur enim se invicem propter contrarias sententias in materia gratiae, quae in
universitatibus locum suum habebant. 3 Scimus quod doctrinae Arminii
adhaeserint omnes eruditi et nobiles, Gomaristis vero clerus et plebs una cum Mauritio
vicario; aperta ergo seditio et rebellio enata est multique Arminiani sanguine suo
confirmarunt sententias suas; hae turbae usque '619. perdurarunt, quo in synodo Arminiani
oppressi sunt. 4 Non tamen illico statuta synodi recepta sunt, sed primo 1651.
in conventu statum generalium canones et decisa synodus Dorderacensis recepta et civitate
donata sunt, ab eo ergo tempore dominans religio est dominans !, ceterae vero
omnes, qualescumque sint, sunt toleratae; et ad munera eminentiora reipublicae nemo
admittitur, nisi reformatae religionis.
3.1 Ab hierarchia ecclesiastica omni abhorrent Belgae, solos praesbyteros,
seniores et diaconos recognoscit; quaevis ecclesia particularis habet suos praedicatores,
diaconos et seniores. 2 Quavis hebdomada seniores et praesbyteri congregantur
et determinant ea, quae ad regimen illius ecclesiae spectat. 3 Numerus plurium
ecclesiarum ad semel congregatarum vocantur classis; quaevis ecclesia ad classem mittit unum
seniorem et praesbyterum, haec classis regimen gerit sui districtus; celebrantur classes
minimum ter quotannis; si classes integrae provinciae conveniant, habentur synodus generalis
illius provinciae; ad synodum provincialem singulae classes 2 vel 3 praedicatores et totidem
seniores mittunt. 4 Habentur in tota republica 9 synodus provinciales; in
Hollandia duo synodus habentur, reliquae unam formant, Trencia provincia ultimam.
5 Classes in 9 synodibus sunt 53, praedicatorum numerus ad 1572 capita; si
omnes 9 synodus conveniant, habetur synodus nationalis generalis, in qua negotia omnia fidei
et ipsa dogmata deciduntur; unica fuit '618-19. anno synodus nationalis Dorderacensis.
6 Haec regiminis ecclesiastici ratio nulla lege definita fuit, sed solummodo
consuetudine invaluit; reformati, qui non secundum Dorderacensis synodus decreta vivunt,
distinctam ecclesiam formant, et sunt tantum tolerati; tales sunt copiosi Valones, Galli.
7 Belgae habent etiam in aliis mundi partibus suos praedicatores,
missionarios, ecclesias et synodus; sic in America 9 habentur ecclesiae, in India 46
ecclesias.
2-182
§ 11 De educatione et scientiis
1.1 Modus educandi in Belgio partim privatus, partim publicus est; circa
correctionem petulantis juventutis viget peculiaris modus in aedibus correctoriis; haec tamen
correctio fit circa omnem prostitutionem; nam feruntur in peregrinatione exsistere; in his
aedibus instituitur in scientiis, praesertim in geographia, et cognitione illarum provinciarum
ad quas peregrinasse spargeretur. 2 Belgae ad culturam litterarum omnem
possident proclivitatem neque desunt media et incitamenta apud ipsos, et reipsa plurimos
eruditos huius gentis habemus, in omni scientiarum genere insignes; cultura tamen litterarum
non est communis Belgis, maxima enim pars lucrosis artibus operam impendunt, commercio,
piscationi, agriculturae et fabricis. 3 Copiosa habentur instituta litteraria
pro elementis scientiarum; in omni fere pago habentur scholae, in urbibus habentur gymnasia et
grammaticales scholae; neque universitates desunt, sic Lugduni est celeberrima, hanc sequitur
Franequerensis, Groningensis, Utrajectensis et Hartevicensis. 4 Singulae
universitates habent suos amplissimos fundos; institutum universitatum harum idem est quod in
Germania protestantium; solvuntur lectiones ab auditoribus, liberum est unicuique qui viribus
suis fidit materiam quamcumque tradere, quod institutum aemulationem quidem progignit inter
professores, sed et mater multorum malorum est. 5 Habentur etiam societates
eruditae ab anno 52. huius saeculi in Belgio, Harlemi celeberrima earum residet; ad exemplum
huius in diversis urbibus exsurrexerunt aliae quoque societates, sic Lugduni, Lissingae,
Amsterodami et Roterodami.
2.1 Studium theologicum insigniter elaboratum habetur in Belgio, sed juxta
doctrinam reformatam. 2 Diu tamen turbis theologicis distinebantur Belgae, uti
scimus, donec ad hunc florem pervenisset. 3 Ius iurisque prudentia plurimum
Belgis debet per Grotium, de jure tamen publico suo minime sunt soliciti. 4 In
medica magnopere excellunt Belgae lucem 2-184 praeferente Boeravio, Hallero,
Merzio, Zvitten defunctus; maxime tamen inclaruerunt in botania, chimia, et anatomia.
3.1 Speculativis philosophiae partibus non delectantur, sed practicis, uti
physica experimentali, philologia (studio linguarum), artem etiam criticam; quod ad artes
liberales adtinet, sic in architectura magnos progressus fecerunt, non tamen Gallos et Anglos
superant; sculptura aeque non est in maximo flore; in pictura tamen maximum gradum
perfectionis adepti sunt cum Italis. 2 In calcographia (Kupferststecherei)
Belgae jam magistri erant, cum aliae gentes nec manum adjecisset huic arti. 3
In arte fusoria, praecipue litteras, excellunt Belgae; inventionem typographiae Belgae
adscribunt Laurentio Costa, Germani vero Ioanni Guttenberg; summi artifices sunt Belgae in
conficiendis mappis geographicis.
§ 12 De collegiis publicis
1.1 Summum totius Belgii collegium sunt status universales; cum tamen status
universales difficulter convenire possint, eorum loco conveniunt status generales; hoc
collegium ergo nomine delegato exercet jura. 2 Tertium collegium est collegium
status (der Rath von Staaten), hoc coalescit ex 12 deputatis foederatarum provinciarum,
confertur munus hoc ordinarie ad 3 annos; etiam vicarius sedem habet in hoc collegio, adest
generalis aerarii praefectus, generalis perceptor, et secretarius consilii status; his
consiliariis tribuitur titulus nobiles et potentes (Edle und Vermögende Herren); praeses
ordinarius numquam habetur, sed per 12 deputatos per
2-186
turnum pergit praesidium; suffragia obtinent virilia, non curiata. 3 Hoc
consilium expedit et exsecutioni dat decreta statum generalium; curam etiam quadam tenus gerit
copiarum hoc consilium, nempe procuratione materialium, exsolutionem stipendiorum,
conscriptionem militiae. 4 Quartum collegium est generalis camera rationaria;
haec camera ad facilitandum consilium status erectum ! est; coalescit ex 14
consiliariis, praecipuum munus eorum est revisio calculorum, praetensionum, et expensarum
cassae generalis, revident etiam rationes generalis perceptoris, erogationesque curat
! militiae et classis. 5 Haec sunt generalia collegia; similia
his in omni provincia reperiuntur, quae negotia particularia uniuscuisque provinciae regunt et
dirigunt; quaevis urbs summum magistratum aeque habet; negotia socialia mercatorum, quae
societatibus maioribus non subsunt, reguntur per magistratus urbanos.
§ 13 De ratione status
1.1 Provinciae Belgicae certe omnem gradum felicitatis adtigerunt
possibilem, hinc patet constitutionem et nexum earum optimum esse debere, ratio ergo status
suadet ut haec constitutio ultroque conservetur; dein ut aequalitas inter omnes provincias
conservetur; cavendum est ne vicarius potestatem suam nimis extendat et augeat; ne regiminis
formae singularum provinciarum degenerent. 2 Admittendum non est ne factiones
aut una aut alia penitus obprimatur, neque seu in monarchia, seu anarchia degeneret.
3 Ratio status poscit etiam ut respublica guarantia utatur aliarum gentium ad
conservandam constitutionem suam, prouti reipsa Magna Brittannia et Borussia garantirisavit
eorum constitutionem, praecipue circa constitutionem vicarialem.
2.1 Necesse est semper adesse vim brachiumque internum per quod securitas
interna conservari possit. 2 Tolerantia religionis manu teneri debet ex
ratione status, sicque omnis partialitas et odium mutuum praecaveri; omni curandum erit studio
ne industria civium deficiat, haec enim fuit et erit semper fons omnium divitiarum Belgicarum;
luxus prodigalitasque modo invalescens praecaveatur et impediatur. 3 Luxus,
2-188uti scimus, utilis est civitati si intra certos limites permaneat, sed si in
vitium degeneret impedimentumque industriae fiat, tunc impediendus erit. 4
Omnes dissensiones inter diversas civium classes circa finem ultimum suum, nempe felicitatem
suam, non toleretur. 5 Circa media ad hanc felicitatem semper adesse debebunt
dissensiones, ob factiones, dummodo circa finem non sint; hoc fiet per instillatum amorem
patriae et enthusiasmum libertatis. 6 Negotiorum administrationi non raro mora
obest, ob consensum longiorem jusque exsequendi divisum. 7 Navigatio,
piscatio, quantum fieri potest, ad pristinum reducatur statum; vitia domestica fabricarum
exquirantur, et meliorentur; financiae melior ratio habetur habeatur; onera
publica imminuatur, quantum fieri potest, ne cives in tantum graventur.
3.1 Nexus hic provinciarum pridem per vicinas gentes Hispanos Gallos eversus
fuisset, nisi restitissent viriliterque suam constitutionem defendere potuissent; ratio ergo
status suadet ut tam campestris quam navalis semper adsit militia, qua respublica partam sibi
jam auctoritatem conservet contraque exteros defendat; 3.2 inania bella
declinanda sunt, haec enim onera publica augent, hinc cum vicinis gentibus pacem colant,
foedera, tractatus commerciales ineant.
2-192
Statistica practica Hispaniae
§ 1 De territorio Hispaniae
1.1 Limites Hispaniae sunt a septentrione montes Pyraenei, ad occidentem
oceanus Atlanticus et Portugallia, ad meridiem fretum Herculeum, ad orientem mare meridionale
et montes Piraenei !; situs est intra 9 et 22 longitudinis et 1 et 9
latitudinis, superficies ergo complectitur 80050 milliaria. 2 Ad septentrionem
est frigidum et humidum, ad meridiem calidum et humidum, in meditullio aestuosum et siccum;
aer ergo siccus est aestuosusque, hiems adeo est mitis ut campi florescant. 3
Montes in Hispania non desunt; tria cornua montium Pyrenaeorum se extendunt per totam
Hispaniam; non desunt fluvii quam plurimi; Tagus, Durius, Nimius, Anas, Boetis et Iberis, hi
fluvii omnes navigationi opportuni essent, sed saxis scatent plurimi.
2.1 Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non
adeo fertilis est; habentur tamen equi, sed non copiosi; muli copiosi, jam Ferdinandus
Catolicus prohibuit usum mulorum exceptis feminis et sacerdotibus, ut sic equorum cultura
promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis
generis, volatilia, et pisces omnis generis. 2 Poma aurea, citrina,
granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque
cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000
centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum
progeneratur, rochus, et orysa. 3 In regno minerali habent cuprum, ferrum,
stannum, plumbum et mercurum; cynabarum, lapidem lasuli, alumen, crystallum, et magnatem;
2-194 non desunt etiam lapicidinae, pro aedibus, sal tantum coctus habetur.
4 Defectum patiuntur equorum, setigerorum, omnium pecorum cornutorum,
quandoque etiam piscium ob nimiam consumptionem; item auri et argenti; detecta enim America
neglexerunt suas fodinas; defectum patiuntur tritici.
3.1 Dividitur monarchia in territorium metropolitanum et subjectum;
coalescit tota Hispania metropolitana ex 2 regnis, Castiliae et Arragoniae, quae regna in 18
provincias dividuntur. 2 Sunt hae: ad Castiliam pertinent 9 provinciae; hae:
Castilia vetus, quae Toletanum regnum dicebatur; 2. Castilia nova; 3. Legio; 4. Navarra; 5.
Granata; 6. Gallitia; 7. Sevilia; 8. Corduba; 9. Murcia; dein ex principatu Asturiae adsunt
provinciae minores: Extremadura, Quibbusgoa et Alada, et dominium Piscaja. 3
Ad Arragoniam pertinet Arragonia; 2. Valentia; 3. insula Majorica cum suis insulis;
principatus Catalauniae. 4 In his 18 provinciis numeratur 1500 urbes, quarum
maiores Ciudares ! vocatur et sunt eae, in quibus vel reguli residebant olim,
vel archiepiscopi vel episcopi vel ordinis equestris; ceteras villas compellant.
4.1 Ditiones subjectae habentur in omnibus 3 mundi partibus.
2 In Africa septentrionali habent Ceutam, Melillam, Massalquivir et Oran cum
territoriis suis, quae tamen Hispanis lucrum non ferunt. 3 Ad Hispaniam
pertinet etiam Canariae insulae ex quibus mel, ceram, sacharum, triticum, pelles et vinum
speciosum habent. 4 In Indiis orientalibus habent insulas aliquas, Marianas,
Philippinas; in America septentrionali habent antiquum regnum Mexicanum, item novum regnum
Mexicanum, Californiam; in meridionali habent Terram firmam, provinciam Quitto, regnum
Peruvianum, provinciam Chilensem, Tuccomanniam, Patagoniam et Paraguariam; etiam Terra
Magelanica, nec non insulae Antillae, Cuba et Porto Rio, nec non insula S. Domingo, etiam
Caraindicae quaedam insulae. 5 Ditiones hae summe utiles sunt Hispanis;
copiosum aurum, argentum, cuprum, stannum 2-196 ex his provinciis habent, quandam
tincturae speciem cochenil, cacao, vanilia, sacharum, tabacca, pelles animalium, gossipium,
cera et mel, ligna Brasiliana, indigo, variae species farmaceuticae. 6
Incolarum exiguus est numerus his provinciis; sunt autem duplices incolae, liberi et servi,
seu Hispani et Americani; omnes hae ditiones in 3 regna dividuntur, nempe Mexicanum,
Peruvianum et Granada nova, in quibus gubernator residet, sunt independentes inter se; vivunt
autem homines hi in statu strictissimo subjectionis.
§ 2 De incolis.
1.1 Hispania Europea prius populosissima fuit, hodie tamen totus numerus
populi ad 7 500 000 hominum aestimatur; anno '757. repertus fuit numerus 10 000 000 hominum.
2 Causa exiguae impopulationis plerumque in bellis copiosis, emigrationibus in
America, relegatio Judaeorum, Maurorum, inquisitio sacra; huc pertinet monachorum utriusque
sexus ingens copia, onerum publicorum gravitas, nativa feminarum sterilitas; 30 enim anno
aetatis jam steriles fiunt feminae; concubinatus et coelibatus etiam plurimum faciunt.
3 Hispani statura corporis sunt mediocres, staturae bonae, color corporis
fuscus, ex ore fatentur plerumque; indoles animis diversa est pro diversitate nationum ex
quibus descendunt, temperamentum colerico-melancolicum; hinc solitarii sunt, taciturnique
diffidentesque inter se sunt ob vigilantiam sacrae inquisitionis. 4 Nulla ergo
obtinet socialitas apud hanc gentem, hinc animi anxietas, delirium, hinc nullibi tot stultorum
ergastula habentur, quam in Hispania. 5 Virtutes eorum sunt: fortitudo et
constantia, fidelitas, magnanimitas, temperantia, in promissis explendis promptitudo.
6 Victus Hispanorum generatim tenuis est, consistit in lacte ovili, lactuca,
caepis et pomis diversis, et ex hoc etiam milites eorum laudantur, cum inediam perferre
valeant; temperantia in potu est generalis in Hispania, adeo ut is, qui potus deprehensus est,
numquam ad officia publica applicetur; vituperatur in ipsis ambitio, superbia 2-198
intollerabilis, pugiones constanter deferunt, etiam vilissimi eorum, ex hoc fastu abominantur
viliora opificia; vilissimus sibi appropriat titulum Don; tenaces sunt vestium, morum et
consuetudinum, omnes se ad normam regis vestiunt; pileus decussatus, pallium, pugio in latere,
sica et oculare in sacco quivis Hispanus habet !. 7 Iactantia
et ostentatio magna est Hispanorum, mutationem faciunt in nominibus baptismalibus si ipsis non
placeat antiquum, titulos vastissimos habent prouti rex ipsorum; avaritia et iracundia
vituperatur non inmerito in Hispanis, nec non crudelitas et simulatio; exteros contemnunt ob
rationalismum, Gallos minime ferunt, utut regem Gallum habeant, ob disparitatem morum et
graves afflictiones, quas a Gallis perferebant. 8 Notatur etiam intemperantia
in passionibus, praecipue in amore; selotipia summa est Hispanorum; feminarum sors non est
optima, custodiuntur arctissime per viros suos.
2.1 Lingua Hispanica ex variis coorta est linguis, ex Latina, Germana et
Celtica, pro parte etiam ex Arabica; lingua haec bene exculta est jam ab aliquot saeculis;
gravis est lingua et energica; purissima viget in Castilia; linguam suam optimam et
antiquissimam reputant Hispani, in non nullis tamen partibus inamoena dialectus viget, prout
in Piscaja Quibbusgoa; monticolae tamen Piscajae diversam habent linguam, quae antiqua Celtica
reputatur esse.
3.1 Inter diversos status et classes civium nulla proportio habetur in
Hispania; plurimi enim ibi monachi, multi nobiles, pauci agricolae, paucissimi opifices
reperiuntur. 2 Factiones politicae nullae sunt in Hispania, subjectio enim est
summa, monarchia illimitata.
§ 3 De legibus fundamentalibus.
1.1 Scimus regnum Hispaniae ex diversissimis coaluisse regnis quae omnia
suas leges distinctas habebant; sensim tamen Castilianae leges sunt factae universales.
2 Tales sunt leges de indivisibilitate regni Castiliani, 2--a de jure
primogeniturae in successione; anno '252. sunt hae leges latae, quae omni tempore confirmatae
sunt. 3 Carolus 5. et Phylippus 2. ad universam extenderunt Hispaniam has
leges, virtute harum legum tota monarchia est haereditaria pro utroque sexu, imprimis succedit
2-200
primogenitus cum suis descendentibus et repraesentantibus, in defectu marium succedunt
feminae, et hae excludunt fratres suorum genitorum. 4 Phylippus 5. rex
Hispaniae primus induxit ordinem successionis mixtum abolito cognatico, nempe ut omnes prius
mares succedant, dein exstinctis omnibus primo feminae.
2.1 Carolus 3. anno '776. decrevit ut si filii regum ducant uxorem statui
suo non competentem, eius descendentes ex hac femina successionis capaces non sint; reliqua
circa successionem dependent ab arbitrio regum; annus 14 defixus est pro maiorennitate; rex
vel status determinat tutorem vel curatorem; coronatio apud Hispanos locum non habet jam a
saeculis, ob tributa, quae pontifici solvi debebant intuitu Arragoniae, et ob subjectionis
homagium, quod praestabant pontificibus; sic 1204. Petrus rex Arragoniae ab Innocentio Romae
coronatus est, eique votum subjectionis deposuit, tributumque 250 massae †ritiae† adpromisit;
ob haec onera ergo posteriores reges abstinuerunt coronatione.
3.1 Regiminis forma hodie est monarchia absoluta, utut prius limitata
fuerit; regno Arragonico relicta tamen est praerogativa quod proprios habeat gubernatores,
Phylippus tamen 2. exstinxit ceteras eius praerogativas; hoc saeculo Phylippus 5. etiam
gubernium eius exstinxit Arragoniaeque gubernium Castiliae subjecit, cum Arragonia favisset
Carolo 6--o et domi Austriacae in bello successionali, et ab eo tempore omnes provinciae sunt
sibi incorporatae et monarchice gubernantur.
4.1 Status publici sunt 4: clerus, proceres, ordines equestres, et urbium
deputati; status hi prius celebrarunt suas Iuntas de Las Cortas generales, hi tamen status
extra usum venerunt. 2 Status Arragoniae erant 3: clerus, proceres et urbes.
5.1 Olim unica erat classis nobilitatis, qui Riccos hombres, Reiche Leute,
dicebantur; tardius dividebatur in duces, comites, marchiones et vicecomites, hi generatim
barones regni dicebantur, et hi omnes Sennores dicebantur, et praedicatum a praediis suis
habent, et hinc etiam Titulos vel Titulados dicuntur, seu homines titulis utentes, bona
ipsorum plerumque sub maioratu sunt. 2 Inferioris ordinis nobiles sunt 3:
gavaleros, seu equites,
2-202
2. escuderos seu scutum gerentes. 3. hydalros !. 3 Inter
ipsos proceres habetur peculiaris eminentior classis, qui grandes Hispaniae dicuntur, haec
praerogativa per regem tribuitur familiae ob merita sua, et tunc is, qui maioratum tenet, est
grand. 4 Fit haec electio per formam rescripti, in quo rex talem Vetter
apellat, hi viri in functionibus publicis adstant regi et quidem apposito petaso, primique
regem sequuntur, hi paribus Franciae, Angliae et electoribus imperii comparantur.
5 Rex Hispaniae juribus monarchae illimitate utitur in omnibus; stirps regnans
jure hereditario possidet thronum, utitur titulis conspicuis tota familia, nullibi gentium
tantus fastus ac hic. 6 Non nulli Castiliae principes, uti Ferdinandus 1,
Alfonsus 6, 7, 8. se imperatores dicebant; regis Hispaniae titulus est amplissimus omnium;
minimus titulus eis est: Rex Hispaniarum Chatolicus, in publicis negotiis cum exteris se
subscribit cum nomine baptismali, domi se subscribit Ego Rex. Primogenitus dicitur Princeps
Asturiae, qui tamen non nascitur, sed creatur per regem, ceteri regis filii et filiae Infant
Von Spanien compellantur; Hispani regi suo primum locum tribuunt in Europa.
6.1 Insigne regis Hispaniarum est divisum in areas 4; prima area rursus in 4
areas divisa est; in 1--a et 4--a conspicitur castellum aureum cum 3 turribus in campo rubro,
ut Castiliae scutum. In 3. et 2. area habetur ruber coronatus leo in cubo argenteo, ut
Legionis insigne; in medio 4 linearum areae aede pomum Granatense fissum bifariam, ut regni
Granatensis insigne, in campo argenteo. 2 In quadratura maiori 2--a
perpendicularis adest divisio, in dextra adsunt 4 pali rubri in campo aureo, in sinistra est
scutum Siciliae; in superiori et inferiori areola adsunt 4 rubri pali, in duabus lateralibus
adest 2-204 aquila nigra in campo argenteo. 3 In 3--a area
horizontalis adest divisio, superius est fascia argentea in campo rubro, ut insigne Asturiae,
alia pars est aureis lineis quinquies dextrorsum fissa et rubro limbo circumdata, et est
antiquum Burgundiae scutum. 4 In 4--a adest horizontalis divisio, in superiore
est scutum caeruleum aureis liliis persparsum et albo limbo circumseptum, in inferiore est
aureus leo in campo nigro; in medio habetur scutum corcurale, quo exhibetur scutum stirpis
Antegavensis, nempe 3 lilia in campo caeruleo cum rubra periferia; universum scutum cingit
catena aurei velleris cum exuviis agni; telamones sunt duo leones. 5 Hoc ergo
est insigne majus; praeter hoc habetur minus, in quo tantum Legionis, Castiliae, et stirpis
Antegavensis adest scutum.
7.1 Archiofficiales in effectu quidem cesserunt, eorum tamen supersunt
nomina. 2 Cancellarius magnus, penes hunc erat maxima potestas; connetabilis
seu comes stabuli; admiralis regni. 3 Aulae officiales sunt: magnus
elemosinarius, supremus aulae praefectus, camerariorum magister, stabulis praefectus,
falconariorum magister et venatorum magister.
8.1 Inter ordines Hispaniae eminet ordo Aurei Velleris (vom goldenem
Fliess); hunc ordinem anno 1431. in Flandriae urbe Bruga fundavit Phylippus Bonus; jura haec
Bourgundica pervenerunt per matrimonium, uti scimus, ad domum Austriacam, nempe Carolum 5.
regem Hispaniae, proin etiam ordo hic ad Hispaniam translatus est; exstincta domo Austriaca in
Hispania et Phylippus 5. et Carolus 6. Romanus imperator posuerunt se ad jus huius ordinis;
insigne huius ordinis sunt exuviae agni, geruntur ex catena aurea, hac catena calibem et
silicem alternatim repraesentat in suis articulis; extra solemnitatem ex rubra vel aurea
ligula geritur; hic ordo est prius in Europa et honorificentissimus.
9.1 Recentissimus ordo anno 1771. fundatus est a Carolo 3. tempore
nativitatis nepotis; insigne est stella in medio hominis effigie Beatae Mariae Virginis, in
parte postica est nomen fundatoris Caroli, geritur ex ceruleo-lucida ligula cum limbo albo ad
dextrum latus. 2 Habentur adhuc 4 ordines, qui prius erant ordines
ecclesiastici, modo tamen sunt saecularisati; 2-206ordines hi tempore cruciatarum
expeditionum sunt enati; ordines hi sunt tres: 1. Sancti Iacobi de Compostella; 2. Calatrava
et 3. Alcantara; omnes tres ordines ampla possident bona, praecipue magnus magister ampla bona
habet; omnes hi ordines prius subjecti erant pontifici et a regibus exempti erant; Ferdinandus
tamen Chatolicus se ipsum fecit magnum magistrum ordinum; praeter magnum magistrum sunt
equites alii titulares, qui nulla praedia habent, alii sunt commendatores, qui praedia habent;
ordo prius habet 47 commendaturas; 2--us habet 56, 3--us habet 37 commendaturas.
3 Alter est ordo Arragonicus, qui a Iacobo 2--o in urbe Montesa fundatus fuit
saec. 14, habet 13 commendaturas; ordo S. Ioannis, modo Melitensis, complures habet
commendaturas in Hispania.
10.1 Sedes regia olim erat in urbe Toletensi, temporibus Saracenicis
diversis in urbibus residebant reguli; Phylippus 2--us determinavit Madritensem urbem pro sede
sua. 2 Urbs haec ampla est, ad regulas tamen politiae non adeo exacta,
immundities magna est in hac urbe; pallatium regium, quod '737. aedificari cepit,
splendidissimum est; Boen retiro est castellum aestivum regis, item Aranquetz, Casa del campo;
La florida, El bordo, Villa viciosa, et S. Ildefonso, hic nobilissima bibliotheca existat
praecipue in manuscriptis Arabicis.
§ 5 Externae securitatis media
1.1 Pernecessaria est regno huic potentia utraque tam maritima quam
campestris. 2 Anno '778. fuit una navis a 112 tormentis, 6 cum 80, 41 navis
cum 70 tormentis, 5 cum 64, et 6 cum 60 tormentis; praeter has lineales naves complures aliae;
32 fregattae intra 20 et 32 tormenta; 12 minores intra 12 et 30; 4 tormentariae naves cum 8
tormentis, 3 galleon cum 6 tormentis, 7 semi galleon cum 3 tormentis, 17 huccer cum 12
tormentis. 3 Hispania provisa est lignis, ferro, et cupro, nec non pice pro
structura navium. 4 Numerus militiae ad 49 014 capita computabatur;
accesserunt dein 8 cohortes infanteriae maritimae quae 5718 capita numerabant;
2-208
dignitates bellicae sunt: General Capitain, hic est primus architalassus; 2. est General
Lieutinente; 3. Gyeze dez Cadra !, hi sunt commendantes classis minoris; hos
sequuntur capitani; tota classis habetur divisa in 3 departamenta, haec departamenta a
portubus habent nomen suum, Cadix, Feroll et Cartagena, in quibus naves continentur, in portu
Caditano habetur etiam schola militaris. 5 Provisa est Hispania portubus
insignibus; Caditanus est praecipuus omnium, dein Cartagensis, Feroll, cum aliis minoribus.
2.1 Militia campestris ex propriis subditis copiosa non est, sed ex
peregrinis colligi debet; hinc ex Italis, Helvetis, Hibernis, et Volonibus !
conscriptum habent exercitum; totus exercitus Hispaniae hic erat anno '778. 9900 capita garde,
46 legiones pedestres in quibus 61 421 complectebatur, 3350 capita tormentariorum, ingeneurs
150; totum corpus equitum ad 13,200 capita; 29,700 capita provincialis militiae.
2 Habetur etiam militia urbana pro securitate interna, hi cum semi-invalidis
ad 15 000 aestimantur, qui ad urbes et portus custodiendos applicantur. 3
Dignitates sunt general capitain, general lieutinant; mareshall de campe, brigadier et
collonelli. 4 Scholae militares habentur in Hispania Segoviae, Barcellonae,
dein in Oran Africae. 5 Miles Hispanus laudatur, est inediae capax, generosus;
modo omnia ad pedem Gallicanum instructa sunt in exercitu Hispanico. 6 Ad
limites Franciae habent Fanum S. Sebastiani; Fuentarabia, Roses, Gyiran, in limitibus
Portugalliae Tui, Samora, Ciuda Roderigo, Valentza et Badajotz.
§ 6 De legibus municipalibus.
1.1 Sub dominio Romanorum per 4 saecula Romanae vigebant leges, post eos
Gothorum rex Ericus saec. 5 primus scriptas leges tulit, consuetudinesque colligi curavit;
tardius secundus prodivit codex, quem Sisenandus circa 630. colligi curavit;
Castilia suas proprias leges habuit, quarum collectio 1263. adornata fuit; anno 1496.
Ferdinandus
2-210
Chatolicus secundum codicem adornari curavit; hic codex 1505. auctus et emendatus est per
Ferdinandum, et hic Codex Tauri dicitur et est ultimus codex, corpusque iuris et legum
Hispanicarum; leges tamen Romanae non ultimum locum habent in Hispania. 2
Viget etiam ius ecclesiasticum universale in pleno suo vigore. 3 Juxta has
ergo leges omnes deciduntur causae; in omnibus urbibus habetur senatus, qui ex praeside et
assessoribus constat, hi jus reddunt incolis; in civitatibus hi judices corregidor appellatur,
in minoribus regidor, seu regens, vel alcalde. 4 Ab hoc magistratu appellatio
fit ad alia fora provinciae, tota Hispania in 12 divisa est districtus, quorum quivis summum
forum appellatorium habet, quae fora pro quibusdam consistunt etiam fora primae instantiae;
sunt autem sequentia: cancellaria regia, residet Valadoleti; Granatense tribunal et etiam
cancellaria regia dicitur; utrumque hoc ex praeside et 16 consiliariis constat, qui odidores
seu auditores compellatur; 3--um est tribunal Navarrae, quod consilium regis Navarrae dicitur;
eius praeses est regens seu gubernator provinciae cum 6 assessoribus, et aliis subalternis;
reliqua 9 tribunalia apellantur Audientiae regiae, sunt hae: de Coruna, de Sevilia, de Oviedo,
de Canarios, dela contradition a las Indias au Cadix, de Arragon, de Valentia, De Cataluna, de
Malorca; quaevis harum audientiarum habet suum regentem seu praesidem, plerumque locumtenentem
vel generalem capitaneum illius portus; ex istis tribunalibus remissio ultima fuit in Senatu
Castiliano, hic senatus est collegium mixtum et politica et criminalia in eo revidentur.
5 Consilium regis Navarrae gaudet immunitate de non appellando, proin hoc est
ultimum forum in suis causis.
§ 7 De reditibus publicis.
1.1 Reditus Hispaniae duplices esse censentur, generales et speciales
singularum provinciarum. 2 Generales reditus sunt ex bonis coronalibus et
cameralibus; 2--o) ex proventibus, quos rex percipit, qua magnus magister ordinum equestrium;
3--o) ex vectigalibus et teloniis in-, ex-, et transportatis; 4--o) ex nonnullis regalibus,
uti posta, jure monetandi, stempel; 5) reditus ex monopoliis, uti tabacae, salis, mercurii,
pulveris pyrei, et plumbi; 6--o) ex venditione bullae cruciatae. 3 Calixtus 5.
'457. anno bullam dedit regi
2-212
Castiliae Henrico 4, qua ei indulgentiam plenariam, et omnibus, qui 200 maravedi conferret
pro cruciatis expeditionibus, haec bulla tantum pro 4 annis data fuit, et renovari debuit omni
4. anno; ab anno vero '505--o illimitate venduntur exemplaria huius bullae a 200 maravedi.
4 Septimo, ex minoribus reditibus habetur etiam amplae summae, sic ex
arendatione praediorum, educilli regis etc. 5 Huc pertinet praestatio quam
nobiles intuitu bonorum suorum dant, titulo hastae nobilitaris (Lanzen-steuer); huc decimae,
quas personae ecclesiasticae pendunt a suis reditibus; titulo hospitalium vel nosocomiorum
militarium, etiam solvunt ecclesiastici; item praestatio titulo pascui; propter beneficium
montium; praestatio titulo hospitiorum militarium pro erectione cassarnarum; praestationes ab
officinis noviter obtentis; praestatio nigritis inhaerens. 6 Praeter hos
generales titulos redituum habentur speciales hi: 1--o) contributio 24 millionum, rebus
fungibilibus inhaerens, vino, oleo, aceto, et piscibus inhaerens, posteriores reges etiam ad
sacharum et chartam extenderunt; 2--o) accisa omnibus ceteris fluidis inhaerens; 3--o) accisa
saponi, nivibus et foliis lusoribus inhaerens; 4--o) monopolium crematurae, quod rex habet;
5--o) decimae ab omnibus terrae productis; 6--o) decimae rerum omnium emptorum et
permutatorum, nempe rerum immobilium, hodie tamen non est 10--a pars sed tantum certum per
cento solvitur. 7 His ergo oneribus subsunt provinciae tantum regni
Castiliani; aliae provinciae non solvunt tot et diversis titulis, sed uno titulo redimunt has
vexas diversas; sola Navarra immunis est ab his extraordinariis praestationibus; posteribus
! tamen temporibus accisa invaluit in hac quoque provincia; urbs Madrittensis
etiam solvit peculiarem accisam pro invectis rebus.
2.1 Praeter hos reditus dantur tempore belli extraordinaria subsidia
potissimum ab ecclesiasticis exactum !. 2 Ad provincias
Europeas accedunt etiam reditus ex America; in ea nempe in usu sunt diversae accisae, decimae,
sic omnes decimae ex auro, argento effosso, decimae omnium terrae productarum, contributio
capitibus imposita, subsidium status ecclesiastici, lucrum rei monetariae, venditio quoque
bullae cruciatae, nec non diversi tituli monopoliorum, uti in Europa, titulo teloniorum;
provinciales praestationes erogatae habentur; generales vero reditus per inspectores
cameratricos percipiuntur. 3 In Hispania diversae familiae habent jus
colligendi accisas pro diversis districtibus, reges enim bene
2-214
meritis civibus saepe concedebat. 4 Totius Hispaniae reditus anno ***
calculati sunt 23 535 888; hi reditus aucti sunt ad 40 milliones, modo ad 56 milliones
aestimantur escudos debellon.
§ 8 De industria et commercio.
1.1 Populum Hispanicum antiquitus summe industrium ! et
laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie tamen omnis industria apud eos
invaluit, opificia pauca, fabricas et manufacturas fere nullas habent; exteri enim non solum
opificia sed et commercium exercent minitum ! per totam Hispaniam; causam
harum diversam assignant, alii ambitionem, alii desidia arguunt; vero similior causa est
detectio Americae, ab ea enim detecta Hispani gregatim relicta Europa Americam petierunt, sic
defecit populatio, defecit industria; accedit etiam onerum publicorum magnitudo et molestia.
2 Denique fundamentalis ratio repetenda est ex mala regiminis forma, neglecta
financia et commercio; anno tamen '776. instituta est Coronae societas agricolaris, quae
elaborat in evehenda agricultura suffulta ab aula.
2.1 Manufacturae et fabricae celeberrimae habebantur in Hispania tempore
Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae.
2 Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad
S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula
conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur Madritti, in urbe
Quadalexara pannificina florens habetur; non nulli etiam privati incipiunt jam texturas serici
facere.
3.1 Commercium internum in tanta rerum carentia languens est admodum,
communicationis etiam summa est difficultas, viae ubique neglectae habentur et desolatae,
canales paucissimi, fluvii non purgati, telonia fere in omni provinciola adgravat commercium
et consumptionem; 2-216 omne commercium externum eandem habet sortem quam internum;
habent quidem Hispani cum omni fere gente Europea commercium, sed non lucrosum, sed
perniciosum; parato enim aere omnes necessitates suas ab exteris gentibus emere coguntur; imo
nec ipsi sibi adferunt necessitates suas, sed etiam vecturarum utilitatem cedunt exteris;
paucae comparent naves Hispanicae in Gallia, Italia, hodie etiam Angliam et Africae oras
petunt, a quibus religionis Mahometanae aversio eos ad haec usque tempora arcebat, sic anno
1786. primum pedem fixit in Hispaniam Constantinopolitanae aulae legatus, cum quo tractatus
commercii initi sunt; in America meridionali aliquod habent commercium Hispani.
4.1 Commercium, quod cum coloniis suis Americanis habent, est amplissimum,
nam omnibus aliis gentibus praeclusi sunt portus Hispanici; interim nec hoc est admodum
lucrosum, nam omnes res, quas Hispani suis colonistis vendunt, non sunt producta eorum, sed
aliarum gentium Europearum, hinc Hispania est tantum canalis per quem opes et thesauri
Americae in universam Europam dimanant; dein ipsi Galli et Belgae immediatum commercium
exercent cum ipsis Americanis; nam Hispani admittunt ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam
exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et
divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est
portus Gaditanus, hinc in duos ramos dividitur commercium Hispanorum, nempe in Americam
septemtrionalem, et meridionalem; in Cavanensi portu colligunt se reduces naves et sic portum
Gaditanum in Europa petunt; patet ex his quis sit bilancis tam numericae, quam utilitatis
status in Hispania, nempe dispensiosa ! ubique, et quidem invectionis
pecuniarum et evectionis proportio est = 1:5, proin omni millione lucri 4 damni habent.
5.1 Societates mercatoriae et commerciales nullae habentur.
2 Anno '729. in S. Sebastian adest exigua societas, quae in insulis Canariis
quaestum exercet, et potissimum cum cacao exercet commercium. 3 Anno '757.
Barcellonae erecta est maior societas, quae quoad objecta commercii quidem restricta non est,
sed quoad territoria commercii. 4 Portus Hispania copiosas habet tam in
Europa, quam America, sic in Europa habent Malaga, Aliganthae, Barcino, Fanum S. Sebastiani et
Vilboa; praecipuus est Gaditanus portus.
2-218
§ 9 De re monetaria.
1.1 In Hispania diversae deprehenduntur monetae, quae ad duas exaequantur
potissimum mensuras normales maravedis et reales, duplex est valor harum monetarum, nam
Hispani sub eadem denominatione duplicem valorem intelligunt, sub respectu utrum in valore
argenti vel cupri summant, sic si de realibus sermo sit addi debet, utrum real de vellon vel
de platta intelligantur, seu utrum valor de cupro vel de argento sumatur; est autem proportio
inter argenteum et cupreum valorem uti 17 ad 32. 2 Ex auro cuduntur in
Hispania sic dicti doblones, valet 40 reales de platta; cuduntur duplicati et 4-plicati hi
doblones; cuduntur etiam doblones midi seu dimidii, qui 20 valent; cuduntur aurei minuti
pesosfuertes doro. 3 Argenteae sunt hae: pesos fuertes, quae passim piaster
apellantur, valet 11 reales et 6 maravedis de platta; hi cuduntur dimidii, qui escudos de
vellon vocantur; cuduntur etiam 4--tes et valent 2 R. et 27 maravedis de platta.
4 Reales fuertes valet 1 R. et 13 maravedis et 1/2 de platta.
5 Cuduntur etiam reales de Sevilla et valet 1 R. 4 maravedis de platta,
cuduntur dimidiati et quadrates. 6 Cuduntur etiam blancas 1/2 maravedis
valentes; cuduntur numi 2 blancarum, 3 blancarum, item quartas quae 4 maravedis valet.
7 In Castilia aliisque provinciis computatio fit in real de bellon, quod 6
denaros nostros valet; in Andalusia et portu Gaditano computatio fit juxta reales de platta
quorum 8--vum piaster facit; ducados etiam est duplex de vellon et de platta et valet 11
reales de suo genere, nempe vel de platta vel de vellon. 8 34 maravedis valent
unum real; 5 real + 20 maravedis de platta = 10 real de vellon; 10 real de vellon sunt
aequales 2 liver et 2/3 Gallicano; 2 et 2/3 livrae = unifloreno Renensi; 1 ergo real de vellon
= 2 grossis nostris.
2.1 Cuduntur monetae Madritti, in urbe Sevilla, Segovia, et Guencae; in
America cuduntur in urbe Mexico et Lima, cuduntur autem monetae juxta eandem denominationem.
2 Piaster tamen Americanae leviores sunt quam Hispanicae, sed puriores sunt
hae monetae.
3.1 Universim monetae Hispanicae spectato valore interno valde sunt malae;
differt enim vehementer valor externus ab interno. 2 Anno '750.
2-220
edita est lex publica qua evectio omnis auri et argenti prohibita est, sed satis ridicule;
vidimus enim bilancem evectionis et invectionis esse ut 5:1; stante hac bilanca impossibile
est hanc legem observare, imo ea obest commercio; tandem legem hanc interpretati sunt ad purum
et crudum aurum et argentum.
§ 10 De religionis negotio.
1.1 In hoc regno unica deprehenditur religio Chatolica, neque alteri
conceditur usus; ipsi referunt Hispani Chatolicam religionem primas cepisse radices in hoc
regno, ferunt eam per apostolum Iacobum introductam esse, qui etiam patronus tutelaris totius
monarchiae est; Carolus quidem 3--us anno '760. cum jurasset immaculatam conceptionem Beatae
Mariae Virginis eam insimul pro patrona tutelari totius regni constituit, et hic duplex
habetur patronus. 2 Hispani maximo cultu venerantur ea quae ad religionem
spectant, copiosissimi hic monachi, innumera eorum coenobia; hinc superstitio summa non inter
plebem solum, sed et nobiliores, adeo ut nulla gens sit, Portugallica excepta, quae caecae
superstitioni immersa plus haereret; archiepiscopus Toletanus est caput
domesticum, est primas regni, natus ! consiliarius status, cancellariusque
Castiliae; hic habet maximam activitatem per totum regnum, habet 8 suos suffraganeos; 5000
praesbiterorum habet, reditus ad 300 000 ducados aestimantur; praeter hunc 7 archiepiscopi
habentur, talis est Seviliensis qui 4 sufraganeos habet; 3) S. Iacobi de Compostella 12
sufraganeos; 4) Granatensis 5 suf.; 5) Burgensis habet 4; 6) Daragonensis cum 7 suf.; 7)
Caesaraugustanus habet 6; 8) Valentinus cum 3 suf. 3 Praeter hos adsunt adhuc
2 episcopi exempti, Legionensis et Ovietensis, proin 48 sunt episcopi in Europa.
4 In America aeque copiosus adest clerus, 6 nempe metropolitae: S. Domingo in
Mexico, Quadimala, Lima, Carcos, et Santa fee, et 28 suffraganei episcopi.
2.1 Ius publicum ecclesiasticum duabus nititur concordatis, unum inter
Carolum 5. imperatorem et Hadrianum 6. et Clementem 7. de anno '524; 2-222 alterum
est inter Benedictum 14. et Ferdinandum 2. de anno '753--o. 2 Olim pontificum
summa erant jura in Hispania, pontifices enim omnia jura majestatica circa sacra exercebant;
sed per concordata haec jura vindicata sunt regibus; confirmatione tamen pontificis opus est;
pontifici reservati sunt 52 pingues canonicatus, hos pontifex confert, in ceteris rex aut
conventione aliorum renunciat; etiam annatis et juri spolii renunciarunt pontifices; nuncius
pontificis hodie adhuc tribunal suum Madritti habet, in quo causae nomine pontificis
deciduntur. 3 Anno '761. Carolus 3. solemne decretum edidit, solemniterque
cavit nullas bullas, nullum breve pontificum per diaeceses circulare, quin judicio et
revisioni regio substernantur; placetum ergo regium anno primo '61. introductum est in
Hispaniam. 4 Praecipuum pontificis reique ecclesiasticae fulcrum est
inquisitio sacra, seu sanctum tribunal inquisitionis haereticae pravitatis; hoc officium a
temporibus Ferdinandi Chatolici viget Seviliae, anno '478. vel '80. 5 Primus
inquisitor fuit Thomas Torquemada monachus Dominicanus, ad hoc ergo tribunal adhibebantur meri
Dominicani. 6 Imprimis ergo tantum ad Iudaeos et Mahometanos restrictum est
hoc tribunal, tardius ad omnes haereticos, imo minimas violationes legum ecclesiasticorum;
hodie 18 sunt talia tribunalia, celeberrimum est Madrittense, in quo residet Magnus
inquisitor; per universam Hispaniam sparsi habentur sic dicti familiares, qui sunt
exploratores Inquisitionis et ad 20 000 aestimantur.
3.1 Ab institutione sua tantum illi referebantur ad haec tribunalia, qui
Iudaismo et Mahometanismo suspecti erant, tardius omnis haeresis relata est his tribunalibus,
apostasia, impietas sodomiae, bigamiae, praeceptorum ecclesiasticorum violatio; processus in
his tribunalibus distinctus est ab omnibus aliis procedendi modis, formam suam accepit partim
ab abusibus monachorum et ignorantia iuris, partim etiam ab instructionibus Roma acceptis;
tribunal hoc distinctum et independens est ab omni forma, ab omni rectoris civilis influxu,
proin in eo nec rex, aut quodpiam aliud tribunal influit, nec causae nunquam !
revidentur, nec quidpiam mutari potest in sententia, nulla apellatio locum habet a sententia
huius tribunalis; proceditur erga denunciationem familiarium vel aliorum quorumcumque, adeo ut
filius patrem, consanguineus consanguineam prodere possit, quin detegatur denuncians, nulla
locum habet confrontatio, tortura in summo vigore est,
2-224
omnis condemnatus bona sua amisit partim ad ratam camerae partim ad ratam inquisitionis;
descendentibus convictorum macula infamiae inhaeret perpetua; hoc ergo tribunal non tantum
episcoporum sed et regis jurisdictioni praejudicat.
4.1 Poena ordinaria fuit poena rogi; fiebat tamen distinctio, qui contumaces
permanserunt comburebantur vivi, suspecti vero tantum jugulabantur prius, dein comburebantur;
alia delicta carcere perpetuo plectebantur, confiscatione bonorum, et macula infamiae.
5.1 Ad mortem condemnati solemniter et publicae executioni tradebantur;
solemnis ducebatur processio constans ex ordinibus religiosis omnibus, confraternitatibus, ex
nobilitate, imo ipse rex saepissime praesens fuit, celebrabatur prius sacrum; ad mortem
damnati ducebantur in medio ad locum suplicii; actus hic Auto da fee (Actus fidei)
compellatur; leguntur intra 14 anos a fine saec. 15. et initium 16. combusta fuisse 6000
hominum. 2 Anno '782. et '3. lectum quidem est inquisitionem cessasse in
Hispania, sed anno '784. adhuc solemne Auto da fe celebratum est; plebs veneratur hoc
tribunal, eruditiores tamen aversantur totum institutum, sed nihil in contrarium possunt; ea
tamen ex parte prodest hoc tribunal, quod populus in obsequio retineatur, et omnia
praecaveantur mala, quae ex turbis religionis in alia regna promanarunt. 3
Clerus in Hispania copiosus et potens est, adsunt facile 3000 monasteriorum in Hispania,
praeter capitula infinita; monachorum numerus ad 69 664 capita, monialium ad 38 089 capita
collocatur; universim status ecclesiasticus ad 250 000 hominum aestimatur; tanta multitudo non
potest non obesse statui.
§ 11 De educatione et scholis.
1.1 Educatio in Hispania privata magis est quam publica. 2
Habentur in Hispania 23 universitates et 3 in America, ex his tamen tantum 3 sunt veri nominis
universitates: Madritensis, hanc Phylippus 4. anno '625. fundavit, Carolus vero 3 formavit eam
magis anno '770; alia est in urbe Alcala dehenaros; 3. Salamancae; insigniter dotatae sunt
omnes 3; praeter has academiae diversae habentur, copiosae gymnasiae, et scholae triviales in
2-226
omni fere loco; Phylippus 5. Madritti fundavit 3 academias, linguae Hispanicae, historiae et
medicinae; Seviliae vero fundavit academiam artium liberalium. 3 Valedoleti
est geographiae academia; Ferdinandus 2. fundavit picturae, sculpturae et architecturae
academiam Madritti. 4 Hispanus ad scientias generatim aptus est, maxime tamen
ad poesim sunt proclives, in authorum classicorum lectione et imitatione certe non ultimi
sunt; ipse Seneca, Quintilianus, Lucanus etc. Hispani antiqui erant. 5
Philosophia in hanc diem regnat scholastica, quae multum obest perfectioni
eorum, nemo enim audet novationem facere, quin incurrat notam sacrae inquisitionis; in studio
medicinae hodie adhuc omnibus gentibus Europeis postponuntur Hispani, utut aevo medio Hispania
fuerit sedes celeberrimorum medicorum; Ferdinandus 2. hortum botanicum fundavit celeberrimum
Madritti; in iurisprudentia magis eminent Hispani, maxime circa jus Romanum versantur scripta
eorum; politicas tamen juris partes et philosophicas plane non excolunt. 6
Theologia prout filosofia realitate destituitur, et in meris ineptis
futilitatibus versantur; casuisticam maxime excolunt; tale est opus Sanqueczii de matrimonio;
interpretationem scripturae, linguarum studium negligunt, meris nugis obruti.
§ 12 De collegiis publicis.
1.1 Praecipua hactenus recensita regni Hispanici negotia per collegia
administrari consueverunt. 2 Praecipuum ex his collegiis est Consilium status;
constat collegium hoc 4, 5 vel etiam sex secretariis status pro ratione negotiorum; senior
inter hos dicitur decanus consilii et ut primarius minister considerari debet et primado
dicitur etiam; huic adjuncti sunt ceteri inter quos negotia per departamenta divisa sunt;
primus gerit negotia externa, 2. tractat negotia rei nauticae, Indiarum et rei marinae, 3.
objecta gratiae et 2-228 justitiae gerit; 4. est finantiae minister, 5. rei
bellicae; singuli status consiliarii haec negotia seorsim manipulant, et tantum regi
substernunt consilia sua.
2.1 Secundo loco censetur supremus Castiliae senatus, hic senatus subjectus
est ministris status; hic senatus in 7 departamenta divisus est, cuique divisioni praeest
proprius praeses, in cuius absentia decanus seu senior consiliarius praeest.
3.1 Tertium collegium est consilium bellicum, in quo rex est praeses, cuius
vices cancellarius supplet; dividitur in duas partes, quas salas compellant; in sala primaria
adest decanus cum 13 consiliariis, in hac oeconomica, politica, et negotia gratiae
administrantur; secunda sala constat ex decano et 4 consiliariis, et hi negotia justitiae
administrant.
4.1 Quartum collegium est tribunal Sacrae inquisitionis, cuius praeses est
Magnus inquisitor Hispaniae, qui adnexum habet sibi confessorium regium et 7 assessores.
5.1 Quintum est supremum collegium Indiarum, quod in duas salas divisum est;
1--a oeconomica et politica Indiarum negotia administret, 2--a vero negotia justitiae; in
prima adest praeses cum 9 consiliariis, et in 2--a cum 7.
6.1 Sexto est Consilium ordinum equestrium, adest praeses cum 9
consiliariis, et aliis subalternis.
7.1 Septimo loco est Camera regia seu Consilium finantiae, quae ex 3 salis
constat, ubi negotia contributionum, justitiae et politica alia negotia administrantur; in
prima habetur gubernator cum 3 consiliariis; in 2--a 16 consiliarii, in 3--a sunt 6.
8.1 Ad Senatum hunc spectant 5 fora alia, nempe Camera rationaria; 2--o
Commissio generalis bullae cruciatae, quo pertinent etiam dispensationes diversae
ecclesiasticae, hoc collegium habet 11 consiliarios; 3. est Collegium administrationis
tabacae, habet 7 consiliarios cum praeside; 2-230 4--tum est Suprema generalis
inspectio; supremus inspector intendans generalis dicitur, qui 2 habet inspectores adnexos
sibi; 5--tum est Collegium generale rei commercialis, quo pertinet negotium rei monetariae et
montanisticae, cum 11 consiliariis. 2 8--o est Regius aulae senatus, qui
constat ex praeside et 12 assessoribus et negotia famulitii regii dirigunt; 9--o loco sunt 12
Collegia iustitiae, de quibus jam supra egimus.
9.1 In provinciis adnexis, incorporatis, et subjectis specialis habetur
constitutus provinciae praeses, qui apellatur vel prorex vel gubernator vel capitanus, pro
diversitate provinciarum. 2 Hi gubernatores olim erant soli, sed ob abusus
multos hodie habent adnexos consiliarios; raro tamen ultra triennium permittitur quis
gubernator, ne per corrasas opes formidabiles fiant.
10.1 Urbes habent suos magistratus domesticos, qui vel gubernatoribus vel
collegiis subsunt; hi magistratus tam judicialia quam politica ipsi gerunt.
§ 13 De ratione status
1.1 In Hispaniae regiminis forma certe ratio status poscit, ut evitentur
multa hactenus observata; pauca enim sunt quae bona esse deprehendi potuissent, proin quae
retineri deberent; regiminis naevi corrigantur, in re rustica, fabricis et manufacturis
mutatio fiat, haec perficiatur, impopulatio procuretur; fastus civium exstinguetur, otium
fugere doceantur; obices removeantur, qui commercio domestico obsunt; commercium Americanum ad
meliora principia reducatur; res finantiae etiam ad meliorem ordinem essent redigendae; in
materia religionis infinitae reformationes faciendae, Tribunal sacrae inquisitionis
sufferendum, prudens tollerantia invehenda, monachorum numerus restringendus, sacerdotalis
enim status excessive exauctus est.
2.1 Ratio status externa poscit ut Hispania amicitiam colat cum Gallis, qui
ipsis contermini sunt, et plurimum prod- et obesse possunt; olim ratio 2-232 status
poscebat ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant;
hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium provinciarum,
Hispani tamen maxime adhuc aulam Romanam colere debent. 2 Cum Italia quoque
maxima mutatio facta est, Hispania enim nihil amplius possidet in Italia; cum tamen principes
agnati in Italia possideant, opus est curam Italiae habere, et foedus colere maxime cum
Sardinia. 3 Cum Romano Imperio Germanico hodie non est tantus nexus Hispaniae,
quam fuit olim, hodie ergo utcumque indifferentes sunt; cum Dania, Svecia, Russia utut hae
gentes per distantiam tantum obesse non possint, tamen in foedere haec regna multum obesse
possent. 4 Cum Porta Ottomanica olim in statu perpetui belli erant Hispani,
hodie tamen ob commercium tractatus et foedera servanda sunt, idem cum Tunetanis et Algiris
faciendum erit ob commercii securitatem.
2-236
Statistica practica Portugalliae.
§ 1 Territorium et eius situs.
1.1 Figura Portugalliae ex mappis patet. Ad meridiem et occidentem habet
oceanum. Ad septentionem et meridiem habet Hispaniam. Situs eius est inter 37 et 42
latitudinis et 9 et 12 longitudinis gradum. 2 Clima eius est magis amoenum
quam Hispaniae; spirantes enim frequenter venti conciliunt temperatiorem auram; nives in hyeme
sunt res inauditae. 3 Montes Pyraenei ex Hispania excurrunt in Portugalliam et
vocantur Estrela, Sintra, Arravida, Taga, Sierra del Algarva; ex his montibus copiosi rivi et
fluvii decurrunt, nempe Milvus, Lima, Taurus, Tagus et Quadiana; qui omnes ex Hispania
profluunt in Portugalliam.
2.1 In Portugallia pecora cornuta bona habentur, sed pauca; oves gregatim
copiosae, quarum lana non multum cedit Hispanicae; sues copiosi habentur; equi non desunt
quidem, sed pauci sunt, mulis enim asinis utuntur; ferae bestiae et alatilia !
in copia habentur; pisces copiosissimi omnis generis; examina apum in abundantia.
2 In regno vegetabili, praeter fructus ordinarios, uvas, amigdala, olivas,
ficus, poma aurantia et cytri; vina copiosissima habentur, in Algarbia optimum crescit;
integra dumeta roris marini, silvae aurantia ! et cytri; procreatur etiam
frumentum, siligo, triticum, sed non ea copia ut evehi possit, imo nec domi sufficit ob
neglectum agriculturae. 3 In regno minerali auri et argenti ferax est, et
quidem antiquorum scriptorum testimonio omni in monte et fluvio deprehendebatur aurum, detecta
vero America neglexerunt domesticum auri !; cuprum, stannum, ferrum domi
habent sed negliguntur fodinae; praeter adamantem Brasiliensem habent domi etiam türcis,
amathist, hyacintos; habent etiam cristalla, agat, magnatem, marmorem et lapides molares; in
montibus Estrela deprehendit quidam peregrinus ante 35 annos fodinas salis nitri; salem marium
copiosum habent. 4 Thermae et aquae minerales etiam habent, ad Leiriam thermas
calidos habent saluberrimas.
2-238
3.1 Territorium Portugalliae metropolitanum est ipsa Portugallia, quae
subjectas copiosas provincias habet. 2 Portugallia dividitur in 6 provincias,
quae sunt provincia Interamnensis et Transmontana, quae superiores vocantur; aliae sunt
mediae, nempe Beiria et Extrema Dura; inferiores provinciae sunt provincia Transtagana et
Algarbia; in his provinciis 18 urbes numerantur; 530 minores urbes et pagi. 3
Cetera territoria sunt colonicalia; Portugalli enim primi erant qui navigatione detectiones
novarum terrarum faciebant, sicque factum est ut in omnibus 3 orbis partibus suos occupationes
facerent; in mediis orientalibus quidem possessiones eorum magnam diminutionem passae sunt per
Belgas tempore subjectionis Hispanicae; in oceano Atlantico possident ex insulis Canariis
Madera et Porto Santo; praeterea nonnullas insulas Azores, ex quibus Tercera precipua est;
insulas Capitis viridis etiam possident; ex his insulis habet salem, pelles, gossipium et
testudines; in littoribus Africae habent S. Thoma de principe, dein insulam Fernando Pao, dein
Amy Bom; in ipsa Africa copiosissimas habebant possessiones, hodie tantum in regno Loango,
Congo et Angolo habent possessiones; in partibus orientalibus Africae olim per universa
littora dominabantur, hodie in Zanquever et regione Afrorum habent quasdam possessiones;
compluresque reguli sunt vasalli Portugallorum; arcem Magaczan in regno Marocano deseruerunt
anno '769.; in Asia hodie possident in peninsula cis Gangem fluvium [habent] urbem Diu,
Damanum, Basam et Goam et Chaul; in insula Sinensi Macao habent urbem eiusdem nominis cum
territorio; in America possident amplissimas plagas ad 500 facile milliaria in longum in
littoribus Brasiliae; hic tractus in 15 colonias divisus est quibus singulis praeest
gubernator; intimas Brasiliae partes et hodie possident antiqui incolae; ex his coloniis
habent sacharum et tabacam optimam, gossipium, pelles animalium; cacao, vanilia, ligna varia
tam colorifera, tam aedilia, variae species aromaticae, indigo, variae species farmaceuticae;
preciosi lapides copiosi qui topas vocantur et adamantes; etiam auri fodinae detectae sunt
uberrimae, anno '740. ad 18 milliones florenorum erutum est auri; etiam argenti fodinae
detectae sunt, quas privati colunt.
2-240
§ 2 De incolis.
1.1 In Portugallia incolarum numerus non admodum copiosus est; maior tamen
quam in Hispania; causae minoris impopulationis eaedem sunt, quae in Hispania, nempe copiosa
bella, navigatio, severitas inquisitionis, relegatio; computatur populus ad 1 800 000;
recentiores tamen scriptores 2 250 000 incolarum adnotant.
2.1 Portugalli cum vicinis suis Hispanis in indole et vivendi consuetudine
magnam similitudinem habent, ipsa statura et colore vultus similes sunt, virtutibus tamen
Hispanos non aequant, in vitiis vero superant eos; indoles ex diversarum gentium commixtione
progenita est; praecipui eorum protoparentes censentur esse Suevi, Iudaei et Saraceni; copiosi
enim Iudaei et Saraceni coacti ad Christiana sacra finxerunt hanc religionem, animo tamen
permanserunt Iudaei, et hi novi Christiani dicuntur. 2 Portugalli sunt sagacis
ingenii, temperantiae amantes, humani, affabiles erga exteros, erga pauperes chari; sunt
generosi, se eruditos reputant, amorem erga regem suum ipsi praedicant cum zelo religionis;
sed sunt etiam ambitiosi, vani, assueverunt pompae, et tamen avari in summo gradu, parci in
esca et potu; passio amoris summa est apud Portugallos, hinc zelotipia summa.
3 Antipathiam summam habent erga Hispanos per quos subjecti multas provincias
suas amiserunt. 4 Lingua Portugallica cum Hispanica maximam habet
similitudinem ob aequalitatem fontium, differentia tamen est in dialecto et terminationibus
vocum. 5 Culturam magnam habet jam ab aliquot saeculis eorum lingua.
6 Inter diversas civium classes magna disproportio locum habet, uti in
Hispania, sic monachi et nobiles sunt copiosissimi, agricolae exiguo numero, opifices vero et
manufacturistae paucissimi deprehenduntur. 7 Factiones politicae declaratae
nullae sunt in Portugallia.
§ 3 De juribus municipalibus
1.1 Leges municipales tantum duae notae sunt in Portugallia: 1--o) leges
Lamacenses, quae in comitiis anni 1334. Alfonsus 1. condidit, 22 articulos;
2-242
2--um est manifestum quod anno 1641. status in defectione ab aula Hispanica condiderunt.
2 Articulis Lamacensibus Portugalli Alfonso 1--o regis titulum asserunt
provinciamque suam regnum appellant; ordinem successionis determinant, exercendae
jurisdictionis modum statuunt, jura quaedam statuum et ordinum determinant. 3
Regnum est haereditarium pro utroque sexu et quidem successione agnatica; ea tamen lege
intuitu feminarum ut Portugallo principi nubant, non vero peregrino principi; pro casu quo rex
prolibus utriusque sexus caret, succedat ei frater, et quidem solus frater; jam filii fratris
non jure haereditario succedunt. 4 Leges hae per manifestum confirmatae sunt,
quo tamen manifesto diversa alia jura sibi status adservarunt, inter quod eminentissimum est
quod, si rex male mandaret, status se subtrahere possent eius imperio. 5 Pro
maiorennitate leges defixae non habentur; 14 tamen annus videtur esse usualis eius; status
possunt determinare administratorem, si rex testamento non faciat. 6 Coronati
sunt tantum Alfonsus 1. et Eduardus 1. ex regibus Portugallicis; Alfonsus enim turbis
Castilianis involutus a Clemente 2. coronari factus est; Eduardo vero Eugenius 4. permisit ut
ad morem regum Galliae et Angliae coronatur sacroque oleo tingatur, post tamen hunc ceteri
omnes coronati non sunt, ob tributum Romanis pontificibus solvi tunc debitum; solummodo ergo
per praeconisationem et homagii praestationem coronantur.
2.1 Regiminis forma olim restricta fuit vehementer, hodie tamen est
monarchia absoluta; ultima haec familia Bragantina maxime restricta fuit in persona Ioannis
4--i, sed omnia jam sunt abolita per sequentes reges, praesertim per Iosephum 1. et eius
ministrum Bombal; hodie omnia a regnum arbitrio dependent excepta contributione, quae per
deputatos statum administrabantur.
3.1 Status in Portugallia sunt 3: clerus, nobilitas superior et inferior cum
deputatis urbium; comitia celebrabantur prius semper et Cortes Generales vocabantur; rex
habuit jus convocandi, sed 4 hebdomadis ante exordium comitiorum convocarunt reges suos
archiofficiales, nobiles, episcopos, comites, marchiones etc. quos voluit et cum his decrevit.
4.1 Olim in Portugalia nobiles Riccos hommes vocabantur tantum, seu divites
homines, tardius diversi tituli introducti sunt, nempe comitum, marchionum, qui jus habet Don
praefigendi nomini baptismali et Titulos
2-244
vocantur; seniores familiarum sunt grandes Portugalliae; Fidalgos vocantur equites; aliqui
eorum Cavaleros vocantur et sunt stricte equites, alii Escuderos seu scutum gerentes.
2 Dabantur superioribus saeculis etiam nobiles Bonae spei; reges enim, ut
excitarent ad navigationem, admiserunt ut omnis, qui promontorium Bonae spei vidisset, nobilis
esset; hodie jam eviluit haec nobilitas. 3 Proceres in Portugalia potentes
sunt, eorum bona sunt haereditaria etiam pro illegitimis prolibus in defectu legitimorum ad
hoc ut familiae conserventur, et dein etiam reges duo erant illegitimi. 4
Majoratus locum habet, feminae non capiunt partem ex bonis, sed dotantur large et
sumptuose.
§ 4 De ceteris juris publici partibus
1.1 Rex Portugalliae illimitate omnibus juris maiestaticis utitur excepto
jure tributorum; successio haereditaria est in Portugallia. 2 Prius tantum
comitis titulo utebantur rectores Portugalliae; Alfonsus 1. regium assumpsit titulum ut
milites suos sic animaret, hic dein titulus et per pontifices et in comitiis Lamacensibus
confirmatus fuit; tunc tamen tantum reges Portugalliae vocabantur; Alfonsus 3. se regem
Algarbiae scripsit; Alfonsus 5. se regem Algarbiorum seu Algarbiae cis et ultra mare se
nominavit. 3 Ioannes 2--us adjecit titulum Dominus Guineae; Emmanuel Magnus
etiam auxit et provincias et per hoc etiam titulum, nempe Dominus conquisitionis navigationis
et commercii Aethiopei; Ioannes 5. a pontifice rex fidelissimus dictus est, quem etiam
praefigit regio titulo. 4 Decreta incipiunt per Eu el rej (Ego rex); in
subscriptione, El Rei (rex). 5 Proles regiae infantes appellantur.
2.1 Ioannes 4. primus filium suum primogenitum appellavit principem
Brasiliae; regi suo praerogativam prae omnibus Europae principibus tribuunt, dicunt enim
regnum suum a Christo Domino fundatum esse. 2 Scutum regis Portugalliae
componitur ex 5 parvis scutis, quae in formam crucis composita sunt in campo argenteo et sunt
caerulea, in quovis scuto sunt 5 albae maculae, quae in formam crucis Andreae collocatae sunt;
circa scutum est fascia rubria !, in quae sunt 7 aurea castella cum portis
caeruleis et haec sunt Algarbiae scutum; superius habetur superposita galea
2-246
in qua apparet prominens draco aureus; telamones scuti sunt 2 dracones, dexter fert vexillum
argenteum, in quo sunt iterum 5 scutula cum suis 5 maculis; sinister tenet vexillum rubrum cum
7 castellis aureis. 3 Totum hoc scutum mysteriosum est, et fundatur in
apparitione quam Alfonsus 1us se habuisse ferebat anno 1139. ante pugnam cum Saracenis, cum
regis titulum assumpsit; 5 scutula denotant 5 vulnera Christi; albae maculae denotant nummos,
quibus Iudas vendidit Christum; interim 5 scutula denotant etiam memoriam victoriae, quam
Alfonsus tunc super 5 regulis Saracenis retulit; per draconem supra galeam intelligitur
serpens aeneus Moysis. 4 In subscriptione rex manupropriae loco utitur 5
punctis in formam crucis Andreanae; quem ritum Quinas vocat. 5 Etiquette in
Portugallia summa est, genu flectendo omnia cum rege aguntur neque in Antichambre habentur
sellae, ut nec legati quidem sedere possint. 6 Aulae- et archi-officiales sunt
copiosi et splendidi.
3.1 Archi-officiales olim hi erant: Connetabilis Portugalliae; 2--o)
Marechallus aulae; 3--o) Supremus regni Vexillifer; 4-5) duo admirales Portugalliae; haec
tamen officia extincta sunt modo et tantum tituli exstant.
4.1 Aulae officiales sunt hi: aulae praefectus 2.) camerariorum magister; 3)
aulae judex; 4) aulae marechallus; 5) agazonum magister; 6) venatorum magister; 7) supremus
aulae cappellanus; 8) magnus elemosinarius. 2 Cappellanus aulae solet esse
patriarcha Ulissiponensis; elemosinarius vero abbas de Albobatza. 3
Ecclesiastici cum secularibus praecedentiam alternatim habent; ad ritus et pompam aulae
plurimum faciunt ordines equestres, qui sunt sequentes: Ordo Avizensis ab urbe Avizeum, quae
huic ordini ab Alfonso 2. donata fuit, sic dictus; fundabatur hic ordo anno 1147. et cum
ordine Hispaniae Calatrava idem fuit; Alfonsus 1. equites Portugalliae filiales reddidit a
Hispanico; tandem Ioannes 1. separavit penitus hunc ordinem. 4 Olim frequens
fuit hic ordo multasque commendaturas habuit, hodie tamen non nisi 49 habet commendaturas.
5.1 Secundus est ordo sancti Iacobi; hic erat idem cum ordine sancti Iacobi
de Compostella in Hispania; anno 1290. Dionysius rex Portugalliae separavit suos equites a
Castilianis, ipsis magnum magistrum creari permisit; numerat ordo hic 150 commendaturas.
2-248
6.1 Tertius est ordo Christi, hunc fundavit 1319. Dionysius rex ex bonis
Templariorum, hic 454 commendaturas numerat, sedes ordinis huius est Thomar.
7.1 Vota horum ordinum praeter communionem bonorum, castitatem et
paupertatem fuit ! etiam perpetui belli contra Saracenos; Alexander 6. anno
1496. dispensavit hos equites a voto castitatis et eos saecularisavit. 2
Singuli hi ordines habebant suos magnos magistros, Ioannes tamen 3. hanc dignitatem propter
authoritatem et proventus eorum amplissimos conjunxit cum corona; subinde tamen indulserunt
reges, praesertim Hispanici tempore subjectionis, ut alios eligerent magnos magistros, sic
anno 1749. est electus alter. 3 Praeter 3 hos ordines etiam Iohannitarum ordo
est in Portugallia, qui ordo 29 commendaturas habet, ex quibus eminet prioratus de Crato, qui
plerumque principibus obtingit.
8.1 Olim Coimbriae residebant reges, 1383. Ioannes 2. Ulissiponam transtulit
sedem regem; urbs haec sita est ad orificium Tagi, ad limites Portugalliae, et quidem in 7
collibus; urbs est ampla et conspicua aedium magnificentia; anno '755. die 1--a Novembris tota
fere urbs desolata est terraemotu et incendio, hodie tamen jam restaurata est.
2 Urbs haec divisa est in antiquam et veterem ! urbem seu
orientalem et occidentalem, et quidem in omnibus publicis actis sub poena nullitatis exprimi
debet in qua urbe data sint illa acta. 3 Aestiva pallatia regum tale est
! in urbe Alcantara, alter Belem seu Bethlehem; hunc locum ex voto Emmanuel
Magnus fundavit cum monasterio et ecclesia splendida, quae nativitati Christi dedicavit et
hinc Bethlehem dicitur; tertio est Maffra, 6 milliaribus ab urbe metropoli; Ioannis 5.
fundavit hunc locum cuius ecclesiam S. Antonio devovit.
§ 5 De externae securitatis remediis
1.1 Portugallia aeque ac Hispania duplici exercitu opus habet, campestri et
maritima; saeculo 16. formidabilis fuit classis Portugallorum, sed adtriti per Hispanos,
Belgas vix tot habuerunt naves quibus ad tuendos limites suos opus fuit. 2
Maxima sub Ioanne 5--o evasit potentia eorum; Iosephus tamen 1--us ad 10 naves lineales
perduxit et 20 fregatas.
2-250
3 Ad procurationem classis non carent materialibus, ligna adsunt
sufficientia, adsunt metalla; in urbe Porto specialis habetur accademia pro juvenibus qui se
rebus militaribus et navalibus dedicare volunt.
2.1 Quod portus adtinet, unicum habet Ulissiponensem portum navalem, ceteri
portus non nisi commerciales sunt.
3.1 Militia campestris aeque neglecta fuit sub Ioanne 5; Iosephus 1--us per
ministrum Bombal auxit ad 15, 18, imo etiam 20 000 hominum, qui tamen exercitus aliquando ad
8000 decrevit; anno '767. 33 cohortes peditum et 26 cohortes equitum, omnes in simul pedites
26 000, equites vero 4000; anno '772. 38 legiones peditum numerabantur cum 821 capite, omnes
31 198 capita; 12 legiones equitum cum 400 capitibus, omnes ergo 4800 capita.
2 Praeter has copias habetur etiam militia provincialis, ex rusticis
coalescens, qui certis temporibus exercentur et tempore belli adhibentur ad arces et portis
custodiendos et sunt facile 100 000. 3 Munimenta ex parte Hispaniae adsunt
copiosae; ex parte Gallitiae habetur Viana, Valentza, Camina; ex parte Legionis Miranda,
Luardia, et Castello Vranco; versus Extremaduram: Esdrenus Elbas, Ebora; aliis ex partibus
solis littoribus munita est.
§ 6 De legibus municipalibus et jure privato
1.1 Portugalli prout omnes aliae gentes per leges consuetudinarias et leges
Romanas regebant suos; Emmanuel Magnus prius solicitus fuit de collectione sparsarum legum, et
ex his consuetudinariis legibus fecit leges positivas; anno '63. Phylippus 3. rex Hispaniae
novam compilationem legum adornavit fusiorem et ampliorem et nomine ordonanczas de Portegal
venit; praeter has leges etiam Iustinianeus Codex legum Romanorum in usu est; eodem modo jus
ecclesiasticum in pleno vigore est in Portugallia. 2 Habentur in Portugallia
judices pedanei, item dominales judices, habentur duo appellatoria fora et unum revisorium;
pedanei judices in pagis, opidis ac urbibus resident; in privatis dominiis uvidoriae, et
praeses uvidor seu auditor; in regiis vero terris corregidoriae et praesides corregidor
2-252
appellatur; urbes habent suos magistratus. 3 Ab his foris appellatio fit ad
duo fora quorum unum in urbe Porto, aliud in Ulissiponensi urbe residet. 4 Ex
Extremadura, Algardia, et Beiria et Transtagana fit appellatio Ullisiponam. 5
Ad Portense forum fit appellatio ex ceteris provinciis; unicuique foro praeest cancellarius.
6 Ad Ullissiponense pertinebant etiam causae ex Brasilia, sed Iosephus 1. in
ipsa Brasilia fundavit tribunal. 7 Utrique foro par est potestas tam in
criminalibus quam politicis, imo inter ipsa haec fora in certis causis gravioribus concessa
est reciproca appellatio; anno '696. Petrus 2. constituit ut si valor substrati 250 millereis
in immobilibus valeat, tunc appellatio fieri possit a Portensi ad Ulissiponense, in mobilibus
vero 300. 8 Vicissim vero fiat appellatio si 350 in immobilibus, 400 vero
millereis valeat in mobilibus. 9 Supremum tribunal est consilium regium, huic
omnia tribunalia subsunt. 10 Iustitiae administratio multis obest naevis,
multae futiles locum habent exceptiones, praecipue in criminalibus cavillantur judices; pleni
ibi semper carceres nocentibus et innocentibus, nobilibus et ignobilibus; omnis, qui ad
judicis dignitatem levari intendit, 9 annis juri studuisse debuit, 6 rigorosa subivisse, et 3
publice disputasse ex jure.
§ 7 De reditibus publicis
1.1 Olim reditus Portugalliae conspicui erant, hodie tamen defecerunt
vehementer, habentur autem partim ex bonis regalibus et domaniis, partim ex peculio privato
civium.
2.1 Conspicuos reditus habet regia stirps ex bonis familiae Bragantinae;
2--o) ex domaniis; 3--o) qua magnus magister 3 ordinum equestrium; 4--o) ex vectigalibus et
teloniis per 20 p.c; 5--o) in lucro cudendorum monetarum; 6--o) lucrum ex diversis monopoliis,
tabacae anno '674. introductum; 7--o) lucrum ex venditione officiorum publicorum; 8--o)
proventus ex venditione bullae cruciatae per Phylippum 2. tempore subjectionis invecti.
3.1 Ex peculio privato, titulo praestationum, quae fundis immobilibus
inhaerent; 2--o) titulo decimarum ecclesiasticarum; 3--o) ex 5--a parte auri et argenti in
Brasilia effossi, hic conspicuus est proventus; 4--o) titulo
2-254
decimarum ex sachari productis; 5--o) titulos partis lucri quod mercatores ex lignorum
Brasiliensium et eboris venditione habent; 6--o) decimum nummum omnium rerum vendibilium, a
quo exempti sunt nobiles et ecclesiastici, et frumentum exemptum est; 7--o) reditus ex accisa
fluidorum et liquidorum, carnium et piscium; 8) in proventibus eorum, quos sacra inquisitio
condemnavit. 2 Proventus titulo magni magistri percipiuntur per specialem
commissionem, item et venditio bullae cruciatae, etiam vectigalia et telonia portus
Ulissiponensis; ceteri reditus habentur elocati. 3 Supremam inspectionem super
omnibus reditibus regiis habet camera regia. 4 Reditus tamen non optime
administrantur; officialium enormis est copia et hic fit ut aerarium communiter sit vacuum;
debita adsunt enormia, hinc cartarum magna est copia circulantium. 5 Summa
proventuum publicorum ante 40 annos ad 10 000 000 crutzadar aestimati fuerunt (= 1 florenus 12
denarii); ab eo tamen tempore valde aucti sunt reditus publici, ut facile ad 70 vel 80 000 000
librorum Gallicanarum (30 000 000 fl.) aestimari possunt.
§ 8 De industria, commercio
1.1 Res rustica apud Portugallos et in specie agricultura inde a 3 saeculis
adhaeret, cum potius per commercium ditari cupiant quam per molestam agriculturam; vini
cultura eminet tamen apud eos, imo copiosissimas terras subtrahunt seminaturae per vini
culturam; hinc Iosephus rex prohibuit vitium plantationem in iis terris quae seminaturae
oportunae essent; moderna tamen regina abolevit hanc legem; opificia aeque sunt neglecta,
opifices pauci sunt et ii exteri, hinc omnia necessaria ab exteris coemere coguntur; et hinc
etiam cruda naturae producta exteris vendere coguntur ob defectum fabricarum et
transformatorum; ante aliquot annos duae fabricae tentatae sunt, panni nempe et speculorum,
sed utraque interiit; non abs re est eorum conatus per Anglos interturbari, quorum interest ne
Portugalli ad florem perducant suas fabricas. 2 Ex his patet commercium summe
restrictum esse, solummodo nempe ad massam crudam; obstant etiam commercio telonia, viarum
neglectus, canalium defectus, omne ergo commercium eorum passivum est, ipsas necessitates suas
exteri ipsis
2-256
apportant; coemunt apud exteros frumentum omnis generis, texturas omnes, tam panni quam lini
et nobiliores, funes, vela pro navibus suis, limbos aureos et argenteos, merces omnis generis
ferreas et chalibeas, vestimenti omnia genera et quidem jam consuta.
2.1 Haec omnia productis naturae crudis parato aere exsolvunt; vendunt
vinum, salem, et oleum, copiam fructuum, lanam, sericum, merces aromaticas, species
farmaceuticas, uniones, adamantes crudos, tabaca, ligna Brasiliensia et sacharum.
2 Praeter commercium Brasiliense cum suis coloniis fere nullum est; navigant
ad Africa, Indias orientalis, et ad Americam; Africam maximum est, navigant enim ad Congo,
Afrorum regnum, et Sanquever, et aurum, ebor et nigritas coemunt. 3 Olim
Indiae orientalis commercium penes ipsos solos fuit, per Belgas tamen ejecti sunt; hodie
tantum in Macao et Goa commercium habent. 4 Americanum Brasiliense precipuum
eorum commercium est, sed nec hoc ad optimas commercii regulas exactum est, permittunt enim
etiam ibi nomine suo exteris commercium.
3.1 Sub initium liberum fuit cuicunque Portugallo commercium exercere in
Brasiliam, Iosephus vero rex anno '55. fundavit mercatoriam societatem ad portus Groapara et
Maranha restrictam; huic societati in annos 20 dedit privilegium, ab his ergo exclusi erant
ceteri; anno '59. fundavit aliam et concessit ei in portu Paraiba, et Barmanduco commercium
exercere. 2 Hae tamen societates non profuerunt Portugalliae, nam multae
familiae ad mendicitatem redacti ! sunt per restrictum commercium.
3 Post mortem eius regina moderna cassavit has societates; anno '56. instituit
etiam domesticam societatem, penes quam erat monopolium vini coemendi et vendendi.
4 Quae societas etiam summe obfuit Portugalliae; hodie ergo nulla subsistit
societas. 5 Totum commercium Brasiliense aestimantur ad 90 vel 100 naves; iter
totum conficitur inter 7 menses; bilanx ergo commercii et numerica et utilitatis valde
deficit. 6 Portus commerciales in America et Europa copiosi sunt; 4 in
America, in Europa celeberrimus est Lissabonensis, dein Port, Setubalia.
2-258
§ 9 De norma monetarum
1.1 Normales mensurae sunt duae, proprie una rees, et est nummus, et mille
rees, seu millies numeratus rees; superioribus temporibus alia fuit norma monetarum, sed
Ioanes reformavit 1722. 2 Aureae monetae sunt hae: dobras valet 12 800 rees,
hi cuduntur dimidiati qui 6400 valent, cuduntur etiam quadrati = 3200 rees; cuduntur etiam
octavae dobras, quae escudos vocantur = 1600 rees; hi escudos dimidiati cuduntur = 800 rees et
etiam 1/4 escudos = 400 rees.
2.1 Argenteae sunt: patacas = 600 rees; cruczados novos = 480 rees;
semi-cruczados = 240 R; 1/4 cruczados = 120 r; testoes = 100 R; 1/2 testoes = 50 R; vintes =
20 R. 2 Habentur etiam cupreae monetae in valore 10, 5, 1 1/2 rees; unum ree
non existit. 3 100 rees valent 15 cruciferos, proin 20 rees = 1 grosso nostro;
400 rees = 1--o floreno, 1000 rees = 2 florenis et 30 denariis.
3.1 Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America
cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina
monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro;
universim defectus magnus est in re monetaria.
§ 10 De religionis negotiis
1.1 In Portugallia aeque ac Hispania unica religio catholica viget; sunt
aeque zelotae in negotiis religionis; maxime Mahometani et Judaei ipsis odio sunt, Judaeorum
tamen latentium ingens est copia. 2 In cultu sanctorum plane excedunt; beatam
Virginem, sanctum Antonium de Padua et Franciscus Sarefia maxime reverentur. 3
Clerus in maxima existimatione est; ritus externos maximi habent, cum saepissime essentialia
ignorant. 4 Olim ecclesia tota per 3, hodie per 4 archiepiscopos regebatur:
per Ulissiponensem, Bragensem, Eborensem; hoc saeculo Ioannes regiam cappellam levavit ad
patriarchatum, hinc Ulissiponae 2 archiepiscopi
2-260
resident; patriarcha habet capitulum 24 canonicorum qui principales compellantur,
opulentissime fundati sunt. 4 Habet 5 episcopos subordinatos et est caput
ecclesiae. 5 Bragensis habet 4 suffraganeos; antiquus Ulissiponensis habet 5
suffraganeos, quo etiam episcopus Bonae spei pertinet; Eborensis 2 habet sufraganeos, sunt
ergo 20 diaeceses in parvo hoc regno; in Indiis orientalibus archiepiscopus Goae residet et
primas Indiarum vocatur; habet in urbe Macao suffraganeum suum. 6 In Brasilia
in fano Sancti Salvatoris residet archiepiscopus qui 4 habet suffraganeos. 7
Archiepiscopi cum marchionibus, episcopi vero cum comitibus habent praerogativam, et hinc
alternant in functionibus; patriarcha omnes praecedit. 8 Pontifices magna
semper jura habebant in Portugallia; anno tamen '554. regnante Emmanuele Magno per
conventionem cum pontifice initam etiam regibus concessa sunt multa jura circa sacra; sic jus
episcopos, archiepiscopos creandi regibus cessum est, sed confirmari debent; 4--tam partem
redituum ecclesiasticorum trahit rex, quos in pias causas convertit; in subjectis tamen bonis,
cum clerici stipendio habeant, rex non trahit 4--am partem; omnis immunitas viget clericorum
in Portugallia vigore conventionis, vi huius nec jus placeti regii locum habet circa bullas
pontificias, interim tamen diversae bullae pontificum subpressae sunt. 9
Tribunal ecclesiasticorum habetur Lissabonae, quod nunciatura dicitur, in quo nomine
pontificis causae spirituales deciduntur, et amplos reditus percipit aula Romana; haec jura
ampla pontificum maxime a temporibus Alfonsi originem repetunt, qui tributarium fecit regnum
suum subjecitque pontifici, quae subjectio tardius quidem multis controversiis et tricis inter
reges et pontifices ansam dedit, in quibus plerumque pontifices per copiosum clerum suffulti
triumfarunt. 10 Fulcrum maximum auctoritatis pontificae est inquisitio sacra
et copiosi monachi.
2.1 Primum inquisitionis tribunal Ioannes 3. induxit; hodie Ollissiponae,
Coimbriae et Egorae habetur; est autem in omnibus Hispanicae inquisitioni
aequalis; in urbe Goa etiam habetur inquisitionis tribunal; in Brasilia nullum unquam
exstitit; processus severior et occultior adhuc est in Portugallia quam Hispania, regesque
irrito conatu cogitarunt de hoc tribunali restringendo; proceditur maxime contra novos
Christianos, generatim delicta eadem sunt quae in Hispania; haec tamen tantum de domesticis,
exteros tamen tolerant. 2 Bona confiscata dividebantur inter cameram et
2-262
tribunal ipsum, Iosephus tamen restrinxit solum ad poenam mortis confiscationem anno 1775;
exsecutio aeque solemniter fit ac in Hispania. 3 900 monasteria numerantur in
exiguo hoc regno, Cistercitarum monasterium de Alco Bacza ab Alfonso 1--o fundatum
celeberrimum est, plerumque nobiles depauperati hic suscipiuntur; numerus monachorum completus
est 130, splendidissime vivunt, reditus eorum 180 000 Cruczados aestimantur.
§ 11 De educatione et scholis
1.1 Educatio privata magis quam publica est, parentibus enim relicta est
omnis cura educationis; scientiae nec propagatae, nec excultae sunt hactenus, hinc spissae
ignorantiae tenebrae mentes Portugallorum occupant maxima ex parte. 2
Universitates habent tamen Coimbriae, quam 1290. Dionysius rex fundavit, formam tamen meliorem
primo sub Iosepho accepit haec; Ullissiponae fundata est, sed per eundem translata est
Coimbriam; Alfonsus 4. rursus Ulissiponam transtulit, et Ioannes rursus retulit Coimbriam;
tempore tamen subjectionis Portugalliae multis annis desolata et clausa fuit donec
recentioribus primo annis restaurata fuisset. 3 Altera Eborae residet, eam
Henricus Cardinalis fundavit, quae proprie accademia est tantum, 1558. fundata est.
4 Gymnasia, scolae triviales copiosae habentur, anno '720. Ioannes 5. fundavit
societatem eruditam historiae Portugallicae Ulissiponae; anno '21. societatem problematicorum;
societatem generalem anno '52. Tomari fundavit Iosephus. 5 Habetur etiam artis
poeticae et rhetoricae societates sub diversis nominibus; in poesi maxime excellunt, cuius
studium ipsis etiam carissimum est; reliquae scientiae segniter pertractantur, et theologiae
instar multis futilitatibus et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor
mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6
Iurisprudentia, medicina in vilissimo statu est in hoc regno; nulla etiam experimenta in
physica, chimia et medica ipsis nota sunt.
2-264
§ 12 De collegiis diversis
1.1 Eminentissimum collegium est Consilium status; in hoc tam interna, quam
externa negotia regni in praesentia regis pertractantur, hic etiam omnia majoris nominis
collegia publica conferuntur. 2 Numerus consiliariorum determinatus non est,
sunt omnes ex classe procerum; eminet secretarius status, qui in praesentia etiam regis
dirigit negotia huius consilii, voto tamen decisivo non gaudet. 3 Ioannes
4--tus mutationem facit in hoc consilio, auxit numerum secretariorum ad 3; Iosephus rex
bifariam divisit hoc consilium, uni externa, alteri interna detulit negotia.
2.1 Secundum collegium est Consilium bellicum; in hoc omnes militares res et
negotia expediuntur, in hoc conferuntur eminentiores dignitates miliares.
3.1 Tertio: Consilium aulicum; hic omnia interna negotia discutiuntur, et
tribunalia judiciaria huic subsunt, definiuntur lites inter potestatem sacram et civilem,
discutiuntur bullae, brevia et leges ecclesiasticae; huc negotia gratiae omnia referuntur.
4.1 Quarto est Consilium finantiae, hoc reditibus omnibus publicis
invigilat; est in 3 partes divisa, cuique parti incubunt alia negotia, quaevis pars habet suum
inspectorem, subinde tamen unicus est; cum hoc collegio habetur connexum consilium
commerciale, quod prius diversum fuit.
5.1 In urbibus et oppidis magistratus domestici praesunt; in provinciis per
gubernatores reguntur provinciae; unus eorum Goae residet, qui etiam pro-regis titulo gaudet,
hic dependet a consilio status; pro America duo sunt, gubernator alter in Sant Salvador, alter
vero in Rio Dianeiro residet.
2-266
§ 13 Ratio status
1.1 Cura et solicitudine omni agendum erit ut omnia removeantur quae
hactenus civitati oberant; Iosephus plurimum egit ut auctoritatem suam extendat neglectis
statibus sicque absoluta monarchia evasit Portugallia.
2.1 Non obstantibus tamen his in regimine copiosi committuntur errores;
scientiae et litterarum studia curam maiorem deposcerent, non secus ac artes, opificia,
agricultura, manufacturae et fabricae; commercium tam internum quam externum excolatur, ad
meliorem statum collocetur, fluvii perpurgandi, canales exstruendae; commercium ad meliores
regulas exigendum, activum reddendum, industria incolarum excitanda; circa religionis negotia
rex vindicare deberet sibi ampliora jura, exportationem pecuniarum impedire, numerum
superfluum ecclesiasticorum restringere, eorum immunitatem sufferre, praesertim mendicantes;
inquisitio sacra coarctanda vel potius sufferenda, tolerantia inducenda, populus ad saniora et
priora religionis principia reducendus, superstitio exstirpanda; classis et exercitus
campestris meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum
Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam
conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos;
ceterae gentes magis indifferentes sunt intuitu Portugallorum, amicitiam tamen cum illis medio
Magnae Brittanniae conservare suadebit ratio status.
Finis statisticae practicae
Die 13--a Augusti, anni 1792.
|