Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 2 De incolis.

1.1 Generatim in tota monarchia Angliae ingens est populi numerus; prioris saeculi in fine Viliam Peti in sola Anglia 7 360 000 incolarum statuit; tardius vero 7 055 706 prodierunt; anno 1777. nova computatio facta est, 6 354 015 prodierunt; huius imminutionis causa est quod emigraverint Angli copiosi in Americam.

2-048

2.1 In Scotia ante paucos annos computati sunt 1 300 000, alii 200 000 plus adnotant, et communiter tenetur 1 500 000 esse incolarum. 2 In Hybernia computantur a Petio 1 200 000; de anno 1776. nova conscriptione instituta computatum est Catolicorum ad capita 1 410 115, protestantia vero 751 169, consequenter 2 161 514.

3.1 Totius ergo Magnae Brittaniae populus ad 10 000 000 computatur, praescindendo tamen a provinciis omnibus Americanis et Asiaticis et Africanis. 2 In coloniis Americanis sensim populus increvit etiam, hinc ibi 3 260 618; cum 13 provinciis defecerunt 2 389 300.

4.1 Incolae Angliae sunt descendentes variarum gentium; antiquissimi erant Brittae, hos superarunt et se cum illis miscuerunt Romani, hos secuti sunt Angli, Saxones et Jutti, qui subjugatis Brittis et Scotis fundarunt heptarchiam, quam Egbertus in monarchiam convertit; accesserunt dein Dani in Angliam saec. 11--o; Vilhelmus induxit Brittas ex Normannia, hos secuti sunt tardius Belgae, et etiam Galli, qui pressi per religionis persecutionem in Angliam se receperunt; moderni tamen Angli descendunt maxime ex Anglis et Saxonibus, Danis item et Gallis, paucissimi ex Brittis et Romanis. 2 Valliae tamen descendentes quam plurimi descendunt ex Brittis et Romanis.

5.1 Scotiae inferiori maius commercium erat cum Anglis, hinc etiam mixtura enata est harum duarum gentium, proin ibi tam Angli, quam Dani et Galli reperiuntur. 2 Superiores vero Scoti seu monticolae exiguam cum ipsis Scotis inferioribus habent commixtionem, cum Anglis vero plane nullam; hi ergo ex Scotis et Pictis antiquis descendunt.

6.1 Populus Anglicanus communiter est temperamenti melancholico-sanguinei, aliqui etiam melancolico-cholerici. 2 Statura eorum complexioque bona et robusta est, apti sunt ad omnes corporis exercitationes, praecipue equitationes, luctas amant, quas Baxen compellant; quae lucta pugnis accidit; haec pugnae ratio communis est in Anglia inter omnes status. 3 Venationis, decursionis sunt amantissimi. 4 Libertatis

2-050

studium omnibus est commune, quam super omnia amant. 5 Exigua ergo obtinet veneratio et cultus differentia inter status diversos, quia infimus onerum deportator vel Holzfäller se aequalem existimet principi vel cuicumque Lord.

7.1 Usum et functionem libertatis nemo negligit; tota Angliae libertas consistit in hoc axiomate: Omnia ea sunt licita, quae expresse et positive legibus prohibita non sunt, et vicissim; proin analogia legum locum non habet apud Anglos; libertas tamen haec populi nullum plane influxum habet in onerum publicorum subportationem, ad onera enim publica omnes conferunt.

8.1 Utitur Anglus magna libertate cogitandi, scribendi; hinc Angli a praejudiciis hominum sapiunt, et ratio sana maxime in Anglia dominatur; amor libertatis singularem patriotismum et amorem patriae generat, hinc spretis exteris, spretis omnibus, quae Anglicismum non sapiunt, solummodo carae patriae suae adhaerent; hinc non tam facile sedes alibi figunt; peregrinantur, sed quantocius redeunt, nullibi enim se felices reputant extra insulam suam. 2 Ex hac libertate nascitur etiam pervicacia quaedam, quae communiter Anglis propria est, desiderium summum habent frui et uti rebus novis, paradoxis; antiquas enim res spernunt et rejiciunt. 3 Opibus abundant, hinc huic voluptati satisfacere possunt, et hinc desiderium opum acquirendarum facit ipsos industrios, sedulos, maxime commercio, fabricis et oeconomiae deditos. 4 Divitiae tamen hos saepe eos ad vanitatem, luxum, prodigalitatem et morum corruptionem pronos reddit !. 5 Sunt sinceri, probi, cordati ad audacia usque; in amicitia perdurant, sed non facile ad amicitiam condescendunt; miles Anglicanus bene ali cogit neque paucis contentatur; in omnibus passionibus vehementes, in ira furiosi plane; apud plebem mores crudiores deprehenduntur. 6 Ex ipsa melancholia apud multos enascitur anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur, accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. 7 Theatris, saltibus publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit, faciles sunt etiam in consuetudinibus et moribus exterarum gentium, praecipue Gallorum, recipiendis, utut odio habeant nationem Gallicam. 8 Angli habent etiam suas Petites Metres, sed in contrarium Gallorum; nam illi sunt serii,

2-052

abstracti, Galli vero sunt modi Stuczer; in Gallia plurimi sunt quos tremulos (Quaccer) appellamus eius modi Petit Metre. 9 Feminae Anglicae formosae generatim, magna statura, sed melancholicae, non vivaces uti Gallicae; feminae parum conversantur cum viris, sed separatim distrahunt, vanae et ambitiosae sunt, luxuique pretioso deditae; sors feminarum in statu matrimonii optima refertur, ob discretionem et benignitatem maritorum. 10 Leges tamen publicae sunt severissimae contra delicta feminarum, sed et favorabiles. 11 Hactenus de Anglis dicta vera sunt maxima ex parte etiam de Scotis inferioribus, speciatim Scoti sunt humani, affabiles, sociales, hospitales et bellicosi. 12 Monticolae in omnibus differunt a Scotis et Anglis, sunt enim rudes, inculti et asperes; et haec etiam de Hibernis septentrionalibus vera sunt; meridionales Scotis inferioribus aequales, audaces, optimi milites, hinc saepissime emigrant bellatum ad alias gentes; Angli tamen nunquam, aut rarissime exeunt.

9.1 Lingua Anglicana composita est ex diversarum gentium regnum sensim inhabitantium linguis, ex Latina, Brittanica, Germanica, Danica et Gallica; ex Germanica tamen plurimum superest, cuius tamen dialectus multum mutatus est. 2 Lingua Gallica prius valde fuit in usu, et fuit etiam lingua aulica usque Elisabetham, quae reduxit Anglicam, quae prius tantum plebis lingua fuit. 3 Scotae inferiores loquuntur Anglicam cum exigua variatione dialectus; monticolae loquuntur barbaram et sterilem linguam, idem in Hybernia fit; habet tamen lingua monticolarum cum Hybernis septentrionalibus maximam similitudinem.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.