§ 11 De scholis, scientiis et artibus.
1.1 In Anglia tam privata, quam publica educatio locum habet, nempe in
accademiis et universitatibus; quod publicam adtinet educationem, Anglis vitio vertitur quod
absque differentia omnes aequaliter educentur absque status futuri discrimen.
2 Anglis nativa inest dexteritas et conatus indefessus in studiis, hinc facile
et multi summum eruditionis gradum consequuntur, praecipue quoad disciplinas serias; neque
desunt ipsis omnia possibilia media et subsidia ad litteras; habent bibliothecas, musea,
instrumenta, stipendia tam publica quam privata quibus industria excitatur et fovetur.
3 In Anglia duae sunt universitates, Oxoniensis et Cambrigensis; Alfredus
Magnus, rex Anglosaxonum, fertur anno 887. vel '90. fundasse, proin est antiquissima in Europa
post Parisiensem; Alfredus 4 scolas fundavit, pro theologia, pro grammatica et rethorica, pro
logica, philosophia, et musica; et tandem geographia et mathematica. 4 Hodie
in Oxoniensi universitate adsunt 18 collegia majora, minora vero 7; haec colegia ad initium
erant sparsa per regnum, tardius collecta sunt; quodvis collegium propriam ecclesiam,
bibliothecam, et hortum habet, et suos proprios professores et rectores; iuventus ergo
litteris operam navare volens unum vel aliud collegium ingredi debet, externus enim nemo
toleratur; debet professionem fidei juxta episcopalem ecclesiam quivis facere juvenis, proin
tota juventus publice educatur. 5 Cambrigensis circa 1280. accepit formam
suam; habet 12 majora et 4 minora collegia; hanc universitatem Georgius 1--us eo honoravit
quod gradum philosophiae ibi susceperit. 6 Utraque universitas largissimis
fundationibus provisa est tam publicis, quam privatis; ambae universitates gaudent
jurisdictionibus criminalibus et civilibus, habent in magistratu criminali cancellarium,
praetorem, vice-cancellarium, 2 procuratores, et curatorem; in parlamento utraque sedem et
votum habet in Tabula statuum; in juridica et medica facultate Londini solet gradus accipi.
7 Praxis juris ad honores quoscumque viam sternit, etiam maximos, et
requiritur necessario praxis juris; Londini 4000 advocatorum
2-120
vivunt, in tota Anglia 40 000 sunt qui ex praxi juris vivunt. 8 Collegium
medicum habet jus inspiciendi farmacopeas et xenodochia. 9 Praeter haec etiam
aliae societates eruditae sedem habent Londini; eminet inter has societas regia eruditorum,
quae ex proprio et privato se sustinet, et ingentes sumptus in rem litterariam facit,
praecipue in historia nationali, mechanica, physica, geographica et astronomia, et
architectura tam militari quam civili, nec non in re rustica et agricultura; et haec societas
excitavit etiam alias gentes ad erigendas tales utilissimas ! societates;
praeter hanc habentur multae tam privatae, quam publicae societates, circa diversa objecta
litteraria versantes sic, circa antiquitates etc.
2.1 In Scotia 4 habentur universitates: Andreanopolitana, Glasgoviensis,
Avergoniensis Novae et Edinburgensis. 2 In Hybernia Dubliniensis habetur, quae
suis provisa est colegiis; societates aeque habent eruditas ad imitationem Angliae, Edinburgae
eminet societas medica; praeter universitates habentur etiam scolae diffusae per omnia 3--a
regna; gymnasia et lycaea non habentur, nam haec in universitatibus habentur.
3.1 Ars oratoria est una cui maxime se dedicant Angli, maximus enim est eius
usus in parlamento; ab anno 1660. habentur omnes sermones in parlamento habiti expressi in
plurimis tomis. 2 Anglus tamen in sua oratione plus logicus est quam orator,
magis soliditatem et vim verborum, quam eorum amoenitatem curat: in poesi magis celebratur ars
Anglorum, quam in oratoria. 3 In campo historiarum olim Angli parum
desudarunt, posterioribus tamen annis etiam in hac excellere ceperunt; nulla pars philosophiae
est, quam Angli negligerent; in mathesi, geometria, physica, ethica et politica maxime eminent
per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur
philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et
physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes
partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam
practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure
gentium, et publico universali. 5 In medica aeque excellunt, habent
praestantissimos medicos, in observationibus practicis eminent maxime; studium theologiae
omnium minime
2-122
excolitur ab Anglis, vel ex eo, cum philosophia Aristotelica non faveat novationi et
collustrationi, quae apud alias gentes circa theologiam jam obvenit; accedit etiam quod
theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt
antiquosque classicos volvant neglecta theologia. 6 Quod liberales artes
adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse
anhelant in pictura, architectura. 7 Unicum Iligo Iones !
reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam
artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his. 8 In typographia
summam adepti sunt perfectionem, nam Londinenses et Edinburgenses editiones in tota Europa
sunt praestantissimae.