Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

legati, 8 portus maris mittunt 16 viros; 18 comitatus Valliae mittunt totidem deputatos, dein urbes Valliae mittunt 12, proin omnes simul sunt 513 !. 4 Ex Scotia veniunt 30 deputatos, urbes et oppida mittunt 15; proceres evocantur nominatim omnes; deputati vero generatim evocantur; in Scotia Lords nominatim non evocantur, qua tantum 16 mittuntur ex omnibus, sed generatim evocantur. 5 Electio deputatorum fit certo ritu et pluralitate votorum, eligentes debent esse incolae eius loci, debent fundos et certos reditus habere; idem etiam de eligendis intelligi debet, sic deputatus Angliae eligi non potest, nisi 600 Lib. sterling proventus habeat; urbanus vero deputatus debet 300; diurna enim deputati non habent in Anglia, prout in Hungaria, sed Scotae habent diurna; rex pro lubitu suo convocat quomodo quorsum, et quotiens ipsi placet parlamentum, urgente nempe bono publico; jam a saeculis in palatio Vestmonasteriensi Londini congregatur. 6 Prima die praestatur jus jurandum; curia superior praestat duo juramenta, nempe Test, quod 1664. introductum est, ipsa est professio fidei juxta ecclesiam episcopalem. 7 Secundum est quod 1702. introductum est, quo stirpi Stuard abjuratur omnis fidelitas. 8 Curia inferior praeter haec duo jurat etiam juramentum Alegiancae, quod est homagii praestatio, 1606. inductum; aliud est juramentum Supremaciae, quo regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. 9 Die sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. 10 Post hoc habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et purpura praecinctus, stipatus ministris suis, oratione ipsos salutat, commendat salutem, et facit suos provisiones, dein abit; status vero separati respondent ipsi et gratias agunt pro salutatione; hoc responsum, vulgo Danksagungs-Addrese, per deputationem solemnem submittitur regi; alias rex nunquam comparet in parlamento, sed si peculiaris provisio ardua facienda est, comparet etiam in parlamento; tandem comparet cum provisionibus decretis vim legis tribuit; ultimo in abolitione vel cassatione comparet etiam rex. 11 Curiae superioris membra gaudent jure vota sua et sessionem in sua absentia aliis deferendi, 2-064 prouti est apud nos absentium tabula; deputati curiae inferioris non accipiunt instructionem a suis comitatibus, sicut in Hungaria, hinc proprio arbitrio concludunt in bonum civitatis, et communitates consentire debent, quia hi repraesentant totum populum, a quo tamen instructio haberi non potest tam facile, sicut apud nos, ubi tantum comitatus ipse dat instructionem. 12 Et haec est organisatio Parlamenti Anglicani. 13 Per totum tempus parlamenti omnia eius membra gaudent immunitate maxima, et excepto casu perduellionis violari et incaminari ! nequeunt, proin et reali et corporali immunitate gaudent; omnis habent jus promotiones faciendi in parlamento circa quodcumque objectum; praecipua potestas parlamenti se exserit in jure legum ferendarum, et tributorum imponendorum. 14 Quotiescumque in Anglia vel de condenda nova legs !, vel abolienda antiqua, vel interpretanda lege agitur, semper id cum consensu utriusque curiae fieri debet. 15 Ius tributorum curiae inferiori destinatae est, et quidem quotannis. 16 Bill est provisio in stilum deducta sed non confirmata. Parlamentsakte est confirmata per curias et ipsum regem Bill. 17 Provisio in utraque curia approbata per regem confirmatur, et sic vim legis habet; omne decretum parlamenti vel est publicum vel privatum, vel versatur circa tributa; dum bulla est publica, rex eam confirmat formula Gallica: le Roi le Voi (rex vult); si est privata bulla, confirmat: soi comme ile desirer (sit prout desideratis). 18 Si est circa reditus: le Roi remersirse lo so soujet, accept leur bene volens, et osi le vau (rex gratias agit fidelibus subditis suis, acceptat eorum benevolentiam, et desiderat id ipsum.) 19 Si bulla quaedam rejiciatur per regem: le Roi savisra (rex curabit se informari); huius tamen formulae jam ab antiquis temporibus usus non fuit in Anglia, nam reges habent jam modum ante tempus supprimendi sibi odiosas bullas; et hinc merito Angli gloriari possunt quod nulla lege moderentur nisi quam ipsi condiderunt; dein quod nulla ferant tributa, nisi quae ipsi sibi imposuerunt. 20 Parlamentum custos est legum fundamentalium, libertatisque nationis in his fundatis; hinc si deprehendatur quis leges fundamentales violasse, vel libertatem infregisse, parlamentum hoc contra ipsum procedet; rex tamen, cum infallibilis sit, non subesse hinc judicio, sed ministri eius incusantur. 21 Accusator est Curia inferior, superior est

2-066
Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.