Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].

Next paragraph

1.1 Inter praecipuas stirpis regnantis praerogativas certe est regni hereditas; transmittit enim ad posteros suos regnum et quidem ad utrumque sexum. 2 Titulus regis etiam conspicuus est; antiquitus apellabatur breviter rex Angliae vel Anglorum; Vilhelmus 1--us se etiam ducem Normaniae compellavit. 3 Henricus 2. ut dux Aquitaniae et comes Antegavensis hos titulos reservavit; subacta Hybernia per eundem Henricum 2-072 1172. se dynastam Hyberniae dixit; Eduardus 3. jus praetendit in universam Franciam nomine matris suae, et hinc assumpsit titulum regis Franciae 1340; anno tamen 1369. tempore pacis confectae cum Joanne Bono deposuit hunc titulum; restaurato vero bello sub Carolo 5. filio Joannis Boni titulum regis Franciae reassumpsit Eduardus et ad haec usque tempora permansit. 4 Henricus 8. a Leone 10. accepit titulum Defensoris fidei anno 1521--o solemni edita bulla. Idem Henricus dein, ut affligat Pontificem propter non admissum divortium uxoris suae, se regem Hyberniae adpellavit, et Caput ecclesiae; tempore Jacobi 1--i accessit titulus regis Scotiae, sed Jacobus se cepit jam regem Magnae Brittaniae apellare; qui titulus ab anno 7--o huius saeculi est in usu; a suis generatim Sire compellatur; proles vero regis generatim filii et filiae Magnae Brittaniae compellantur; primogenitus princeps Valliae et dux Cornubiae dicitur; principis Valliae titulus speciali regis diplomate datur, expleta minorennitate, et tunc jam status et ordines ei homagium ut futuro regi praestant; dux vero Cornubiae nascitur; intuitu Scotiae apellatur Stevar von Schottland (princeps Scotiae) et a tempore unionis apellatur etiam dux de Rodsei in insula Scotiae Bood. 5 Cum his titulis etiam reditus quidam connexi sunt; hos reditus trahit rex donec fiat majorennis filius, postea vero ipse; ceteros filios rex ornat titulis prout ipsi placet, communiter ipsos duces comitatum creat, per hos titulos jus parium consequntur et sunt consiliarii status. - 6 Filiae regum per ordines dotari consueverunt dum nubunt; omnes proles sunt in plena potestate patria. - 7 Scutum regis Angliae varium fuit pro diversis temporibus, modo divisum est in 4 areas; prima area rursus divisa est in duas areas perpendiculares, in prima sunt duo leopardi aurei congredientes in campo aureo, quod est insigne Angliae, in sinistra area est leo rubens in campo aureo, quod est Scotiae insigne; in alia area est insigne Franciae, nempe 3 flores lilii, in 3--a area est Scithara (harfa) aurea cum cordis argenteis in campo caeruleo; in 4--a area est insigne stirpis Brunsvicensis; totum scutum 2-074 tegitur corona supra quam eminet leopardus coronatus; totum scutum cingit ligula ordinis equestris Sancti Georgii, in hac ligula scriptum est simbolum ordinis Honni soi qui mal i pense -- nebulo sit, qui male cogitat; scutiferi sunt a dextris coronatus leo, a sinistris unicornis argenteus cum corona in collo, huic coronae adnexa est catena aurea, quae corpori circumvolvitur, et intra pedes posteriores desinit; uterque insistit fasciae argenteae cum inscriptione Dieu et mon Droi. 8 Vexillo utebantur Angli prius cruce Sancti Georgii ordinis, Scotae vero cruce Andreae, ab unione tamen crux rubra S. Georgii et alba S. Andreae conjunctae sunt in vexillis; princeps Valliae utitur proprie regio scuto; quod tamen differt, quod superne non corona, sed galea plumis tribus struthiocamelinis ornata, et symbolum illius est Servio. 9 Aulica pompa (Etiquette) plurimum consistit in aulicis officialibus; praecipuum archimunus fuit olim aulae praefectoratus (Lord hic steuard); hanc tamen dignitatem reges ob altercationes vacuam reliquerunt. 10 Pro actu tamen coronationis, cum officium habeat, rex regni cancellario defert hoc munus pro solo actu coronationis; hodie ergo summus archiofficialis est Cancellarius regni (Lord hic chansellier) qui est sigilli magni conservator; si vacet dignitas haec, sigillum conservat a rege denunciatus alter. 2--o) Est Magnus thesaurarius; a temporibus Georgii Primi hoc munus per 5 commissarios exercetur, senior ex illis gaudet dignitate hac. 3--o) Est Praeses Consilii intimi; tempore Caroli Primi abolita est haec dignitas, Carolus 2. creavit rursus praesidem. 4--o) est sigilli privati Conservator seu sigilli secreti. 5--o) Est dignitas Magni camerarii; haec hereditaria est stirpi Ancastriae. 6--o) Connetabilis (ex Comes stabuli, seu agason magister); haec dignitas a multis annis vacat, et tantum tempore coronationis suppletur. 7--o) Magnus mareschallus, seu praefectus copiarum; haec est hereditaria stirpi ducum Nordfolcc. 8--o) Magnus admiralis, seu architalassus. 11 Has dignitates rex pro arbitrio cuicunque confert, et non ad dies vitae, sed pro regis arbitrio in regula, exceptis hereditariis; hi archi-officiales praecedunt omnes duces, nisi sint hi ex sanguine regio. 12 Ceteri tamen archiofficiales exceptis primis quattuor praecedunt tantum proceres suae classis.

2-076

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.