Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 6 De legibus municipalibus etc.

1.1 Leges municipales Romanorum florebant in Anglia donec regnum hoc eorum paruit dominio; tardius Angli, Saxones, et Dani supervenientes leges et consuetudines suas eo transtulerunt, et sic usque Eduardi Confessoris tempora permansit res; hic vero rex leges et consuetudines florentes colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt. 2 Habentur etiam leges peculiares forestales, nec non statuta communitatum, quae leges privatae dicuntur.

2.1 Neque desunt leges militares utriusque militiae, quae tamen tantum belli tempore vigent, et pacis tempore subsunt publicis legibus civilibus. 2 Obtinet ex parte etiam jus Romanum, praecipue in Marechallico tribunali, ubi lites heraldicae deciduntur, et etiam in ecclesiasticis negotiis, in quibus etiam jus canonicum Romanum restrictum tamen locum habet.

3.1 Scotia antiquis utitur legibus municipalibus quae 1629. collectae et typis editae sunt; a temporibus tamen unionis valent et leges quae in parlamento latae sunt. 2 In Hybernia prius propriae vigebant leges, sed a tempore subjectionis, Anglicae. 3 Legibus Anglicis generatim objicitur quod quaedam nimis severae, quaedam nimis molles sint, et quod securitati rerum non undequaque provisum sit; praecipue cum omnia ea, quae expresse per leges prohibita non sunt, impune patrari possint. 4 Sed haec et similia fere omnibus gentibus aliis objici possint; habent quidem leges Anglicae saepe vitia, quae tamen tolerantur potius quam ut per mutationem earum derogarent ipsis legibus; dein neque omnia intuitu constitutionis Anglicae sunt mala, quae nobis vel aliis mala esse videntur. 5 Ad sublimitatem earum legum plurimum confert earum immutabilitas; aliquando etiam citra 2-090 sublationem legis occurri potest vitiis et erroribus; sic lex antiqua Angliae est quod diebus festis et Dominicis nullum mercenarium laborem peragere licet, proin nec crispare vel tondere quidem licet, et tamen lex haec sublata non est, sed haec lex poena pecuniaria munita est; interim cum non accusentur, nec judex officio suo utitur, et si accusetur etiam, judex exiguam poenam imponit transgressori. 6 Arguunt etiam legem, vi cuius creditor 15 Ł sterling possit debitorem suum solvere nolentem incarcerare, sed haec lex ad excessus praecavendos necessaria est; dein talem debitorem tantum in platea deprehensum licet inarrestare, ex domo vero vel hospitio suo neminem integrum est extrahere. 7 Debitores habent proprium carcerem Kingsbang (Königs Bank); quae est collectio aedium plurimarum muro cinctorum, amoeno horto instructa; in hoc detinentur, quivis opifex potest ibi exercere opificium suum et sic debita sua solvere; hi debitores se ipsos regunt per senatum e gremio sui electum, 12 ex personis et uno praeside constantem; patet ergo non esse tantam iniquitatem huius legis; rex quidem habet jus durch sein Willen quempiam debitorem zu reinigen, seu absolvendi a debito, sed talis pro infami reputatur et contemnitur. 8 Dein lex illa, quod tantum legibus expressa observari debeant, munit etiam cives contra ministrorum et ipsorum regum oppressionem et violentias; et sic etiam libertas civilis facile determinatur stante hoc principio. 9 Et id quoque objiciunt, quod lege fundamentali cautum sit leges ad litteram accipi debere; sed hac lege rursus restringitur omne arbitrium, omnis interpretatio judicum, proin et oppressio; verum quidem est, quod in paucis quibusdam casibus per hoc principium paradoxa generentur et mala quaedam, sed mille alia bona obtinentur.

4.1 Utram jurisdictionem, tam civilem, quam criminalem, exercet rex per judices, et magistratus diversos, quos rex denominat; jurisdictio haec jam ex lege, jam ex privilegiis competit tribunalibus et collegiis.

5.1 Judices inferiores in urbibus et comitatibus complures sunt, qui judices pacis compellantur et sunt singulares personae; hi casus minoris momenti summarie decidere possunt; praeterea debent politiae curam habere, item reos accusatos comprehendendi, et inquisitionem generalem in 2-092 eos instituere; tribunal secundi ordinis consistit ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et ipsis processum solemnem formandi et sententiam ferendi. 2 In gravioribus tamen causis et hoc tribunal est restrictum.

6.1 Tribunal tertii ordinis coalescit ex judicibus itinerantibus; tota enim Anglia, uti scimus, in districtus divisa est, qui districtus justitiae compellantur; ad singulum mittuntur 1, 2 vel etiam 3 judices, nempe 12 legum sapientes, qui in parlamento sedem, sed non votum decisivum habent; hos judices mittendi potestas est regis, sorte tamen deciditur quis judex quorsum mittantur, ne interessentia locum habere possint; hi ergo judices bis per annum, in vere et autumno, mittuntur ad suos districtus, in quibus judicia celebrant per comitatus in ordine et ideo peregrinantes dicuntur; non autem soli decidunt, sed 12 juratos cives ut assessores adhibent pro decidendis causis; hoc ergo tribunal revidet causas decisas per inferiores judices, alias decidet, et hoc tribunal est aeque criminale ac civile. Praeter haec provincialia fora habentur etiam tria metropolitana tribunalia; quae tribunalia metropolitana aeque per 12 sapientes legum celebrantur in aestate et hyeme. 2 Primum ex his tribunalibus est Konigs Bank; hoc nomine venit tribunal coram quo decurrunt causae in quibus rex seu coronae pars est vel activa vel passiva. 3 Aliud est tribunal camerae; huius activitas restricta est ad causas circa contributiones versantes; ab hoc dicasterio exemptus est Lancastriae comitatus, qui proprium tribunal habet. 4 Tertium est tribunal communium causarum, proin est apellatorium tribunal in omnibus aliis causis. 5 Tria haec tribunalia quater per annum consident in Vestmünster halle; adsunt 4 judices ambulantes.

7.1 Cancellaria regia est supremum forum revisorium omnium causarum; cuius praeses est cancellarius regni cum 12 assessoribus consiliariis; hoc tribunal tribuit sibi aliquando jus recedere a rigore legum in causis in quibus aperta iniquitas eveniret si verbaliter legibus inhaeretur. 2 In causis arduis et gravissimis patet adhuc ad curiam superiorem accessus per instantiam; hoc tribunal summum est etiam forum tabulae parium, et omnium delictorum publicorum.

2-094

8.1 Praeter haec tribunalia habetur etiam tribunal admiralitatis in quo negotia commercii, navigationis, militiae decernuntur. 2 Aliud est marshallatus tribunal, quod est tribunal haeraldicum, proin lites circa nobilitatem, armales etc. deciduntur.

9.1 Iurisdictionem ecclesiasticam exercent archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, diaconi, pro ratione negotiorum; ab archiepiscopo non ad pontificem, sed ad cancellariam regiam apellatur, ubi rex denominat speciale judicium delegatum pro ea causa; saepe praeter spirituales causas etiam profanae referuntur ad tribunal ecclesiasticum, uti causae matrimoniales et testamentorum. 2 Poenae spirituales in Anglia sunt: increpatio, maledictio, poena publica, excommunicatio minor et major; poena tamen corporalis numquam locum habet.

10.1 Omnia judicia in Anglia publice celebrantur, proin patentibus omnibus portis; dein quilibet reus judicatur a judicibus sui ordinis suo modo, nam 12 illi jurati assessores semper desumuntur ex ea classe ex qua est ipse reus; si est nobilis, erunt judices nobiles; et ad finalem sententiam opus est ut omnes 12 jurati cives consentiant; et hi 12 cives debent decidere semper quaestionem facti; judex vero seu tribunal decidit quaestionem juris. 2 Ipsi testes publice exaudiuntur et authentisantur, et tam rigide ut nunquam valeat testimonium perhibitum extra faciem tribunalis.

11.1 Processus frequentes sunt in Anglia ob antiquitatem legum; sic in sola Londinensi urbe 4000 advocatorum vivunt, et hinc paradisus advocatorum dicitur.

12.1 Inter delicta habentur diversi gradus; primo sunt atrocissima (Hochverrath), huc pertinent omnia periculosa molimina in statum. Dein sunt atrocia delicta (Kleinverrath), prouti est si filius patrem vel inferior suum superiorem mactaret. 3--o) sunt omnia ordinaria delicta quae etiam nomine feloniae veniunt. 2 Circa actum fenoliae ! peculiare privilegium obtinet nationis Anglicae, quod omnis, qui prima vice feloniam exercet, gaudet privilegio clerici, id est poena mortis condemnari non potest; alia delicta morte cum exacerbatione et confiscatione bonorum in primo genere delicti puniuntur. 3 A privilegio feloniae eximitur homicidium voluntarium; stigmatisatur tamen in brachio sinistro, ut alia vice agnoscatur; nobilitas tamen exempta est a poena ustulationis.

2-096

13.1 Tortura in Anglia jam a longo tempore locum non habet, sed omne delictum debet probari, et si quis convincatur per testes, propria oris fassio non requiritur; etiamsi neget delinquens, tamen sententionabitur; summe tamen necesse est ut delinquens respondeat judici, sive negatione sive affirmatione; nam si delinquens obtinaciter taceret in nullo delicto locum habere potest poena ordinaria, sed convicto delinquenti dictatur poena dura et fortis dicta quae consistit in eo: delinquens in subterraneo cubiculo exutus ponitur ad foveam, ita ut pedes sint altiores quam caput, dein corpus oneratur ponderibus, et sic permittitur donec exstinguatur; datur ipsi una die panis, alia aqua donec vivit; multi se huic durae poenae subjiciunt ut familiam suam liberent, in casu nempe perduellionis et criminis laesae maiestatis. 2 Poena haec est Scoticae originis, modo jam in tota Britannia locum habet.

14.1 In Scotia omnes hae leges locum habent, sed et aliquae leges municipales ante unionem in Scotia latae. 2 In Scotia diversae familiae habent privilegia et jurisdictionem tam civilem, quam criminalem, et horum bona Baronatus compellantur; paucae sunt tamen tales familiae. 3 In reliquo omnia obtinent sicut in Anglia; habent tria tribunalia, primum est collegium justitiae eminens et apellatorium, gaudet praeside et 14 assessoribus; praeter hos ordinarios habentur etiam extraordinarii aliquando assessores; hoc Edinburgi residet; aliud colegium est pro revidendis causis criminalibus, quae Curia justitiae compellatur, cuius praeses habet 5 judices sibi adjunctos; hi sunt judices peregrinantes, sicut in Anglia 12 sapientes. 4 Aliud est Officium cameraticum; huc pertinent omnes causae quae circa reditus publicos versantur. 5 In Hybernia prorsus nulla est differentia cum Anglia tamquam cum provincia dominata.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.