Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

3.1 Scotia antiquis utitur legibus municipalibus quae 1629. collectae et typis editae sunt; a temporibus tamen unionis valent et leges quae in parlamento latae sunt. 2 In Hybernia prius propriae vigebant leges, sed a tempore subjectionis, Anglicae. 3 Legibus Anglicis generatim objicitur quod quaedam nimis severae, quaedam nimis molles sint, et quod securitati rerum non undequaque provisum sit; praecipue cum omnia ea, quae expresse per leges prohibita non sunt, impune patrari possint. 4 Sed haec et similia fere omnibus gentibus aliis objici possint; habent quidem leges Anglicae saepe vitia, quae tamen tolerantur potius quam ut per mutationem earum derogarent ipsis legibus; dein neque omnia intuitu constitutionis Anglicae sunt mala, quae nobis vel aliis mala esse videntur. 5 Ad sublimitatem earum legum plurimum confert earum immutabilitas; aliquando etiam citra 2-090 sublationem legis occurri potest vitiis et erroribus; sic lex antiqua Angliae est quod diebus festis et Dominicis nullum mercenarium laborem peragere licet, proin nec crispare vel tondere quidem licet, et tamen lex haec sublata non est, sed haec lex poena pecuniaria munita est; interim cum non accusentur, nec judex officio suo utitur, et si accusetur etiam, judex exiguam poenam imponit transgressori. 6 Arguunt etiam legem, vi cuius creditor 15 Ł sterling possit debitorem suum solvere nolentem incarcerare, sed haec lex ad excessus praecavendos necessaria est; dein talem debitorem tantum in platea deprehensum licet inarrestare, ex domo vero vel hospitio suo neminem integrum est extrahere. 7 Debitores habent proprium carcerem Kingsbang (Königs Bank); quae est collectio aedium plurimarum muro cinctorum, amoeno horto instructa; in hoc detinentur, quivis opifex potest ibi exercere opificium suum et sic debita sua solvere; hi debitores se ipsos regunt per senatum e gremio sui electum, 12 ex personis et uno praeside constantem; patet ergo non esse tantam iniquitatem huius legis; rex quidem habet jus durch sein Willen quempiam debitorem zu reinigen, seu absolvendi a debito, sed talis pro infami reputatur et contemnitur. 8 Dein lex illa, quod tantum legibus expressa observari debeant, munit etiam cives contra ministrorum et ipsorum regum oppressionem et violentias; et sic etiam libertas civilis facile determinatur stante hoc principio. 9 Et id quoque objiciunt, quod lege fundamentali cautum sit leges ad litteram accipi debere; sed hac lege rursus restringitur omne arbitrium, omnis interpretatio judicum, proin et oppressio; verum quidem est, quod in paucis quibusdam casibus per hoc principium paradoxa generentur et mala quaedam, sed mille alia bona obtinentur.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.