Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 9 De norma monetarum.

1.1 Quemadmodum aliae gentes, ita et Angli habent suam normalem mensuram monetarum, quae est libra sterling. 2 Haec libra dividitur in schilling, et hi in phening; nempe una libra habet 20 schilling, et hic 20 denarios. 3 Origo voculae sterling ignota est, quidam ab urbe Sterling,

2-110

quidam a voce Saxonica Stoerae, lex, repetunt; per libram olim intelligebantur moneta, 12 loth habuit, tardius tamen recessum est ab hac methodo, nam ex una libra 4 libras cudebant; in Gallia vero una moderna libra est 80--a pars antiquae; in Anglia ad 9 nostros florenos aestimatur libra. 4 Aureae monetae in Anglia sunt aurei ginei, a provincia Africa Guinea, ex qua copiosum aurum acceperunt; sub initium valuit unam libram, sed tardius uno solido auctum est pretium, cuduntur quadruplicati, duplicati, et quadrantes; hi aurei a temporibus Caroli 2--i sunt in usu.

2.1 Argentei nummi sunt: coronae, quae valent 5 solidos, etiam dimidiatae cuduntur; solidi, qui 12 denarios valent; cuduntur ex argento etiam 6 denariorum, 4, duorum et unius denarii nummi; ex cupro dimidii et quadrantes denarii cuduntur. 2 Cuduntur nummi Londini in Tauer sumptibus publicis; apud nullam gentem monetae eius sunt interni valoris, quam apud Anglos et Belgas; apud has enim gentes internus valor aequalis est externo. 3 Liquefactio et exportatio monetarum lege publica est prohibita, imo proficiscentes extra regnum non nisi 5 Ł S. effere audent, sed chartas possunt efferre, vel etiam exteras pecunias, e.g. Portugallicas, quae uti Anglicae circulant pecuniae; ceterae vero monetae instar mercium examinantur et ponderantur, non adtento stigmate principis; Portugallicae tamen eximuntur monetae ob magnum commercium.

3.1 Regnante Elisabeta massa circulantium monetarum fuit ad 4 000 000 Ł S. aestimata. Anno '684. ad 18 000 000 Ł, anno '748. aestimabatur ad 30 000 000 Ł, quae et hodie est massa. Chartarum circulant 150 000 000 Ł S.

4.1 In Scotia a tempore unionis eadem est monetae ratio; habent libras, marcas (medias libras, solidos et denarios). 2 In Hybernia perfecte aequalia sunt omnia; tantum quod solidus Hybernicus tantum 9 denarios valeat, Anglicus vero 12.

2-112
Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.