§ 2 De incolis
1.1 In provinciis his ingens est copia hominum respective, intuitu nempe
exigui territorii et sterilitatis; causa huius est quod illi aliis modis, nempe piscatione,
fabricis et manufacturis deprehenderint modos se sustentandi, cogente necessitate; religionis
libertas etiam multum facit ad augendum numerum populi; facilitas dein se sustentandi aeque
multum facit ad copiam hominum; aestimetur numerus populi ad medium tertium millionem.
2.1 Populus iste Belgicus originem suam ducit ex diversis gentibus; Batavi,
Frisii antiqui primi erant incolae; accesserunt Romani, Franci, diversique populi Germanici
sedes fixerunt exstincto imperio Romano; temperamento gaudet populus melancholico-flegmatico,
sunt benefici, taciti, serii et sinceri, in affectibus admodum moderati, neque in iram proni,
judicii
2-142
maturitate et acumine ingenii gaudent; hae dotes animi aptos reddunt Belgas ad commercium,
ad speculationem. 2 Probitas, fidelitas et honestas capitales olim virtutes
Belgarum erant, hodie tamen nonnihil hae virtutes deficiunt. 3 Libertatis
maxime sunt amantes, hinc etiam aliis libenter succurrunt, qui in periculo sunt eam amittendi;
vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non
possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4
Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex
physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus
suum per labores copiosos delassatum; sexus femineus laudatur puritate morum, ordine in rebus
domesticis, et a parsimonia; imperii domestici cupidae sunt, quod Belgae ultro ipsis
concedunt; laudatur decor formae et candor ipsarum; in conversatione notatur quaedam coactio
et difficultas. 5 Loquuntur propriam linguam Hollandicam, quae est corrupta
Germanica lingua; hoc saeculo Germanica pura et Gallica invaluit, ipsa domestica Hollandica
est locupletata et ad regulas gramaticae exacta. 6 Etiam Latina in summo flore
est in Belgio. 7 In nonnullis partibus linguam antiquam obscuram colunt, quae
distincta est a Belgica; talis in Frisia locum habet.