Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

5.1 Quod subsidia belli et classis intertenendae adtinet, haec potissimum ex telonialibus perceptis habebantur. 2 Florente commercio proventus teloniales ad 5 milliones florenorum aestimabantur, modo vix ad 2 milliones amplius; praeter haec singulae provinciae ratas suas subsidiales conferre debent; urgente vero necessitate camera admiralitatis etiam mutuam contrahere potest. 3 Tota classis Belgica in 5 cameras admiralitatis divisa est; sunt autem hae camerae collegia virorum quibus cura classis commissa est; sunt autem hae: camera ad Mosam, seu Roterodamensis; 2--a Amsterodamensis; 3. camera Zeelandiae seu Midelburgensis; 4. Frisiae occidentalis, quae 3 mensis Hornae et 3 Encusii considet; 5. est camera Harlingensis. 4 In his cameris praesidium tenet vicarius per substitutum suum; inter has ergo cameras distribuitur restauratio classis; Amsterodamensis 1/3--am partem navium restaurat, ceterae 1/6--am. 5 Quotiescumque 25 vel supra adhuc naves adornari debeant, omnes camerae consentire debent; si vero pauciores, sufficit consensus plurium. 6 Societas mercatoria communiter ipsa 10 naves adornat, sed etiam 20 adornarunt jam in necessitate. 7 Tota classis Belgica in 3 partes dividitur, subinde etiam in 5; singulis partibus praeficiuntur commendatores, qui Flagge officiers dicuntur; generalis admiralis unionis totius est summus architallassus. 8 Post ipsum est Generalis admiralis locumtenens, si

2-162
Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.