Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 6 De administratione iustitiae

1.1 Singula provincia habet suas distinctas leges municipales, nam singula format rempublicam privatam, imo ipsae urbes suas leges privatas habent; leges ergo apud Belgas sunt copiosae. 2 Invaluit jam olim apud eos codex Romanus; hic tamen codex est tantum subsidiarius quasi in omnibus tamen casibus, in quibus speciales leges non adsunt, valet codex Romanus.

2-164

2.1 Singulae provinciae per suos judices et forapedanea regunt ! et justitiam administrant; primo ergo tribunal Geldriae, hoc est mixtae functionis, est apellatorium et politicum. 2 Aliud est Tribunal Hollandiae et Zeelandiae, quae constat ex Aula (Hof) Hollandiae, et ex Consilio supremo Hollandiae; utrumque forum commune est et Hollandiae et Zeelandiae. 3 Tertium tribunal est Utrajectense; in hoc membra generalis vicarius creat. 4 Quartum est tribunal Frisiae, quod Leobardae residet, vicarius creat membra. 5 Quintum est Transisalanum, in hac provincia 3 urbes efficiunt tribunal; a judicibus ergo pedaneis ad magistratum 3 urbium appellatur. 6 Sexto est Groningense tribunal; ab anno '749. fit etiam apellatio a magistratibus ad hoc tribunal, prius ad consilium provinciale; a provincialibus tribunalibus datur recursus ad consilium provinciale.

3.1 Quod provincias generalitatis adtinet, unum residet Hagae tribunal, aliud Miedelburgi, tertium Venloae residet; ex 1--o et 3--o nulla datur apellatio, sed recursus per modum gratiae. 2 Ex 2--o formalis apellatio habet locum et quidem ad status generales. 3 Processus magnis vitiis laborant, formalitatibusque magnis obsepta est via juris; vel maxime jus criminale vitiis laborat.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.