Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].

Next paragraph

1.1 Distingui debent reditus totius reipublicae a reditibus singularum provinciarum. 2 Quod communes reditus adtinet, hi ex his titulis habentur: huc pertinent omnes reditus provinciarum generalitatis; 2--o) praestationes teloniales omnes omniumque provinciarum; 3--o) illud, quod quotannis detrahi solet ex lucro societatum commercialium; si hi reditus non sufficiant 4--o) contribuunt 7 provinciae in simul. 3 Haec tamen subsidia omni anno renovari debent; consilium nempe status generale cum vicario in fine anni rationes ineunt quantae expensae futuro anno necessariae sint, hic calculus per rubricas proponitur statibus generalibus, demptisque percipiendis fit repartio in singulas provincias secundum normalem praefixam; haec clavis est sequens: si 100 floreni contribuendi sunt, Geldria dat 5 f. solidos 11 et 2 den. (solidus = grosso); Hollandia dat 57 f. 14 sol. et 2-1668 D; Zeelandia 9f. 1. S. et 10 D; Utrecht 5 f. 15 S. et 5 D; Frisia 11f. 10 s. 11 D; Transisalana 3 f. 10 S. 8 D; Groninga 5 f. 15 S. 6 D; Trentia 1 f. 19. S. et 10. D; cum hac tamen clavi non omnes provinciae sunt contentae, hinc specialis commissio determinata fuit quae jam ab aliquot annis laboret in novo clavi conficiendo. 4 Ipsa Amsterodamensis urbs plurimum fert. 5 Praeter istas rubricas ordinarias habentur etiam extraordinariae, nempe omnes ratae, quas societates commerciales solvunt pro privilegiis suis renovandis. 6 In casu necessitatis fiunt etiam spontaneae oblationes societatum; quandoque societates etiam commerciales tributa imponunt suis subditis; huc pertinent etiam praedae tempora belli factae. 7 Hi reditus omnes Belgii ad 20 milliones pacis tempore computantur; horum redituum curam habet consilium status et camera. 8 Praeter haec quaevis provincia habet suos peculiares reditus fere ex iisdem titulis, nempe partim ex praediis publicis, partim ex monopoliis chartae signatae; praestatio, quae fundis omnibus inhaeret; 40--mus numerus omnium rerum emptarum et venditarum, quo pertinent etiam naves; 5--o huc pertinet praestatio ab agris seminatis, 6. intuitu jumentorum, 7. titulo famulitii, rhedarum; 8. accisa omnium rerum fungibilium, 9--o vigesimus numerus, quem haeres omnis solvere debet de sua haereditate, hoc generatim tantum de capitalibus et rebus nobilibus intelligitur; 10. de dignitatibus et caracteribus.

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.