Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].

Next paragraph

1.1 Belgae triplicem monetam habent, florenum, grossum (Stübar) et nummum (Pfening) florenus in 20 Stübar dividitur, grossus in 16 denarios; in negotiis tamen aerarialibus tantum 18 denarios valet grossus; in negotiis aerarialibus locum habet etiam norma Flandrica, seu Belgii Austriaci moneta, nempe Libra Flandrica, quae 20 solidos valet, et unus solidus (Schilling) valet 12 grossos. 2 Florenus Holandicus valet 48 denarios nostros, et grossus 4 denarios nostros; aureus valet 4 florenorum et 26 denarios. 3 Aureae monetae sunt hae: Rieders – haec moneta 1749. invaluit, valet 14 Holl. florenos; haec moneta habetur etiam in dimidio. 4 Cuduntur aurei Hollandici, qui valent 5 florenos et 5 Stübar. 5 Argenteae monetae sunt multiplices: Ducaton valet 63 Stübar. 6 Cuditur dein moneta 3 florenorum nomine Guilelmi 3-tii, 60 Stübar valens. 7 Cuduntur Dalders seu Taller, valet 1 f. et 10 Stübar. 8 Sunt etiam Ricks-Dalders (Reichstaller), valet 50 grossos. 9 Cuduntur etiam in dimidio valore, etiam in quadrante valoris. 10 Cuduntur Albertstaller vel Kreuztaller, valent 50 Stüber. 11 Löwentaller = 42 grossis; Kronentaller = 2 florenis; Gestampelte Goldgulden = 28 grossis. 12 Cuduntur etiam in dimidio valore: Ungestampelte Goldgulden = 26 grossis; Gulden = 20 grossis; Halben Gulden = 10 grossis; 1/4 Gulden 5 grossis; Gestampelte Schillinge = 6 grossis; dimidii in valore 3 grossis; Ungestampelte Schilling = 5 gr. et 1/2; Dübeljat = 2 grossis; Stüber 16 - 12 grossis. 13 Monetam exteram secundum internum valorem recipiunt Belgae. 14 In ipso Belgio valor monetarum idem est in omnibus provinciis, officina monetaria Hagae

2-178

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.