Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

Next paragraph

2.1 Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non adeo fertilis est; habentur tamen equi, sed non copiosi; muli copiosi, jam Ferdinandus Catolicus prohibuit usum mulorum exceptis feminis et sacerdotibus, ut sic equorum cultura promoveatur; oves habentur copiosissimi, ob lanam elegantissimam; habentur ferae bestiae omnis generis, volatilia, et pisces omnis generis. 2 Poma aurea, citrina, granatensia, ficus, amygdala in copia, oleum, olivas, vinum, uvas passas; adest serici quoque cultura magna; sic '767. in Valentia 11 500 centenarii sunt collecti serici, in Murcia 4000 centenarii, in Aragonia 1700, in Granada 1000; etiam avena, hordeum, triticum, sacarum progeneratur, rochus, et orysa. 3 In regno minerali habent cuprum, ferrum, stannum, plumbum et mercurum; cynabarum, lapidem lasuli, alumen, crystallum, et magnatem; 2-194 non desunt etiam lapicidinae, pro aedibus, sal tantum coctus habetur. 4 Defectum patiuntur equorum, setigerorum, omnium pecorum cornutorum, quandoque etiam piscium ob nimiam consumptionem; item auri et argenti; detecta enim America neglexerunt suas fodinas; defectum patiuntur tritici.

Previous paragraph

Next paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.