Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous paragraph

2.1 Ratio status externa poscit ut Hispania amicitiam colat cum Gallis, qui ipsis contermini sunt, et plurimum prod- et obesse possunt; olim ratio 2-232 status poscebat ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant; hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium provinciarum, Hispani tamen maxime adhuc aulam Romanam colere debent. 2 Cum Italia quoque maxima mutatio facta est, Hispania enim nihil amplius possidet in Italia; cum tamen principes agnati in Italia possideant, opus est curam Italiae habere, et foedus colere maxime cum Sardinia. 3 Cum Romano Imperio Germanico hodie non est tantus nexus Hispaniae, quam fuit olim, hodie ergo utcumque indifferentes sunt; cum Dania, Svecia, Russia utut hae gentes per distantiam tantum obesse non possint, tamen in foedere haec regna multum obesse possent. 4 Cum Porta Ottomanica olim in statu perpetui belli erant Hispani, hodie tamen ob commercium tractatus et foedera servanda sunt, idem cum Tunetanis et Algiris faciendum erit ob commercii securitatem.

2-236
Statistica practica Portugalliae.
Previous paragraph


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.