Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Previous section

Next section

§ 6 De legibus municipalibus.

1.1 Sub dominio Romanorum per 4 saecula Romanae vigebant leges, post eos Gothorum rex Ericus saec. 5 primus scriptas leges tulit, consuetudinesque colligi curavit; tardius secundus prodivit codex, quem Sisenandus circa 630. colligi curavit; Castilia suas proprias leges habuit, quarum collectio 1263. adornata fuit; anno 1496. Ferdinandus

2-210

Chatolicus secundum codicem adornari curavit; hic codex 1505. auctus et emendatus est per Ferdinandum, et hic Codex Tauri dicitur et est ultimus codex, corpusque iuris et legum Hispanicarum; leges tamen Romanae non ultimum locum habent in Hispania. 2 Viget etiam ius ecclesiasticum universale in pleno suo vigore. 3 Juxta has ergo leges omnes deciduntur causae; in omnibus urbibus habetur senatus, qui ex praeside et assessoribus constat, hi jus reddunt incolis; in civitatibus hi judices corregidor appellatur, in minoribus regidor, seu regens, vel alcalde. 4 Ab hoc magistratu appellatio fit ad alia fora provinciae, tota Hispania in 12 divisa est districtus, quorum quivis summum forum appellatorium habet, quae fora pro quibusdam consistunt etiam fora primae instantiae; sunt autem sequentia: cancellaria regia, residet Valadoleti; Granatense tribunal et etiam cancellaria regia dicitur; utrumque hoc ex praeside et 16 consiliariis constat, qui odidores seu auditores compellatur; 3--um est tribunal Navarrae, quod consilium regis Navarrae dicitur; eius praeses est regens seu gubernator provinciae cum 6 assessoribus, et aliis subalternis; reliqua 9 tribunalia apellantur Audientiae regiae, sunt hae: de Coruna, de Sevilia, de Oviedo, de Canarios, dela contradition a las Indias au Cadix, de Arragon, de Valentia, De Cataluna, de Malorca; quaevis harum audientiarum habet suum regentem seu praesidem, plerumque locumtenentem vel generalem capitaneum illius portus; ex istis tribunalibus remissio ultima fuit in Senatu Castiliano, hic senatus est collegium mixtum et politica et criminalia in eo revidentur. 5 Consilium regis Navarrae gaudet immunitate de non appellando, proin hoc est ultimum forum in suis causis.

Previous section

Next section


Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.