§ 2 De incolis.
1.1 In Portugallia incolarum numerus non admodum copiosus est; maior tamen
quam in Hispania; causae minoris impopulationis eaedem sunt, quae in Hispania, nempe copiosa
bella, navigatio, severitas inquisitionis, relegatio; computatur populus ad 1 800 000;
recentiores tamen scriptores 2 250 000 incolarum adnotant.
2.1 Portugalli cum vicinis suis Hispanis in indole et vivendi consuetudine
magnam similitudinem habent, ipsa statura et colore vultus similes sunt, virtutibus tamen
Hispanos non aequant, in vitiis vero superant eos; indoles ex diversarum gentium commixtione
progenita est; praecipui eorum protoparentes censentur esse Suevi, Iudaei et Saraceni; copiosi
enim Iudaei et Saraceni coacti ad Christiana sacra finxerunt hanc religionem, animo tamen
permanserunt Iudaei, et hi novi Christiani dicuntur. 2 Portugalli sunt sagacis
ingenii, temperantiae amantes, humani, affabiles erga exteros, erga pauperes chari; sunt
generosi, se eruditos reputant, amorem erga regem suum ipsi praedicant cum zelo religionis;
sed sunt etiam ambitiosi, vani, assueverunt pompae, et tamen avari in summo gradu, parci in
esca et potu; passio amoris summa est apud Portugallos, hinc zelotipia summa.
3 Antipathiam summam habent erga Hispanos per quos subjecti multas provincias
suas amiserunt. 4 Lingua Portugallica cum Hispanica maximam habet
similitudinem ob aequalitatem fontium, differentia tamen est in dialecto et terminationibus
vocum. 5 Culturam magnam habet jam ab aliquot saeculis eorum lingua.
6 Inter diversas civium classes magna disproportio locum habet, uti in
Hispania, sic monachi et nobiles sunt copiosissimi, agricolae exiguo numero, opifices vero et
manufacturistae paucissimi deprehenduntur. 7 Factiones politicae declaratae
nullae sunt in Portugallia.