Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Previous section

Next section

Idyllium III.

Pastor quidam Amaryllidis amore correptus cum eadem conqueritur, quod male eius amori puela respondeat.



Delicias sequar ipse meas Amaryllida: caprae
Per iuga pascuntur lascivae, ac Tityrus una est.
Tityre, pasce capras, et pastas fontis ad undam,
Ante alios dilecte, age, Tityre, et inter agendum,
Namque caper Libycus cornu ferit ille, caveto.


O formosa Amarylli, quid ah non sponte sub antrum
Invitas, velut ante, tuum, crudelis, amantem?
An tibi nunc odii sum causa? et simus, et esse
Iam videor propius mento deformis adunco,
Nympha, tibi? laqueo coges me perdere vitam.
Ecce decem tibi mala fero: sunt arbore lecta,
Qua legere et voluisti. iterum cras altera carpens
Lecta feram; tantum tu nostras aspice curas.
Atque utinam nunc factus apis tua murmure rauco page
Ingrediar sub tecta, interque halantia lapsus
Gramina tecum hederae filicisque in tegmine ludam!
Nunc scio, quid sit Amor: numen grave. pressa leaenae
Ille hausit quondam puer ubera; mater et ipsum
Eduxit querceta inter, qui vulnere saevo
Me crucians imos flamma depascitur artus.
O blanda obtutu, penitus lapis, o mea nigro
Nympha supercilio, ne me complexibus arce,
Osculer ut caram: sunt dulcia et oscula vana.
Ni facias, mens est subito discerpere serta,
Mollia pallidulis hederae quae plexa corymbis,
Atque apio bene olente, tibi servo. hei mihi luctus
Quam gravis incubuit! tu nil miserere querentis?
Nudus ab aërio scopuli iam vertice in aequor
Insiliam, observat thynnos ubi proximus Olpis;
Et si non moriar, casu laetabere nostro.
Novi equidem: nam tristis ego dum nuper ad artes
Me solitas verti, cupiens, num fida maneres,
Noscere, non pressum strepitu dedit omina laeta
Telephilon, sed lenta manu male tabuit herba.
Dixit et Agroeo, dum forte legabat aristas
Messorum elapsas manibus, non inscia vates
Vera monens cribro; toto me corde perire.
Heu miserum, nullam tibi nostri in pectore curam.
Ipse capram geminos enixam corpore foetus,
Albentemque tibi servo. Mermnonis habendam
Hanc sibi iamdudum nigra orat Erithacis: illi page
Et dabo, tu vanum quoniam sic, improba, ludis.


En oculus dexter saliit mihi: numquid eamdem
Prospiciam? hac tereti modulabor carmina pinu
Innixus, si forte meos si forte dolores
Respiciat; neque enim est totos adamantina sensus.


Hippomenes, caram voluit quum vincere nympham,
Poma manu retinens plantis pernicibus omne
Emensus spatium est. Atalanta ut vidit, ut arsit,
Vt penitus toto concepit pectore amorem!
Duxit et ex Othry vates armenta Melampus
In Pylon; inque manus cessit formosa Bianti
Illa parens genitura decus clarum Alphesiboeam.
An non et pascit niveas in collibus agnas
Dum puer, in furias Venerem sic egit Adonis,
Vt gremio complexa nec ipsa in morte relinquat?
Felix indomito pressus languentia somno
Lumina et Endymion; felix, o candida Nympha,
Ipse etiam Iasion, laetus qui munera sensit,
Quanta nefas ulli sperare audita profano.


Heu caput indoluit; nil curas? carmina ponam,
Stratus et heic iaceam. vivi proiecta vorabunt
Membra lupi; id suavi sparget tua guttura melle.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.